SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO IV. DE UNITATE TRANSCENDENTALI IN COMMUNI
SECTIO III. QUOTUPLEX SIT IN REBUS UNITAS

SECTIO III. QUOTUPLEX SIT IN REBUS UNITAS

1. Variae unius divisiones. — De hac re disputat Aristoteles, V Metaph., c. 6. Est autem hoc loco necessario praemittenda, ut explicare possimus quaenam unitas sit entis passio. Distinguit ergo Aristoteles varios modos unius. Et prima divisio eius est, unum quoddam esse per accidens, aliud per se. Et merito hanc divisionem primo loco ponit, quia et videtur esse valde analoga; nam unum per se est simpliciter unum, per accidens vero tantum secundum quid, et per quamdam proportionem ad unum per se. Non explicat autem Aristoteles rationes unius per accidens et per se per proprias eorum definitiones, sed solum variis exemplis, quibus simul proponit varios modos unitatis per accidens et per se. Unum enim per accidens esse dicit subiectum accidente affectum, ut Petrus musicus. Item duo accidentia eidem subiecto inhaerentia unum per accidens sunt seu constituunt, ut album dulce. Hanc vero unitatem per accidens in ordine ad praedicationes variis modis explicare possumus, vel per incomplexos terminos, vel per complexos, vel praedicando accidens de accidente, aut in communi, aut in singulari. Et iuxta haec distinguit Aristoteles varias rationes huius unitatis, quae magis ad dialecticas praedicationes, quam ad rem metaphysicam spectant. Similiter explicat Aristoteles unum per se variis exemplis, seu subdistinguendo illud in varios modos. Nam quaedam (inquit) sunt unum continuatione, ut linea, aqua; quaedam colligatione, ut domus, et alia quae arte fiunt; alia, ratione formae unius; alia, ratione materiae, vel proximae, vel remotae, ut liquores (inquit) dicuntur unum. Rursus (ait) quoddam est unum numero, aliud specie, aliud genere, etc., quae ibi prosequitur. Ex quibus omnibus difficile est colligere in quo consistat ratio unius per se et per accidens; nam in membris quae posteriori in loco Aristoteles numerat, multa videntur esse unum tantum per accidens, ut domus et artificialia. Item ibidem ait plura interdum dici unum, eo quod aliquid unum aut agunt, aut patiuntur, aut habent, aut ad aliquid unum sunt. Haec autem omnia videntur tantum per accidens esse unum, vel denominatione potius quam re. Rursus inter unitates quas ibi ponit, aliqua est realis, ut numerica, alia rationis tantum, ut generica et specifica; est ergo difficile hanc Aristotelis doctrinam ad certam aliquam rationem ac methodum revocare.

Explicatur divisio entis et unius in per se et per accidens

2. Ut ergo rem hanc declaremus, quoniam unum consequitur ens, ut intelligatur quid sit unum per se et unum per accidens, simul explicandum est quid sit ens per se et per accidens; sic enim etiam ens dividitur ab eodem Aristotele, eodem lib. V, c. 7, quae divisio propria est entis realis; nam entia rationis, sicut aequivoce tantum sunt entia, ita non nisi aequivoce has denominationes recipiunt. Ens autem reale duplici modo potest per se aut per accidens appellari, uno modo in ratione entis, alio modo in ratione effectus. Hoc posteriori modo dicitur per se id quod ex virtute et intentione agentis fit; per accidens vero dicitur id quod praeter intentionem agentis casu et fortuna evenit; de qua ait Aristoteles, VI Metaph., c. 2, esse extra scientiae considerationem, quatenus, scilicet, in singulari exercetur et per accidens, nam ut sic non habet necessitatem, sed contingentiam. At vero ipsa communis ratio causae vel effectus per accidens sub scientiam cadit; sic enim disputatur de casu et fortuna, et contingentia effectuum; sed tamen ens per se et per accidens sub hac consideratione nihil ad praesens institutum pertinet.

