SECTIO PRIMA. UTRUM UNITAS TRANSCENDENTALIS ADDAT ENTI RATIONEM ALIQUAM POSITIVAM, VEL TANTUM PRIVATIVAM.
1. Prima opinio. — Prima sententia est unum addere supra ens accidens quoddam positivum, ex natura rei distinctum ab ente, per se tamen consequens et concomitans omne ens. Ita sensit Avicen., lib. III suae Metaph., c. 2, et lib. VII, c. 1; nam priori loco vocat unum accidens et quid comitans essentiam, posteriori autem loco dicit non esse absolute idem cum ente. Et hanc sententiam videtur secutus Scotus, IV Metaph., q. 2, et In II, dist. 3, q. 2; Anton. And. , IV Metaph., q. 3, qui docet, unum addere supra ens aliquid positivum ex natura rei distinctum ab ente. Sed haec sententia quantum ad distinctionem ex natura rei inter ens, et id quod unum addit supra ens, reiecta sufficienter est praecedenti disputatione, et plane repugnat Aristoteli, IV Metaph., c. 2 et 5, et amplius ex sequentibus confutabitur.
Proponitur sententia, quod ratio unius positiva sit.
2. Unde esse potest secunda sententia unum addere supra ens proprietatem quamdam positivam non realiter, vel ex natura rei, sed sola ratione ab ente distinctam, ad eum modum quo sapientia vel iustitia dicitur addere aliquid Deo et esse attributum positivum eius, sola ratione distinctum ab illo. Hanc opinionem videtur tenere S. Bonaven., In I, dist. 23, a. 1, q. 1, ubi dicit unum in Deo dicere aliquid positivum, in creatura vero interdum privativum, interdum vero positivum. Unde ait, quamvis modus significandi vel explicandi unitatem sit per modum negationis, quia simplicia non nisi per negationem a nobis concipiuntur et explicantur, tamen quoad rem significatam et intellectam esse quid positivum. Hoc idem significat Alex. Alens., I p., q. 13, memb. 1 et 2; Soto, in Logica, c. de Propr., q. 2, ad 2; potestque suaderi primo, quia ex omnium sententia unum addit indivisionem supra ens; sed indivisio, licet per modum negationis significetur, tamen revera non est negatio, sed positiva ratio; ergo. Maior patet ex ipsa vocis expositione; dicitur enim unum quod in se est indivisum. Item ex opposito suo, scilicet multitudine; multa enim dicuntur quae inter se divisa sunt; ergo unum dicitur quod indivisum est in se. Item patet ex proportione ad unitatem quantitativam; nam illae quantitates plures dicuntur, quae divisae sunt, illa vero una, quae non est divisa; sicut ergo quantitas est una per indivisionem quantitatis, ita entitas est una per indivisionem entitatis. Minor probatur primo, quia divisio est negatio; ergo indivisio, licet habeat formam negationis, tamen in re non est negatio, sed affirmatio potius. Consequentia probatur, quia duae negationes (ut aiunt) affirmant, et quia in re ipsa nunquam negatio destruitur immediate per negationem; nulla enim talis oppositio invenitur in rebus; tollitur ergo per positivam formam oppositam. Antecedens autem, scilicet divisionem dicere negationem, est D. Thomae, q. 9 de Poten., a. 7, dicentis multitudinem includere negationem, scilicet divisionem unius ab alio. Et I, q. 11, a. 2, ad 4, dicit, in tantum nos apprehendere divisionem, in quantum apprehendimus hoc ens non esse illud; et idem dicit Soncin., X Metaph., q. 4. Neque aliter nos concipere possumus divisionem.
3. Secundo, potest hoc ita explicari ratione, quia in illis rebus quae sunt unae per compositionem, unitas consurgit per unionem plurium, quae unio est quid positivum in ipsis, ut postea videbimus; e contrario vero res plures hoc ipso sunt multae, et non una, quod unione carent; divisio ergo formaliter solum dicit carentiam unionis; consistit ergo in negatione; e contrario vero indivisio dicit carentiam divisionis, quod est negare carentiam unionis; hoc autem est ponere unionem, quae quid positivum est. Et consequenter, in his rebus quae non sunt unae per unionem plurium, sed per simplices entitates, unitas dicit positivam perfectionem consistentem in quadam rei integritate, quae est altior et eminentior perfectio quam unio, quamvis a nobis propter suam simplicitatem per negationem explicetur. Unde sumitur duplex confirmatio. Prima, quia negatio ut sic non suscipit magis nec minus; unum vero seu unitas recipit magis et minus; nam magis unum est quod per simplicem entitatem est unum, quam quod per compositionem plurium, et tanto magis ab unitate receditur, quanto compositio maior est, seu minor unio; ergo signum est unitatem addere aliquid positivum. Secunda confirmatio est, quia negatio nullam perfectionem dicit, unitas vero dicit perfectionem; nam in Deo ad maximam eius perfectionem spectat quod sit unus tantum, et quod sit maxime unus, et quod in eo omnia quae opposita non sunt unum omnino sint. Et in angelis ad perfectionem eorum pertinere censetur ut in unaquaque specie sit unus tantum; et modus unitatis eorum, scilicet, per talem simplicitatem, pertinet etiam ad perfectionem eorum, et idem est proportionate in reliquis entibus.
