SECTIO III. UTRUM MATERIA SIGNATA SIT INDIVIDUATIONIS PRINCIPIUM IN SUBSTANTIIS
MATERIALIBUS
1. Omittimus divinam substantiam, quoniam, ut diximus, illa per se et essentialiter individua est, unde non est quod in ea quaeratur individuationis principium, magis quam essentiae vel existentiae ipsius.
Sensus quaestionis
2. Ut autem sensus quaestionis intelligatur, sumendum est ex dictis sectione praecedenti in huiusmodi substantiis creatis considerari posse metaphysicam compositionem, quae secundum rationem est ex natura specifica et differentia individuali; sicut enim id quod addit species supra genus, iuxta metaphysicam considerationem est differentia divisiva seu contractiva generis, et constitutiva speciei, ita id quod addit individuum supra speciem recte dicitur differentia contractiva speciei et constitutiva ac distinctiva individuorum, quae vere ac proprie differre numero dicuntur; propterea enim species dicitur de pluribus differentibus numero praedicari. Item ostendimus, hoc quod addit individuum supra speciem, licet sit tantum ratione distinctum, tamen reale esse et positivum, fundans negationem, seu indivisionem propriam individui, quia per sese incommunicabile est et distinctum ab aliis seu incommunicabile aliis individuis, et ideo adiunctum speciei, cum illa constituit individuum per se unum sub tali specie; nihil ergo illi deest quominus veram habeat rationem differentiae. Unde nonnulli hoc putant esse assignandum principium individuationis, et nullum aliud esse quaerendum, ut videre est in Scoto, In II, dist. 2, q. 6; et Fonseca, lib. V Metaph., c. 6, sect. 1. Sed non disputatur in hoc sensu quaestio, nec de illa vere est diversitas opinionum inter eos qui de principio individuationis disputant. Sensus ergo quaestionis est, quodnam fundamentum vel principium in re ipsa habeat illa differentia individualis. Solent enim haec metaphysica praedicata sumi ex principiis realibus constituentibus rem, quomodo genus dici solet sumi a materia et differentia a forma; et denominationes substantiales interdum sumuntur a materia, ut cum homo materialis dicitur, interdum a forma, ut cum dicitur rationalis, interdum a tota natura composita, ut cum dicitur homo; ad hunc ergo modum in praesenti inquiritur quod sit principium huius differentiae individualis. Ex qua declaratione constat hic non inquiri principia vel causas extrinsecas individuationis, seu potius individuorum, quales sunt causa efficiens et finalis; nam hae non aliter causant individuationem quam causando entitatem individuam, seu dando ipsum intrinsecum principium individuationis; hoc ergo est quod inquirimus. Et, licet quaestio generalis sit de omnibus substantiis creatis, quia tamen materiales sunt nobis notiores, de illis dicemus prius, et deinde facile constabit quid nos coniectari possimus de spiritualibus. Et quoniam variae sunt de hac re opiniones, quae prolixam postulant examinationem, eas sigillatim tractabimus.
3. Est ergo celebris sententia affirmans principium individuationis esse materiam signatam. Haec est sententia D. Thomae, I, q. 3, a. 3, ad 3, et q. 50, a. 4, III, q. 77, a. 2, et In IV, dist. 12, q. 1, a. 1, quaestiuncula 2, et Opusc. 29, et De Ente et essentia, c. 2, ubi Caietan. prolixe hoc disputat ac defendit; et Capreol., In II, dist. 3; Soncin., VII Metaph., q. 33 et 34; Ferr., I cont. Gent., c. 21, et alii infra citandi. Et existimatur haec sententia Aristotelis; nam variis in locis distinctionem et identitatem numericam materiae primae attribuendam censet. Unde lib. V Metaph., c. 6, text. 42, dicit et esse unum numero, quorum est materia una; et lib. VII, c. 8, text. 28, ait: formam in his carnibus atque ossibus esse Socratem et Calliam; et c. 10, text. 25: singulare (inquit) ex ultima materia, iam Socrates est; et ex hoc principio, in lib. XII, Metaph., c. 8, text. 49, concludit: primum motorem non posse esse, nisi unum numero, quia est expers materiae, existimans necessarium ut quae conveniunt specie et differunt numero materiam habeant et per materiam differant. Et similiter, I de Caelo, c. 9, probat non posse esse alium mundum, quia hic mundus totam materiam rerum naturalium complectitur. Ex his ergo testimoniis apparet hanc fuisse sententiam Aristotelis, iuxta quam consequenter dicendum est (ut dicunt praedicti auctores) in substantiis immaterialibus non esse positivum individuationis principium nec propriam differentiam individualem, sed solum naturam de se incommunicabilem.