3. Quale indicet Aristoteles per se unum, quale per accidens. — Priori ergo modo ens in ratione entis dicitur per se aut per accidens in ordine ad unitatem quam habet, seu ratione talis unitatis, ut, verbi gratia, quia constat una natura unius praedicamenti, aut naturis diversorum praedicamentorum; sic enim Aristoteles, dict. lib. V, text. 13 et 14, entia per accidens vocat quae constant ex subiecto et accidente, vel quando multa accidentia in eodem subiecto coniunguntur; ens autem per se dicit esse quod dividitur in decem categorias. Idemque Aristoteles, VII Metaph., text. 43, et clarius lib. VIII, text. 15, et lib. II De Anima, text. 7, illud significat esse ens per se unum, quod vel simplex est, vel ex potentia substantiali et proprio actu componitur. Unde e contrario per accidens erit quod neque est simplex, nec praedictam compositionem habet, sed alio imperfectiori modo ex diversis rebus constat. Ex quibus intelligere licet illud appellari in ratione entis ens per se, quod est per se unum; illud autem per accidens, quod tantum per accidens unum est. Non enim vocatur hic per se et per accidens ratione modi essendi per se vel in alio, quo modo sola substantia est ens per se, reliqua vero dici possunt per accidens, seu potius accidentalia; sed sumitur per se et per accidens in ordine ad unitatem; quae autem sit unitas per se aut per accidens in entibus, non satis declaratum est ex dictis, nec eodem modo ab omnibus explicatur.

4. Simplex existentia non est de ratione unius per se. — Quidam ergo aiunt illam unitatem seu unionem esse per se, ex qua resultat unum et idem esse, illam vero esse per accidens, in qua entia, quae uniuntur, habent plura esse, ut sunt substantia et accidens, vel duo accidentia diversorum generum. Tamen haec explicatio aut supponit aliquid falsum, aut rem obscuram per aliam aeque obscuram explicat; nam vel sermo est de uno simplici absque compositione, quod in ipso sit, quamvis ex compositione resultet, quomodo multi dicunt ex materia et forma unitis resultare unum esse, et hic sensus supponit falsum; nam ut ens sit per se unum non est necesse ut habeat huiusmodi esse simplex; infra enim ostendam, entia composita ex materia et forma non habere esse simplex, sed compositum. Vel sermo est de uno esse composito et resultante ex unione plurium partialium existentiarum, et hoc quidem verum est, sed de ipso esse inquirendum restat quando ex compositione resultet unum per se; nam etiam accidens, verbi gratia, albedo adveniens substantiae affert secum suum esse; quod respectu compositi albi potest dici partiale, et ex illo et ex esse corporis seu subiecti potest dici componi unum esse totius albi, et tamen illud nihilominus dicitur esse ens per accidens.

5. Ex duobus entibus in actu quomodo fiat unum per accidens: ex uno autem in potentia et alio in actu qualiter per se. — Alio ergo modo dici frequenter solet, ens per accidens esse quod constat pluribus entibus in actu; illud vero esse per se quod constat ente in potentia et eius actu: nam ex pluribus entibus in potentia nihil constare potest, et ideo necesse non est illud membrum adiungere. Sed haec etiam doctrina, esto vera sit, expositione indiget; nam male intellecta potest esse occasio errandi in multis. Interrogandum est enim quid per ens in actu et in potentia intelligatur. Intelligi enim potest per ens in actu illud, quod ex se habet actualem entitatem seu existentiam; per ens autem in potentia, illud quod nullam habet talem actualitatem seu existentiam. Et hoc modo falsum est ens per se non posse componi ex actualibus entitatibus partialibus, aut requiri ad ens per se, ut componatur ex huiusmodi actu et potentia illi opposita; nam hoc perinde est, ac si diceretur ens per se componi ex ente et nihilo, seu ex ente in actu et ente in potentia obiectiva, quae est repugnantia in ipsis terminis, ut ex inferius dicendis constabit. Aliter ergo intelligi potest per ens in actu ens constans ex aliquo actu formali et potentia receptiva illius. Et hoc modo non contingit aliquid componi ex duobus entibus in actu, ita ut utrumque sit praedicto modo compositum, nisi aut per aggregationem, et tunc satis clarum est consurgere ens per accidens, quamvis ratio illius nondum satis sit explicata; aut aliquo artificioso modo; et tunc Aristoteles videtur tale ens vocare per se unum, unde consequitur esse etiam ens per se et non per accidens. Et in composito physico et heterogeneo multi putant dari partialia composita diversarum rationum et formarum, ex quorum coniunctione unum per se coalescit. Ac deinde restat explicandum, si huiusmodi enti adiungatur aliud non similiter compositum, nec per modum continuationis aut colligationis, sed simplex per modum formae aut actus vere ac physice uniti, cur non resultet ex utroque ens per se unum. Aut si interdum resultat, interdum non, unde sumenda sit ratio. Ubi variae quaestiones insinuantur, quae hinc pendent, scilicet, cur subsistentia adveniente naturae iam integrae, ex utraque unum per se resultet, non autem adveniente quantitate aut alia simili forma. Item, cur forma substantialis unum per se faciat cum materia nuda, non possit autem facere per se unum cum materia iam informata substantiali forma, et similes.