4. Tertio, id colligi potest ex speciebus seu modis unitatis, omnes enim sunt positivi; ergo signum est ipsam etiam unitatem ut sic addere aliquid positivum. Antecedens patet primum in unitate quantitativa, quae dicitur una continuatione ab Arist., V Metaph., c. 6; continuitas autem non est negatio, sed positivum, cum in hoc consistat, quod partes habeant terminum communem; illa ergo integritas quae ex continuatione resultat, est unitas quantitatis continuae, et illa positivum quid est. Alia est unitas compositionis, verbi gratia, ex materia et forma, quomodo humanitas vocatur una, de qua iam ostendimus in positiva ratione consistere, unde et generatio, quae ad hanc unionem tendit, positiva actio est; e contrario vero corruptio, quae illam dissolvit, formaliter in privatione consistit. Alia unitas est individualis, specifica et generica, et hae omnes positivae sunt, quia et genus positive contrahitur ad speciem, et species ad individuum, et conformitas illa vel convenientia quae est in specie vel genere positiva est.
5. Quarto, argumentari possumus ex effectibus seu proprietatibus quae unitati tribuuntur; una est, quod fundet relationem identitatis seu similitudinis, V Metaph., c. 15; relatio autem realis non fundatur in negatione, sed in positivo. Alia est, quod unum est prima mensura multitudinis; quod non potest convenire negationi, cum nihil sit. Unde Aristoteles, X Metaph., c. 9. text. 21, ponit oppositionem relativam inter unum et multa in ratione mensurae et mensurati. Tandem unum ut sic componit multitudinem; nam multitudo formaliter ex unitatibus formaliter constat, unde et in numero quantitativo ultima unitas dicitur esse forma eius; sicut ergo numerus formaliter est aliquid positivum, ita et unitas.
Vera sententia
6. Dicendum est primo, unum nihil positivum addere supra ens, nec rationis, nec reale, neque ex natura rei, neque sola ratione ab ente distinctum. Est sententia D. Thomae, IV Metaph., lect. 2, et In I, q. 11, a. 1, ubi Caiet.; Scholastici, In I, dist. 24; ubi Capreol., q. 1, a. 1; Durand., q. 1 et 2; Gabr., q. 1, a. 3, dub. 3; Gregor., q. 1, a. 1; Henric., Quodl. I, q. 1; Soncin., IV Metaph., q. 4; Iavel., q. 5 et 8; Iandun., q. 4; Fonseca, c. 2, q. 5. Et fuit etiam sententia Comment., IV Metaph., com. 3, text. 3, et lib. X, com. 8. Et sumitur ex Arist., V Metaph., c. 6, text. 11, et lib. X, c. 1, ubi rationem unius explicat per indivisionem, et indivisionem per negationem divisionis, et IV Metaph., c. 2, hac ratione dicit unum et ens esse unam ac eamdem naturam, quia nimirum nullam rationem positivam dicit praeter rationem entis.
7. Et quidem de ente rationis per modum positivi (de quo est sermo in prima parte conclusionis) res est satis certa et extra controversiam, quia nullum hactenus excogitatum est ens rationis quasi positivum, quod unum de formali dicat et addat enti; quia aut illud est per modum relationis, et hoc non, quia nomen unius omnino absolutum est, ut supra vidimus, et constat ex ipsa voce, et ex communi modo concipiendi; aut est per modum alicuius praedicati absoluti et positivi; hoc dici non potest, etiamsi fingendi fiat copia. Dicere quis forte posset unum addere relationem identitatis ad seipsum. Sed hoc est plane falsum; nam esse unum et esse idem sunt praedicata valde diversa; et primum est suo modo reale praedicatum conveniens enti sine fictione intellectus; secundum vero est praedicatum rationis conveniens per operationem intellectus; unde primum est fundamentum secundi, eo modo quo relatio rationis potest in re habere fundamentum.