4. Fundamentum huius sententiae, si rationem spectemus, fere nullum invenio, quod ad Aristotelis auctoritatem non revocetur, scilicet, quia materia est principium multiplicationis et distinctionis individuorum intra eamdem speciem, ut Aristoteles testatur citatis locis; sed illud est principium individuationis quod est principium numericae distinctionis; ergo. Secundo, quia illud est individuum quod est incommunicabile inferioribus similibus; sed materia est primum fundamentum huius incommunicabilitatis; nam forma, cum sit actus, de se communicabilis est, materia autem cum sit prima potentia, de se est incommunicabilis, et forma tunc limitatur et determinatur cum ad hanc materiam coarctatur. Tertio, quia individuum est primum subiectum in metaphysica coordinatione; de illo enim omnia superiora praedicantur, et ipsum non de aliis; ergo primum principium et fundamentum individui, ut sic, esse debet illud quod est primum subiectum inter principia physica; huiusmodi autem est materia: ergo.
Expenduntur rationes dictae sententiae
5. Sed antequam ulterius progrediamur, hae rationes, seclusa auctoritate, non sunt magni momenti. Ad primam enim facile potest responderi negando maiorem; nam potius illud est principium multiplicationis, quod est principium distinctionis; principium autem distinctionis non est materia, sed potius forma, nam ut est in communi proloquio actus est qui distinguit. Unde D. Thom., II cont. Gent., c. 40, ex professo probat materiam non esse primam causam distinctionis rerum; et quamvis de distinctione essentiali praecipue loqui intendat, rationes tamen eius etiam de distinctione numerica urgere videntur, praesertim quod in secunda ratione inquit, formam non sequi dispositionem materiae sicut primam causam, sed magis e converso materiam sic disponi ut sequatur talis forma. Item quod ibidem ait, ea quae reducuntur in materiam sicut in primam causam, esse praeter intentionem agentis, et casu fieri. Si ergo materia esset prima causa ob quam esset tale individuum, individuum ut sic casu fieret et praeter intentionem agentis. Item, quod ibidem ait in quarta ratione, unam materiam indigere alio a se distincto ut distinguatur ab alia materia; non ergo illa est prima causa distinctionis, ut in ratione facta sumebatur. Quapropter his et aliis rationibus convicti, multi ex auctoribus qui praedictam opinionem sequuntur fatentur, cum duo sint de ratione individui, scilicet esse incommunicabile inferioribus et esse distinctum ab aliis individuis, materiam esse principium individuationis quoad primum, quoad secundum vero esse quantitatem, nam illa est quae ipsas materias distinguit; quod quam sit vere et consequenter dictum, postea examinabimus; nunc enim solum vim dictarum rationum expendemus. Prima autem ratio solum procedebat de individuatione quoad distinctionem unius ab alio, de qua iam praedicti auctores fatentur non oriri a materia. Adverto tamen argumenta facta non convincere de omni distinctione, nam, ut infra dicam, materia suo modo habet unde distinguat unum ab alio, quatenus ipsa habet aliquem actum entitativum; probant tamen non esse cur prima ratio totius distinctionis numericae illi potius quam alicui formae attribuatur.