Ratio entis et unius per se

6. In hac igitur re dicendum videtur, rationem entis per se in hoc consistere, quod praecise habeat ea quae ad essentiam, integritatem vel complementum talis entis in suo genere per se et intrinsece requiruntur. Hoc insinuavit Aristoteles, priori loco citato. Et ex terminis ipsis videtur clarum; haec enim communissima et simplicissima vix possunt aliter probari. quam explicatis terminorum rationibus. Cum ergo ens dicatur illud quod entitatem seu essentiam habet, illud erit ens per se proprie et in rigore quod unam essentiam vel entitatem habet. Illa autem essentia seu entitas una propriissime erit, quae in suo genere habet quidquid ad eius intrinsecam rationem seu consummationem spectat; ergo illud ens, quod huiusmodi est, sub ea ratione erit proprie ac per se ens; omne autem illud, quod ab hac unitate defecerit, dicetur ens per accidens.

7. Potest autem hoc amplius explicari, si ens per se dividamus in simplex et compositum, quae divisio etiam de uno per se dari potest, eamque insinuavit Aristoteles, X Metaph., c. 6, dicens unum quoddam esse divisibile, aliud indivisum. Nam, ut notavit D. Thomas, I, q. 6, a. 3, et q. 11, a. 1, unum per se, aliud est indivisum actu et potentia, aliud vero tantum actu; prius est ens simplex, posterius vero compositum. Igitur de simplici nulla est difficultas; omne enim simplex est ens per se ac per se unum, quia et per se indivisum est, et ut sic non habet admixtionem alicuius extranei, ut possit ens per accidens appellari, et hoc modo quodlibet accidens in abstracto sumptum ea consideratione est ens per se, et anima in ratione substantiae est ens per se, licet incompletum; quatenus vero constat pluribus potentiis, habitibus, vel actibus, iam declinat in ens per accidens.

8. De ente autem composito certum imprimis est posse vere ac proprie esse ens per se ac unum per se, ut omnes philosophi docent de natura substantiali, quatenus materia et forma constat, et de supposito quatenus ex natura et subsistentia suo modo componitur. Cum enim neque materia neque forma per se sint entia completa et integra in suo genere, sed ad illud componendum natura sua institutae sint, merito illud quod ex eis proxime componitur, essentia et natura per se una dicitur et est. Atque eadem ratione, quia illa essentia non habet intrinsecum complementum in suo genere, nisi per se sit intrinsece et substantialiter terminata, ideo illa etiam cum sua subsistentia ens per se unum constituit. Igitur haec unitas per se in hoc consistit, quod resultat ex rebus constituentibus completum ens in aliquo genere, intercedente unione eorum inter se, ad tale ens constituendum accommodata, quae in compositione unius naturae est per modum actus et potentiae substantialis; in compositione vero unius personae, est per modum naturae integrae et termini eius. Atque haec ratio accommodari etiam potest ad entia ut composita ex genere et differentia per se contrahente illud intra proximum praedicamentum; nam etiam genus et differentia comparantur ut potentia et actus per se ordinata ad constituendum unum in suo genere completum et integrum, quamquam haec compositio magis est rationalis quam realis, et ideo minus impedire potest realem ac per se unitatem entis.