8. Itaque, hac parte omissa, altera de ratione reali positiva, quae praecipue est intenta, solet hac maxime ratione probari, quia si unum addit enti positivam realem rationem, ergo necesse est ut in illa includatur ens; ergo et unum; ergo illi addenda erit alia ratio positiva, per quam sit unum; ergo ita procedetur in infinitum, nisi in aliqua ratione reali sistamus, quae ita sit per se ens et unum, ut esse sic unam nihil addat supra entitatem eius; ergo eadem ratione sistendum erit in ipsamet ratione entis. Sed ad hoc argumentum respondet Scotus, illam rationem unius ita esse positivam ut tamen ens non sit. Sed hoc satis est in superioribus improbatum. Et praeterea negari non potest, quod ad praesens spectat, quin ille modus realis, vel quidquid illud sit, quod unum addit enti, sit unum quid eo modo quo est; nam unumquodque ens habet huiusmodi modum unum tantum, et non plures, et habet illum distinctum a modo seu unitate alterius entis, in se autem indivisum; recte ergo inquiritur an ille modus sit unus se ipso et sine ulla additione positiva quae suae entitati fiat, vel cum additione; nam, si cum additione, procedetur ulterius in infinitum; si absque additione positiva per solam negationem, cur non idem dicetur de quolibet ente ut sic?
9. Evasio confutatur. — Dicunt aliqui ipsum modum unius, cum sit id quo ens est: unum, posse seipso etiam esse unum, quod non ita dici potest de ratione entis, quia ipsum formaliter non est ratio unius, seu unitas ut quo; id enim quod in aliquo genere est quo, quando est simplex et ultimum, seipso potest esse quod; hoc vero non tribuitur ei quod nullo modo rationem illam formaliter participat. Exemplum commune est in quantitate, per quam substantia quanta est et ideo potest per seipsam esse quanta, quod non potest substantia. Quae evasio habet speciem quamdam subtilitatis, sed in praesenti nulla est necessitas fingendi illud quo et quod; nam illa ratio unitatis non intelligitur esse una propter aliquam rationem positivam quam in se habeat, et veluti exerceat circa se ipsam, sicut quantitas est quanta quia est extensa et per se apta ad occupandum locum; sed per solam negationem pluralitatis seu divisionis intelligitur esse una; ergo eodem modo intelligi potest in ratione entis, neque oportet fingere aliquid positivum quod ei sit ratio ut quo essendi unum.
10. Respondetur replicae. — Dici tandem potest hoc argumentum recte procedere contra Scotum et alios, qui ponunt modum illum unius ex natura rei distinctum ab ente, non tamen ita urgere, si dicamus illum modum esse quidem positivum et realem, sola tamen ratione ab ente distinctum; quia tunc dicetur illum modum, quamvis sit ens, non tamen esse in re distinctum ab ipsomet ente, et ideo esse unum eadem unitate, qua ipsum ens, et praecise ac secundum rationem non considerari ut unum, sed tantum ut rationem unius, realiter vero esse unum seipso, sicut ipsum ens. Sed contra hanc responsionem obiicitur, quia inde sequuntur alia incommoda. Primum, rationem unius esse positivam et passionem entis, et quidditative includere ipsum ens, quod repugnat propriae passioni. Secundum, quod ille modus sit de quidditate ipsius entis, sicut attributa divina sunt de quidditate Dei, quia, licet ratione distinguantur, in re dicunt rationes positivas, quae ex natura rei non distinguuntur a Deo; consequens autem est falsum; tum quia alias unum non esset passio entis, sed essentia; tum etiam quia alias nulla res creata posset quidditative distincte concipi, nisi formaliter conciperetur ut una. Quae incommoda sunt quidem probabilia, forte tamen aliquis non existimaret inconveniens illa concedere in transcendentibus, quae simplicissima sunt.