6. Secunda ratio procedit de prima radice incommunicabilitatis, in qua primum consistit ratio individui, ut supra declaratum est; nam distinctio ab alio potius se habet consequenter, iuxta supra dicta de unitate in communi; unde si illa ratio esset efficax, sufficienter probaret materiam esse principium individuationis. Sed si quis recte consideret, aperta aequivocatio in eo discursu committitur; cum enim dicitur materiam esse principium incommunicabilitatis individui, eo quod ipsa sit primum subiectum, de se maxime incommunicabile, aut illa vox incommunicabile aequivoce sumitur aut falsum in probatione assumitur. Multis enim modis intelligi potest materiam esse incommunicabilem: primo, quod sit incommunicabilis alicui ut subiecto physico quod informet vel cui inhaereat, et hic sensus est verissimus, et recte ex eo probatur quod materia est primum subiectum; hoc tamen est impertinens ad rem de qua agimus, tum quia non est de ratione individui ut sic, quod sit incommunicabile alteri ut subiecto, nam accidentia sunt individua, licet communicentur hoc modo, et formae etiam substantiales; tum etiam quia illa incommunicabilitas non sufficit ad rationem individui; materia enim ex vi suae speciei est illo modo incommunicabilis, et tamen non est individua ex vi speciei, sed communis multis materiis numero differentibus; non est ergo illa incommunicabilitas prima radix individuationis, etiam in ipsa materia; multo ergo minus poterit materia esse primum principium individuationis substantiae ratione huius incommunicabilitatis. Alio ergo modo potest dici materia incommunicabilis, vel per modum causae, vel per modum partis, vel per modum naturae supposito, vel per modum superioris inferioribus, et omnes isti modi falsi sunt; nam materia communicatur formae eo modo quo est causa eius et sustentat illam. Item materia communicatur composito ut pars toti et ut causa etiam effectui, quem non aliter causat quam communicando illi intrinsece suam entitatem, Item materia ut pars naturae communicatur supposito proprio tantum, si naturaliter loquamur, supernaturaliter vero etiam alieno, ut in Christi humanitate videre licet; sed omnes isti modi nihil ad praesens referunt, ut per se constat. Ultimus vero modus (in quo solo termini in praedicta ratione assumpti univoce sumerentur) est aperte falsus, ut ratione supra facta convincitur, quia materia ut sic ex vi suae speciei communicabilis est multis inferioribus, quae illi possunt subiici in ordine ad praedicationem, quamvis non possint esse subiecta inhaesionis. Quod si dicas materiam ut sic esse communem, materiam autem signatam, de qua illa sententia loquitur, esse incommunicabilem, contra hoc est quia materia signata, quidquid illa sit, non habet quod sit incommunicabilis ex ratione primi subiecti, in qua dictum argumentum fundabatur; si ergo materia signata est incommunicabilis, erit ob aliam causam quae communis esse poterit formis vel aliis rebus, ut videbimus in sequentibus. Quocirca ad illam incommunicabilitatem quae est de ratione individui, impertinens est illa ratio primi subiecti; nam et formae angelicae et Deus ipse sunt illo modo incommunicabiles quamvis sint omnino actus, et non potentiae. Unde cum ibidem dicitur forma de se communicabilis, etiam extra propositum est; nam forma, ut forma, est communicabilis materiae ut subiecto, non ut inferiori; secundum suam etiam specificam rationem communicabilis est distinctis formis, et ideo secundum eam rationem non est individua; tamen haec forma tam incommunicabilis est sicut haec materia; ergo quoad hoc non est maior ratio de una quam de alia.