9. Est autem praeter hos alius modus compositionis in entibus, qui dicitur ex partibus integrantibus, qui primo cernitur in quantitate, per eam vero intelligitur etiam esse in substantiis materialibus et accidentibus, et haec etiam non tollit unitatem per se, quando est per veram et naturalem continuationem. Sic enim quantitas continua est in suo genere proprie ac per se una; partes autem, quibus constat, non dicuntur esse simpliciter plura in actu, sed in potentia, ut loquitur saepe Aristoteles III Metaph., c. 6, et V Metaph., c. 13, ubi ait numerum proprie non esse, nisi ubi partes non copulantur termino communi. Et idem dicit Averroes, III de Anima, text. 23. Et ratio est, quia quantitas natura sua postulat hanc extensionem et compositionem, quae tota ordinatur ad complementum eius in suo genere, et ideo intra illud habet proprios terminos, quibus partes eius copulari ac terminari possint. Est ergo tota illa compositio et unio per se et natura sua ordinata ad componendum unum ens intra idem genus. Quamvis autem hoc per se primo conveniat quantitati secundum se sumptae, tamen etiam convenit substantiae materiali, quae quantitati subest, ut cernitur imprimis in substantia homogenea; ignis enim, aqua, et similia, unum per se sunt, etiamsi in quavis magnitudine sumantur, dummodo continua sint; alioqui nunquam huiusmodi substantia posset esse una per se, quia nunquam potest non constare ex his partibus, etiamsi in minima quantitate sumatur, quod est contra omnes philosophos et contra communem modum sentiendi et loquendi, et contra rationem supra factam, quia haec entia natura sua postulant huiusmodi genus unionis et compositionis ad suum complementum et integritatem in suo genere; ergo talis compositio non tollit unitatem per se in huiusmodi entibus.

10. Oportet tamen (quamvis id latius infra tractandum sit) hic breviter animadvertere quid habeat substantia a quantitate in hoc genere compositionis, quid vero habeat ipsa substantia ex propria substantiali entitate, quamvis sub quantitate; nam priori modo ex substantia et quantitate simpliciter non fit unum per se, ut nunc loquimur, quia quantitas non est de complemento substantiae intra rationem et latitudinem sui generis, et ideo integritas quantitativa, ut substantiae adiungitur et facit unum cum illa, non constituit ens, neque unum per se. Habet autem ipsa substantia materialis sub quantitate suam substantialem entitatem, in qua etiam habet partes entitativas componentes et integrantes substantialem ipsam entitatem, habentesque inter se suam unionem substantialem, et hoc modo dicimus substantiam sic compositam esse per se unam.

11. Hoc autem difficultatem nonnullam habet in substantiis heterogeneis, quia earum partes non videntur ita intrinsece uniri et continuari, sed solum veluti quibusdam vinculis colligari. Sed nihilominus haec etiam substantia ut sic composita est unum ens per se. Quis enim neget hominem esse unum per se ens? Et a posteriori id declarari potest, nam omnes huiusmodi partes sibi invicem deserviunt, et per se separatae, aut nullo modo, aut non diu possunt conservari; signum ergo est illas omnes in suo genere esse incompleta entia, et per se ordinari ad componendum ens aliquod; ergo illud ut sic compositum est per se ens et unum per se. Unde ad hoc satis est quod partes illae habeant naturaliter aliquam coniunctionem et copulationem, quaecumque illa sit; nam illa sufficit ut omnes possint eadem forma informari, et convenire ad constituendum cum illa unum ens, habens unum esse simpliciter. Adde quod, licet haec membra heterogenea non sint omni ex parte continua inter se immediate, semper tamen habent aliqua ex parte continuationem, saltem in aliquo tertio, ut in nervo, aut alia parte simili, de quo alias.