11. Aliter ergo prosequendo discursum, ostendo eodem modo concludere non esse ponendum hunc modum positivum ratione distinctum; nam praeciso per intellectum illo modo positivo, in reliquo conceptu entis intelligitur quidquid necessarium est ad unitatem; ergo signum est nihil positivum etiam per rationem praescindi ab ente, quo illud unum sit. Quod ut intelligatur, loquamur de aliquo ente in particulari, ut, verbi gratia, de Deo quatenus unus est; si ergo in illo unitas est attributum positivum ratione distinctum a Deo, ergo potest mente praescindi Deus ab unitate eius; in Deo autem sic concepto absque additione alicuius positivi etiam secundum rationem potest concipi negatio divisionis seu partitionis, quam in se habeat, et divisio etiam seu sufficiens fundamentum divisionis ab omnibus aliis; sed hoc ipso sufficienter concipitur unus; ergo quidquid positivum postea additur, etiam secundum rationem, est superflue fictum, neque explicari potest quid vel ad quid sit: et idem argumentum fieri potest in aliquo alio ente uno, et consequenter in ente in communi. Secundo id declaro in entibus compositis retorquendo argumenta priora; nam in huiusmodi ente, quod per compositionem fit, quidquid positivum physicum considerari potest, pertinet ad rationem entis, ut tale ens est, etiamsi ratione praescindatur a conceptu unius; ut in humanitate unio animae et corporis est de ratione essentiali talis entis, ut tale ens est specificative et in re ipsa; et similiter in linea unio partium in puncto est de ratione entis, ut est in tali specie quantitatis continuae; ergo omnis etiam ratio positiva metaphysica, quae in tali unione physica fundatur, pertinet formaliter et secundum rationem ad rationem talis entis, non quatenus concipitur ut unum, sed quatenus formaliter contractum seu determinatum in ratione talis entis; ergo ratio unius nihil positivum addere potest, etiam ratione distinctum. Tertio id explicatur in entibus simplicibus, in quibus perfectior videtur esse unitas; immo ipsa simplicitas videtur esse maxima unitas; sed simplicitas de formali non dicit rationem positivam, etiam sola ratione distinctam ab ente simplici et a perfectione, quae in ratione entis, seu talis entis in eo concipitur; adeo ut etiam in Deo iuxta probabiliorem theologorum sententiam simplicitas ut sic nihil addat Deo perfectionis etiam secundum rationem, supra perfectionem summae actualitatis eius, in qua negatio illa fundatur, quam simplicitas exprimit; ergo multo minus unitas ut sic potest dicere rationem positivam. Et haec conclusio amplius patebit ex sequentibus, et ex solutionibus argumentorum.
12. Dico secundo, unum addere supra ens negationem aliquam per modum privationis. Ita docent citati auctores, et sequitur ex praecedenti assertione; nam constat unum aliquo modo distingui ab ente, quia et est passio eius et illa nomina non sunt synonyma, sed diversi conceptus formales et obiectivi illis in mente respondent; ergo aliquid dicit unum praeter ens; sed non dicit aliquid omnino fictum per rationem, ut per se constat, quia esse unum rebus ipsis vere convenit; neque etiam dicit aliquam habitudinem rationis, ut ostensum est; nihil ergo superest quod addere possit praeter negationem seu privationem.
Qualis sit negatio quam unum addit enti
13. Duo tamen supersunt hic explicanda. Primum est, quae sit haec negatio et quotuplex. Secundum, quomodo haec negatio dicatur esse per modum privationis. Circa primum, omnes conveniunt unum dicere negationem divisionis in ipsomet ente, quam significavit Aristoteles dicens unum esse ens indivisum in se, ut patet ex citatis locis, et ex X Metaph., c. 5. Et ratione patet, quia per divisionem intelligimus unum ens fieri plura; ergo nulla alia ratione melius concipitur ens esse unum, quam negatione divisionis; et in hoc omnes conveniunt. Sunt tamen praedicta verba attente consideranda: aliud est enim ens dicere negationem divisionis in ipso, aliud vero dicere negationem divisionis a se ipso; quamvis enim utraque negatio possit enti attribui, tamen prior est quae pertinet ad rationem unius; nam posterior non sufficit, ut recte notavit Soncin., IV Metaph., q. 23, ad 1. Et patet, tum quia illa non est propria negatio, quae in re addatur enti, sed quae per solam reflexionem rationis consideretur; tum maxime quia non dividi a se aeque convenit enti per se et per accidens seu multitudini; acervus enim lapidum tam non est divisus a se. quam homo vel angelus; tamen, quia in se non est indivisus, non est proprie unum ens; negatio ergo divisionis in se, est quae constituit ens, non negatio divisionis a se.