7. Atque ex his constat tertiam coniecturam nullam habere efficaciam, quia est longe diversa ratio de subiecto inhaesionis et de subiecto praedicationis; quamvis enim excogitari possit quaedam proportio inter haec duo subiecta, nam superius comparatur ad inferius sibi subiectum ut forma dans esse, tamen simpliciter non sunt eiusdem rationis, neque unum fundatur in alio; unde in simplicibus substantiis est subiectio seu subordinatio inferiorum ad superiora, sine subiecto inhaesionis seu informationis. Adde, id quod est subiectum praedicationis, ex se non esse imperfectius suo praedicato superiori, sicut materia, quae est primum subiectum, est inferior forma, et ideo necessarium non esse ut id, quod est primum subiectum in ordine generationis et imperfectionis, sit primum principium et fundamentum individui, quod est primum subiectum in ordine praedicationis, continens in se omnem perfectionem superiorum et addens aliquid proprium quo illam veluti complet ac perficit.
Obiiciuntur multa contra dictam sententiam
8. Sed videndum est, quamvis sententia haec ratione convinci non possit, an valeat convenienter defendi ac sustineri, nam hoc satis nobis erit ut saltem propter Aristotelis et D. Thomae auctoritatem illam defendamus. Et prima ratio difficultatis circa illam esse potest, quia materia de se communis est non solum quatenus eadem secundum rationem specificam communis est multis individuis materiae, sed etiam quia eadem numero materia subesse potest multis formis vel specie distinctis vel solo numero diversis, saltem successive; quomodo ergo potest materia esse principium individuationis? Nam principium individuationis debet esse maxime proprium, et nullo modo commune multis individuis, nec simul nec successive. Propter hanc difficultatem additum est in illa sententia materiam non utcumque, sed signatam quantitate, esse principium individuationis. Quid autem illa voce significetur, tam est obscurum ut in ea re explicanda defensores huius sententiae inter se mirum in modum dissideant. Quorum expositiones varias referre oportet et examinare, ut quanta sit probabilitas huius sententiae clarius appareat.
Primus modus explicandi materiam signatam reiicitur
9. Prima expositio est materiam signatam quantitate nihil aliud esse quam materiam cum quantitate seu quantitate affectam; ex his enim duobus censent hoc principium individuationis quasi integrari, ut materia det incommunicabilitatem, quantitas distinctionem, ut supra dicebamus. Ita Capreol., In II, dist. 3, q. 1, a. 1, concl. 5, et a. 3, in respons. ad argum. contra illam. Idem Ferrar., I cont. Gent., c. 21, et Soncin., lib. VII, q. 34. Favet D. Thomas, q. 2 De Verit., a. 6, ad 1, ubi explicat materiam signatam naturalem esse materiam cum determinatione harum vel illarum dimensionum; et q. 16 De Malo, a. 1, ad 18, dicit materiam dimensionibus subiectam esse principium distinctionis numeralis in his in quibus inveniuntur multa individua unius speciei; et super Boetium, de Trinit., q. 4, a. 2, dicit quantitatem distinguere res materiales. Et videtur fundatum in Aristotele, III Metaph., c. 3, text. 11, ubi distinctionem specificam censet fieri per formam, numericam vero per quantitatem, et Lib. X, c. 3, text. 4, tantum eos ponit divisionis modos, scilicet, secundum formam aut secundum quantitatem; et V Metaph., c. 13, quantitati attribuit quod sit principium divisionis; unde quantum esse ait quod dividi potest in ea quarum unumquodque hoc aliquid natum est esse; et III Phys., c. 7, text. 78, dicit numerum nasci ex divisione continui quanti. Ratio vero esse potest quia, ut materia sit principium individuationis, aliquid necessarium est quod distinguat hanc materiam ab illa; sed hoc non est ipsa materia, quia distinctio debet fieri per actum; neque est forma, nam potius haec forma est distincta ab illa, quia in distincta materia fit et recipitur.