12. Ex his ergo veluti inductione facta, satis constat quomodo in omnibus substantiis ens per se unum in ratione a nobis explicata consistat. Potest autem fere eadem inductio applicari ad accidentia; nam de quantitate iam dictum est; alia vero, si omnino simplicia sint secundum rem, constat per se habere unitatem et indivisionem; si autem sint composita, ut faciant per se unum imitari debent aliquo modo quantitatem. Duplex enim tantum potest intelligi haec compositio. Una est per modum extensionis, quomodo est una albedo, quae in superficie unius corporis extensa est, et haec compositio facit per se unum ad modum totius integralis. Nam ita se habent partes illius albedinis, ut intra suum genus sint colligatae et unitae modo sibi proportionato et constituant unum ens completum et integrum in sua specie, quam compositionem et unionem habent partes illae sub quantitate seu in quantitate; non tamen habent eam intrinsece et formaliter per quantitatem ipsam, sed per suas entitates partiales inter se unitas proprio vinculo et unione sui generis. Quod hac ratione explicari potest; nam, si in superficie continua eiusdem corporis, verbi gratia, parietis, dimidia pars sit alba, et dimidia nigra, habent quidem albedo et nigredo continuitatem quamdam ex parte subiecti, quia et superficies, qua inhaerent, continua est, et nihil potest in ea signari, quantumvis indivisibile, quod albedine vel nigredine affectum non sit; et nihilominus albedo et nigredo inter se non habent intrinsecam unionem et coniunctionem, quam habent duae partiales albedines inter se; et ideo ex illis non fit per se ac proprie unum, sicut fieret ex partibus albedinis; quod idem suo modo probabile est posse accidere in substantiis, si contingat sub eadem quantitate continua esse formas substantiales diversarum specierum, sub diversis partibus quantitatis, ut notavit D. Thomas, V Metaph., text. 7, lect. 7, litt. D. Alia compositio in accidentibus esse potest per modum intensionis, supposito quod gradus intensionis aliquo modo in re distinguantur; de quo alias. Et haec compositio, quamvis non fiat per se loquendo in quantitate aut per quantitatem, tamen per proportionem ad illam intelligenda et explicanda est. Unde ex tali compositione etiam resultat per se unum, quia omnes illi gradus sunt veluti entia partialia et incompleta intra suum genus, et natura sua ordinantur ad complendum unum intra idem genus, et habent inter se naturalem unionem et proprios terminos quibus copulentur seu terminentur. Igitur etiam in accidentibus ratio entis seu unius per se in praedicta ratione a nobis explicata consistit. Quod si fortasse in accidentibus invenitur alius modus conficiendi unum ex multis entibus praeter dictos, ut in numero quantitativo, aut iuxta aliquorum opinionem in habitu scientiae, qui ex collectione multarum specierum vel habituum consurgit, illa non sunt censenda entia per se, sed per accidens, in propria et vera ratione entis, ut bene docuit Fonsec., lib. V Metaph., c. 7 , q. 5, sect. 2, quia illa non habent inter se veram aliquam et realem unionem, per quam unum per se efficiant, quidquid sit an sub aliqua ratione praedicamentali possint censeri per se, de quo infra, explicando singula praedicamenta.

Ratio entis et unius per accidens

13. Ex his quae dicta sunt de ente et uno per se, colligere licet quid sit dicendum de ente et uno per accidens, quod ab illo distinguitur; nam imprimis omne id, quod ex rebus distinctis constat absque physica et reali unione earum inter se, est in rigore ens per accidens et non per se. Probatur, tum ex dictis, quia in tali ente non potest reperiri ratio entis per se a nobis explicata; tum etiam quia illud unum non potest habere unam realem essentiam; non enim potest intelligi una essentia, nisi vel quia simplex sit, vel quia per realem unionem plurium consurgat; in praedicto autem casu neutrum horum reperitur. Deinde omne ens quod ita est unum ut constet ex rebus distinctis, quarum altera in aliquo genere completum ens sit et per adiunctionem alterius perfectione diversi generis efficiatur, tale etiam ens in rigore est unum per accidens, quia non convenit illi ratio entis per se a nobis explicata, nec potest in tali ente una vera essentia reperiri. Item quia, hoc ipso quod unum ens in suo genere est completum et integrum, quod ei adiungitur, accidentaliter advenit, et ideo unum per accidens cum illo componere dicitur; atque hac ratione vere dicitur id quod constat ex rebus diversorum praedicamentorum et ex natura rei diversis, unum per accidens esse. Quin potius, etiam in rebus eiusdem praedicamenti id verum habet, si sint diversi generis vel speciei, et una accidat alteri in sua ratione et specie iam completa, et hoc modo ex potentia et habitu, vel actu, fit unum per accidens, et similiter vas argenteum deauratum est ens per accidens, et sic de caeteris.