14. Dubitant tamen ulterius auctores an in ratione unius aliqua alia negatio includatur. Multi enim definiunt unum esse quod est indivisum in se, et divisum a quolibet alio; et ideo praeter indivisionem in se, dicunt unum dicere negationem unionis cum alio, quae negatio explicatur nomine divisionis seu distinctionis ab alio. Ita opinantur Capreol., Gabr. et Soncin., locis citatis, quia, sicut de ratione unius est ut in se non sit divisum, ita ut non sit aliud a se; alterum enim ex his duobus, scilicet, esse aliud a se vel non esse aliud a se, necesse est in ratione unius includi, quia, cum contradictorie opponantur, immediate repugnant; sed esse aliud a se non est de ratione unius, ut constat; ergo erit de ratione unius ut non sit aliud a se. Quin potius addunt aliqui negationem divisionis ab alio prius secundum rationem convenire enti, quam indivisionem in se, quia prius convenit enti esse divisum a non ente quam esse in se indivisum; ergo utraque negatio requiritur ad rationem unius. Unde etiam D. Thomas, I, q. 11, a. 2, ad 4, dicit conceptum divisionis ab alio secundum rationem esse priorem conceptu unitatis. Alii vero negant divisionem ab alio esse de ratione unius, sed solam indivisionem in se. Ita Fonseca supra, citans Aegid., IV Metaph., q. 6; et Hervaeum, Quodl. IV, q. 2 et 3. Ratio eius est, quia esse divisum ab alio non requiritur ut ens sit absolute unum, sed solum ut sit unum ex multis; et ideo sufficienter concipitur res ut una, quando intelligitur indivisa, etiam si non concipiatur ut divisa ab aliis. Et confirmatur, quia res est absolute una, quamvis non sint alia a quibus distinguatur.
15. Unius nomen aequivocationem pati potest. — Sed circa hoc advertendum est posse in nomine tam unius quam divisionis ab alio committi aequivocationem; nam interdum communi et vulgari usu unum significare solet quod est solitarium et unicum, quomodo dicimus esse unum Deum, unum solem; et hoc modo unum dicit negationem multitudinis, et non tam dicit divisionem ab alio, quam negat consortium alterius. Sed hoc modo esse unum non est passio entis, ut per se constat; neque ea significatio est propria unius, nec rigorosa, sed solum ex accommodatione usus interdum ad hoc extenditur, nam in rigore verum est dicere hic esse unum hominem, quamvis sint plures; et ideo in rigorosa significatione, ad negandum esse plures, additur exclusiva esse tantum unum. Igitur negatio multitudinis seu plurium in hoc sensu non intrat rationem formalem unius transcendentis.
16. Relatio realis divisionis ab alio extra rationem unius. — Rursus esse divisum ab alio concipi potest per modum relationis realis, seu ad terminum realem et existentem. Et hoc modo certum est divisionem ab alio non esse de ratione unius, tum quia est quid posterius illo; ideo enim hoc est divisum ab illo, quia in se tale est et unum quid; tum etiam quia unum de se est prius multitudine et independens ab illa; sic autem esse divisum ab alio requirit multitudinem; immo inde consurgit multitudo, quia sunt plura una, quorum unum non est aliud. Denique hac ratione supra dicebamus aliquid quatenus dicit huiusmodi negationem vel relationem alietatis a termino reali et existente, non esse passionem entis; quia per se non convenit omni enti, sed per accidens ex coexistentia aliorum; multo ergo minus potest esse hoc de ratione unius. Unde, antequam creaturae existerent, Deus erat perfecte et complete unus absque hac relatione seu negatione. Quin potius, etiam si per impossibile nullae aliae res essent possibiles extra Deum, ipse esset vere ac perfecte unus, hoc ipso quod esset in se indivisus in essentia, etiam si non posset esse divisus ab aliis, eo quod alia esse non possent. Tamen, quia de facto et quodammodo ex intrinseca ratione entis, secundum totam suam latitudinem considerati, cum quolibet ente possibilis est existentia alterius, ideo ad omne ens consequitur ut possit esse distinctum ab alio, quod revera unicuique convenit ex eo quod in se unum est. Et hoc modo esse distinctum ab alio aptitudine et fundamentaliter potest dici convenire omni enti, qua unum est; tamen hoc ipsum non intrat formaliter rationem unius, sed consequitur illam, sicut consequitur ad quantitatem ut sit fundamentum aequalitatis vel inaequalitatis.