14. Secundo ex dictis colligitur in ente uno per accidens esse varietatem, et in ea esse magis vel minus. Quoddam enim est ens omnino per aggregationem, in quo multa entia per se integra et perfecta, sine ulla unione et sine ullo ordine congeruntur, et hoc videtur esse maxime per accidens, quia omni ex parte opponitur enti per se proprie sumpto, et huiusmodi est acervus tritici aut lapidum. Aliud vero est ens per accidens, constans quidem ex integris entibus per se, non habentibus inter se physicam unionem, habentibus autem inter se aliquem ordinem, ut est exercitus, respublica, domus, et alia similia artificialia, in quibus tanta potest esse varietas tantaque differentia secundum magis et minus, quanta potest esse maior vel minor unio inter entia per se, ex quibus constat; et hoc modo videtur magis una arbor, cui ramus alterius speciei est insitus, quam domus, et domus magis quam exercitus; et sic de aliis. Et in hoc ordine collocandi sunt liquores mixti, ex simplicibus imperfecte alteratis compositi, ut vinum lymphatum, oximel, etc. Quo etiam fit ut, licet haec simpliciter et absolute sint entia per accidens, tamen respective, id est, comparatione illius entis quod est unum per meram aggregationem, soleant haec interdum vocari entia per se. Nam, quia media participant aliquid de extremis, comparatione illorum solent diversis nominibus appellari; huiusmodi autem entia conveniunt aliquo modo cum entibus per se, quatenus in aliqua forma vel habitudine uniuntur, et ideo ita aliquando nominantur. Quomodo videtur locutus Aristoteles in citato loco V Metaph. Tamen hac consideratione et comparatione ens compositum ex substantia et accidente sibi inhaerente, multo magis videtur posse vocari ens per se; hoc enim est tertium genus entium per accidens quod magis videtur recedere ab illo primo et infimo ente per aggregationem, magisque accedere ad unum per se, quia, et ea quibus constat, non distinguuntur supposito, sicut in aliis, et habent inter se maiorem physicam unionem, et unum revera est in potentia ad aliud, quamvis accidentali, et alterum natura sua est ordinatum ad aliud, et in unione ad illud habet suam perfectionem connaturalem, in quibus omnibus huiusmodi ens imitatur illud quod est proprie ac per se unum; quamvis simpliciter absolute unum per accidens sit.

De uno simpliciter et secundum quid

15. Tertio ex dictis explicantur facile aliae divisiones unius. Quoddam enim dici potest unum simpliciter, aliud secundum quid. Unum simpliciter proprie et in rigore dicitur, id quod est unum per se; reliqua vero omnia possunt dici unum secundum quid, quod ex ipsis terminis videtur manifestum; ideo enim ens per se unum ita appellatur, quia habet unitatem simpliciter et absolute; reliqua vero quia ab hac unitate recedunt dicuntur per accidens. Patet etiam hoc ex definitione unius; est enim ens indivisum in se; illud ergo quod est indivisum simpliciter, erit unum simpliciter; quod vero est simpliciter divisum in se, et solum habet aliquam indivisionem in ordine ad aliquem finem vel ad aliquam formam, erit tantum unum secundum quid, et ita contingit in his quae solum per accidens sunt unum, ut ex dictis patet. Aliter Greg., In I, dist. 24, q. 1, et ibi alii nominales, dicunt solum ens simplex esse unum simpliciter, quia, ut sit unum simpliciter, necesse est ut nihil sit in ipso quod non sit ipsum; sed haec definitio gratis est ab ipsis conficta, et iuxta illam solus Deus esset unum simpliciter. Item repugnat Aristoteli, X Metaph., loc. cit., distinguenti unum in indivisibile et indivisum tantum. Pugnat enim cum communi modo concipiendi et loquendi; nam ens quamvis compositum, ens per se et simpliciter dicitur; cur ergo non diceretur etiam simpliciter unum? Item tale ens non est multa simpliciter; ergo erit unum simpliciter, quia haec duo immediate opponuntur et quasi contradictorie. Denique hac ratione docent theologi Christum, ut compositum ex Deo et humanitate, esse unum simpliciter.