17. Esse ab alio divisum qualiter sit necessario coniunctum uni. — Tandem esse divisum ab alio concipi potest solum per modum negationis. Quae comparari etiam potest, vel ad terminum positivum existentem, et hoc modo eadem est ratio de illa quae de relatione; vel ad terminum positivum absolute sumptum, sive existentem sive possibilem; et hoc modo esse divisum ab alio convenit omni enti, quatenus unum est, quia sicut non potest uni enti convenire ut sit aliud, ita necessario convenit ut non sit aliud; nam haec sunt contradicentia, et ideo si alterum eorum necessario separatur ab uno, scilicet esse aliud a se, alterum necessario convenit uni, scilicet non esse aliud a se, quod est esse distinctum ab alio. Quae quidem ratio non probat hanc negationem primario ac formalissime intrare rationem unius, sed convenire illi necessario, sive per se primo, sive consequenter, et hoc posterius verius videtur, quod intendunt auctores secundae opinionis, et fortasse non negant auctores primae. Possunt itaque conciliari; nam, quod hi negant formaliter ac per se primo, illi affirmant consequenter ac per se secundo. Et ita explicuit diserte Soncin., IV Metaph., q. 23 et 27, et hoc solum probant rationes adductae.
18. Denique si haec negatio seu divisio unius entis non comparetur ad terminum positivum, sed ad negativum et contradictorium, sic etiam omni enti, hoc ipso quod unum ens est, convenit quod sit divisum a non ente, seu ut non sit non ens; tamen haec negatio solum est quasi per reflexionem intellectus; nam, prout obiective intelligitur antecedere in ente, potius est affirmatio; nam affirmatio non dividitur a negatione per aliam negationem. Id enim est impossibile, quia procederetur in infinitum; dividitur ergo per seipsam; sic ergo ens dividitur a non ente, non per negationem aliam, sed per se, sicut e contrario non ens dividitur ab ente, non per aliam negationem vel affirmationem, sed per se ipsum; itaque formalissime dividi a non ente nihil aliud est quam esse ens. Hac ergo consideratione talis negatio nec pertinet ad rationem unius neque est passio entis, cum re vera nulla sit; quatenus vero per intellectum excogitari potest, est solum extrinseca denominatio seu relatio rationis; et ideo intrinsece etiam non spectat ad rationem unius, quamvis oppositum videatur sentire Caietan., I, q. 11, a. 4, in fine, de quo plura dicemus in solutionibus argumentorum.
Negatio quam dicit unum, sitne privatio
19. Secundum dubium erat quomodo unum dicat hanc negationem per modum privationis; et ratio dubitandi est, quia privatio dicit negationem in subiecto apto nato; indivisio autem, quam addit unum supra ens, saepe dicit negationem divisionis in ente incapaci illius; ut in Deo, esse unum negat divisionem essentiae divinae, quae dividi nequit; et simile est in aliis rebus praesertim simplicibus vel incorruptibilibus, immo et in omnibus entibus, quatenus unumquodque est inseparabile a seipso; nullum enim ens a seipso dividi potest; haec autem sola indivisio est de ratione unius transcendentalis. Respondetur difficultatem solum consistere in explicatione conclusionis, cur, scilicet, haec negatio, quam dicit unum, dicatur esse per modum privationis. Nam quia non negat formam cuius sit capax subiectum seu ens quod unum dicitur, ideo non dixi hanc negationem esse privationem; nam ad hoc oporteret ut negaret formam in subiecto apto nato, ut argumentum probat. Sed dixi esse ad modum privationis, quia in aliquo imitatur privationem, et recedit a mera negatione. Nam, sicut privatio dicit negationem non quomodocumque, sed quasi adhaerentem subiecto reali, ita unum dicit hanc negationem, quasi addendo illam enti reali quod connotat; et ideo non ens, seu nihil, quatenus tale est, neque unum nec plura dicitur, quamvis negatio divisionis absolute sumptae illi possit attribui, quia non ens indivisum est. Entia autem rationis seu ficta in tantum aequivoce dicuntur unum vel multa, in quantum aequivoce etiam sunt entia, vel potius ut entia concipiuntur. Unum ergo dicit negationem divisionis in ente, et quoad hoc esse dicitur ad modum privationis, sive tale ens sit capax divisionis sive non. Addit Fonseca supra divisionem, quam negat unum, absolute possibilem esse, esto non sit possibilis ei enti quod unum denominatur; ut Deus dicitur unus, quia indivisus in essentia, quae divisio est possibilis in creatura, quamvis sit impossibilis in Deo; et ita illa divisio non est impossibilis enti, ut ens est; et hoc modo dici potest privatio, ratione capacitatis saltem in conceptu communi, ad eum modum quo talpa caecus dicitur, quia ut animal est capax visus, quamvis non ut tale animal. Quod in praesenti dicitur minus proprie propter analogiam entis.
Argumentorum solutiones
20. Ad primum argumentum contrariae sententiae prima et communis responsio est, concedendo divisionem consistere in negatione, et consequenter indivisionem esse negationem negationis. Ita concedit D. Thomas, In I, dist. 24, q. 1, a. 3, ad 1. Unde in solutione ad 2 concedit, secundum rem, magis se habere ad positivam unitatem, quam multitudinem; quia negatio unius rei ab alia, quam dicit multitudo, est in re ipsa; negatio vero negationis, quam dicit unitas, est mere per rationem. Quam doctrinam amplectitur Sonc., lib. X Metaph., q. 4. Ad argumentum ergo, scilicet, quia negatio negationis est affirmatio, respondendum est iuxta hanc sententiam, formaliter et secundum rationem non ita esse, quia ratio potest super unam negationem reflecti, et negare illam, et per hanc negationem explicare aliquod positivum simplex, quod, prout in se est, declarare non potest. Secundum rem autem et aequivalenter, illud esse verum; tamen illud positivum, quod illis negationibus circumscribitur, nihil esse praeter entitatem ipsius rei, quae una dicitur. Haec responsio probabilis est et facile defendi potest; tamen videtur supponere negationem quam dicit unum esse aut negationem divisionis huius entis ab alio ente, vel negationem divisionis huius entis a se ipso, quae revera sunt negationes rationis; tamen prior non pertinet ad rationem unius, ut dictum est, sed ad illam consequitur. Posterior autem negatio non est propria unius, sed communis multitudini. Igitur negatio divisionis in se ipso est proprie de ratione unius; haec autem nullam negationem realem videtur supponere in re ipsa, quae secundum rationem negetur per indivisionem.
21. Secundo ergo respondetur concedendo unum dicere indivisionem seu negationem divisionis, et negando hanc esse negationem negationis. Nam in divisione quam unum negat, duo possunt considerari: primum, quod entia inter se divisa sunt quasi in se completa et terminata suis entitatibus; secundum est quod unum non est aliud. Hoc posterius solum dicit negationem, ut per se constat; primum vero dicit positivum, quod est fundamentum illius negationis, quod tamen in re nihil est praeter entitates ipsas, ut explicari potest in quantitate discreta; nam lineas esse plures dicit unamquamque esse propriis terminis terminatam; unde sequitur negatio, scilicet, quod non habeant terminum communem. Indivisio ergo, quam dicit unum, negat divisionem ratione positivi quod in rebus divisis invenitur, non ratione negationis quam includit divisio unius ab alio; sicut e contrario, negatio quam dicit divisio, non negat aliam negationem, sed positivam unionem vel identitatem unius cum alio.
22. Respondetur obiectioni. — Dices: hinc sequitur negationem, quam dicit unum, esse negationem multitudinis, quod tamen supra videmur negasse. Et patet esse falsum, quia unum est prius multitudine; negatio autem est posterior forma, quam negat. Respondetur dupliciter posse intelligi unum negare multitudinem: uno modo simpliciter, seu in rerum natura; et hoc modo negavimus supra unum dicere negationem multitudinis, neque oppositum sequitur ex dicta solutione, ut per se notum est. Alio modo, ut neget multitudinem in ipsa re quae dicitur una, id est, quod in se non est plures; hoc autem sensu non est in superioribus negatum a nobis unum dicere negationem multitudinis. Id autem negat Fonseca, dicta q. 5, sect. 5, et est sententia D. Thom., I, q. 30, a. 3, ad 3, et opusc. 42, c. 2, ubi adducit rationem, qua etiam Fonseca utitur, scilicet, quia unum est prius multitudine. Quae ratio, si esset efficax, eadem fieri posset de divisione; nam unum etiam est natura sua divisione prius, ut infra dicam.
23. Concedunt ergo alii indivisionem unius dicere negationem multitudinis in ente, sub ea ratione qua unum est; quod docuit Aegid., IV Metaph., q. 8, et favet D. Thom., In I, dist. 24, q. 1, a. 3, dicens divisionem, secundum quam aliquid ab aliquo distinguitur, esse in affirmatione et negatione, et ideo multitudinem in ratione sua includere negationem, secundum quod multa sunt, quorum unum non est alterum. Et huiusmodi (inquit) divisione hoc modo accepta in ratione multitudinis negatio importatur in ratione unius. Et in solut. ad 4, ait: Unum non est privatio illius multitudinis quam constituit, sed multitudinis, quae negatur esse in ipso, quod dicitur unum. Et licet D. Thom. ibi loquatur de multitudine, quoad negationem in ea inclusam, ut dictum est, tamen melius forte dicitur unum negare multitudinem, ut in ea sunt plura positive. Cui etiam favet, quod idem D. Thom., I, q. 11, a. 1, dicit unum opponi multitudini per modum privationis, ut indivisum diviso, quod etiam ait Arist., lib. X Metaph., text. 9. Et haec sententia mihi videtur valde probabilis; intelligenda est autem de multitudine, ut multitudo est, seu ratione pluralitatis, non quatenus ipsa multitudo potest alia ratione considerari ut quid unum; de quo infra dicetur. Vel certe dici potest unum dicere negationem divisionis, non ut dicit formaliter negationem, sed ut dicit fundamentum illius negationis, quod aliquid positivum est, ut declaravi; et quia multitudo absolute includit formalem negationem, ideo, quoad hoc, unum non omnino dicit negationem multitudinis.