16. Hic tamen duo videntur observanda: primum, aliud esse dicere rem aliquam esse unam simpliciter vel secundum quid, aliud vero duas res esse unum, ad eum modum quo anima et corpus dicuntur esse una humanitas, vel plures homines unus. Nos hic priori modo loquimur; nam ille est proprius et absolutus, id est, secundum absolutam considerationem entis et unius secundum quam rationem unum est passio entis, et non secundum comparationem vel respectum unius rei ad aliam; immo nec secundum comparationem rationis eiusdem rei ad seipsam, quia, ut supra dicebam, haec relatio rationis identitatis non est de ratione unius, quae absoluta est. Posterior autem loquendi modus, ut sit verus, non tam formalis quam causalis esse debet, ut patet in dictis exemplis; nam materia et forma proprie ac formaliter revera non sunt unum, sed componunt unum; et similiter plures homines non tam sunt populus, quam componunt unum populum, et sic de aliis; atque ita illa unitas quae in multis reperitur, qualiscumque illa sit, supponit prius secundum rationem ens aliquod ex illis constitutum, quod proxime et immediate unum denominetur, et hoc sensu intelligendum est quod dici solet, plura simpliciter esse unum secundum quid, ut iterum attingemus sectione sequenti.

17. Secundo observandum est hic esse sermonem de unitate rei et non de unitate rationis; nam unitas rationis (cum non sit in rebus, sed ab intellectu) proprie non comprehenditur divisione posita; si tamen quis velit hanc unitatem ad dictam divisionem revocare, haec erit unitas maxime secundum quid, et huiusmodi est unitas generis, speciei, etc., quatenus per mentis comparationem et denominationem efficitur, quae etiam potest esse maior vel minor in suo ordine, prout maiorem vel minorem indivisionem secundum rationem includit, seu prout fundatur in maiori vel minori convenientia in rebus illis inventa. An vero hoc fundamentum quod in rebus antecedit, nomen unitatis mereatur, dicemus postea.

18. Et hinc ulterius explicati manent alii termini quibus aliqui utuntur, ut videre est in Fonseca, dicta q. 5, sect. 6, scilicet, quod unum interdum dicitur de aliquo absolute, interdum comparate, ut quod est unum secum, vel unum cum Petro in ratione hominis vel animalis, etc. Item, quod interdum aliquid dicitur unum in se et secundum propriam rationem, ut Petrus dicitur unus numero; interdum vero dicitur aliquid unum in superiori vel inferiori ratione, ut animal in ratione viventis, vel in homine. Sed haec revera impropria sunt, nam unum proprie, absolute tantum dicitur; illa vero comparata unitas non est unitas secundum rem, sed vel identitas secundum rationem, vel similitudo fundata in aliqua unitate, vel certe est unitas secundum rationem. Et similiter, nullum ens dicitur unum proprie, nisi secundum propriam rationem suam; nam secundum superiorem aut inferiorem rationem non dicitur aliquid unum, nisi fortasse secundario et ratione alterius.

19. Ultimo vero annotare oportet aliquam unitatem posse considerari in rebus, quae conveniat enti ratione suae entitatis, seu in illa praecise considerata; alia vero unitas intelligi potest conveniens uni enti per aliud ens sibi adiunctum; ut, verbi gratia, in materia (ut supra dicebamus), intelligamus unitatem entitativam, convenientem illi in sua entitate et ex vi eius, etiamsi praecise consideretur et mente separetur a quantitate et quolibet alio accidente; alia vero unitas intelligitur in materia ratione quantitatis, a qua dicitur una quantitative seu numeraliter; et idem considerari potest in albedine et in aliis entibus corporeis; nam in immaterialibus tantum prior modus unitatis reperitur. Unitas ergo immediate conveniens entitati per seipsam dici potest unitas per se, non in sensu quo supra locuti sumus de ente et uno per se, sed ut per se distinguitur contra per aliud, qui modus unitatis in omni ente, eo modo quo ens est, reperitur, ita ut etiam ens per accidens, eo modo quo unum est per se, et non per aliud, habeat eam unitatem, et ideo haec unitas est quae per se convenit enti ut ens est; et ad tollendam aequivocationem posset dici unitas intrinseca seu entitativa; alia enim unitas, quae per aliud convenit, accidentaria est et quasi extrinseca, seu denominativa, de qua plura in sectione quinta.