24. Unum ens qualiter magis unum quam aliud. — Ad secundum, concedo imprimis unionem, qua partes coniunguntur ad componendum unum, esse quid positivum; concedo etiam in rebus simplicibus totam entitatem seu integritatem rei esse positivam. Nego tamen inde sequi unum addere rationem positivam supra ens, quia totum illud positivum pertinet ad entitatem rei, non ad unitatem, ut supra declaravi; sed oportet adiungere negationem divisionis, ut tale ens sive simplex, sive compositum, unum esse intelligatur. Ad primam confirmationem respondetur negationem seu privationem totalem formaliter et secundum se non suscipere magis et minus, posse tamen ratione sui fundamenti; et ita unum ens esse magis unum quam aliud ratione fundamenti, quatenus est magis vel minus compositum. An vero in ipsamet negatione possit etiam magis et minus considerari, ita ut non semper sit illa negatio simpliciter seu totalis, sed interdum tantum secundum quid et ex parte, dicetur infra, sect. 4.
25. Unum an et quomodo dicat perfectionem. — Ad secundam confirmationem similiter dicitur, cum D. Thom., I, q. 6, a. 3, ad 1, et Caiet. ibi, unum ratione negationis nullam addere perfectionem enti, sed ratione fundamenti supponere aliquam perfectionem. Nam, si unum proprie sumatur, ut solum dicit esse in se indivisum, supponit rei entitatem et unionem partium, si res composita sit, quae dicunt perfectionem in ipsa re. Si tamen sumatur unum, ut excludit aliud, et dicit esse unicum seu solitarium, sic clarum est talem negationem per se non dicere perfectionem; immo nec semper requirere illam, aut provenire ex illa; nam in Deo esse unum tantum in essentia provenit ex perfectione; tamen quod in eo sit una tantum persona non pertinet ad perfectionem, sed potius personarum distinctio ibi est ex summa perfectione.
26. Ad tertium respondetur, illis omnibus exemplis solum probari negationem quam dicit unum non esse puram negationem, sed fundatam in ente; quod si compositum sit, includit aliquam compositionem seu positivam unionem, in qua fundetur talis negatio; si autem sit simplex, in simplici entitate fundatur; quod quomodo conveniat singulis unitatibus ibi numeratis, praesertim genericae et specificae, infra tractabitur.
27. Quaedam attributa unius quid sint, et quomodo illi conveniant, explicatur. — Ad quartum respondetur ea omnia quae unitati attribuuntur, quatenus aliquid positivum includunt, convenire unitati ratione fundamenti, non ratione eius quod addit supra ens; et ita relatio identitatis, si intelligatur de identitate numerica seu reali, cum sit relatio rationis, non est inconveniens quod in negatione fundetur; si vero intelligatur de identitate specifica seu similitudine unius rei ad aliam (supposito quod talis relatio aliquid reale sit in fundamento ex natura rei distinctum ab illo), non fundatur in unitate ratione indivisionis negativae, sed ratione illius positivae entitatis et rationis formalis quam habet fundamentum; de quo latius infra suo loco. Similiter unum dicitur mensura multitudinis, partim ratione positivi, partim ratione negationis; nam multitudo etiam et positivum aliquid et negativum includit, ut postea videbimus; debet enim mensura esse et nota et certa: ut sit nota, oportet ut entitatem habeat; ut vero sit certa, oportet ut in indivisibili consistat, et quoad hoc nos utimur unitate, ut est quid indivisum, tamquam principio certo ad mensurandam multitudinem. Atque eodem modo unum componit multitudinem ratione positivae entitatis, quatenus multitudo ipsa positiva est, ut docet D. Thomas, I, q. 11, a. 2, ad 2; quatenus vero includit negationem, potest aliquo modo fundare negationem, quae in multitudine includitur, ut infra videbimus.