10. Sed haec sententia falsa est et gravibus rationibus impugnari potest. Duobus autem modis procedere possumus, primo, supponendo aliam sententiam, quam praedicti auctores tenent, quantitatem non esse in materia prima, sed in toto composito, et destrui corrupta substantia, et novam comparari ad generationem substantiae. Ex quo fit, simpliciter loquendo, prius hanc numero formam substantialem introduci in hanc materiam et consequi quantitatem. Unde conficitur argumentum, quia haec forma, cum primum intelligitur recipi in hac materia, intelligitur etiam recipi in materia distincta ab aliis; ergo formaliter et intrinsece non fit distincta per quantitatem. Item ex materia et forma praecise conceptis et ut praevenientibus quantitatem, resultat hoc individuum substantiale; ergo illud ut sic unum est, non unitate rationis, sed unitate reali et singulari ac transcendentali; ergo, sicut ex vi suae entitatis substantialis est in se indivisum, ita etiam est substantialiter et entitative distinctum ab omnibus aliis; ergo non habet distinctionem per quantitatem. Nec refert si dicas, in genere causae materialis quantitatem esse priorem in materia. Tum quia in ea sententia id non potest commode consequentur dici, ut infra tractandum est; tum etiam quia saltem non potest id intelligi secundum veram inhaesionem quantitatis in materia, quia iuxta illud principium quantitas nunquam inhaeret materiae in duratione reali, sed composito; ergo neque in aliquo signo priori potest illi convenire, quia quod a parte rei, et in duratione reali non convenit, neque prius neque posterius convenire potest; quantitas autem non facit rem divisam aut distinctam ab aliis, nisi inhaerendo et informando; ergo in nullo signo habet quantitas hunc effectum primo in materia, sed in toto composito; ergo supponit illud iam individuum, et consequenter alia priori divisione distinctum. Tum denique quia ad vim rationis satis est quod in aliquo genere causae, quod simpliciter prius est, materia, ut praevenit quantitatem, habeat ex se distinctionem. Denique sic potest ratio concludi: forma recipitur in materia nuda quantitate; ergo haec forma in hac materia, quia generatio in singulari fit; ergo ex illis resultat hoc individuum ante adventum quantitatis; immo illa advenit individuo iam constituto, quod posset Deus sine quantitate servare distinctum ab omnibus aliis; ergo quantitas intrinsece ac formaliter non intrat principium individuationis, vel totius compositae substantiae, vel singularum partium huius, scilicet formae et materiae.
11. Secundo, procedere possumus in alia sententia, quod quantitas inest materiae primae et manet eadem in genito et corrupto, et tunc aliunde sumitur non minus efficax argumentum, quia non solum haec materia secundum se, sed etiam ut affecta hac quantitate, potest esse sub diversis formis, et consequenter in individuis numero distinctis; ergo non magis potest esse principium individuationis quam sola materia. Dicetur fortasse materiam cum dimensionibus interminatis esse posse sub diversis formis, et ut sic non esse principium individuationis, materiam vero cum his determinatis dimensionibus esse propriam huius individui, et ut sic esse principium individuationis. Sed inquiro quid addant hae determinatae dimensiones supra quantitatem. Dimensiones enim possunt dici interminatae solum quia non dicunt certum terminum longitudinis, aut latitudinis, etc., et sic quantitas terminata solum addet certos terminos dimensionum; et hoc non satis est ad praesens, quia eadem materia hoc modo existens sub eadem certa et determinata quantitate, potest subesse distinctis formis, ut patet in eadem virga prius viridi, postea sicca, et similibus. Aliter potest dici quantitas interminata illa quae non est affecta certis dispositionibus, ut tali raritate aut densitate, vel aliis qualitatibus, quibus materia ad hanc formam potius quam ad aliam determinatur. Et hoc sensu admitti potest materiam quantitate seu dimensionibus sic determinatis affectam, id est, sic proxime dispositam, ita esse propriam huius individui, ut non possit esse in alio. Verumtamen neque dicti auctores loqui possunt in hoc sensu, neque in illo esset vera eorum sententia. Primum patet, quia ipsi dicunt quantitatem ex propria ratione et effectu formali distinguere unum individuum ab alio, ergo non convenit hoc illi ratione aliarum qualitatum seu dispositionum, alioqui non materia signata quantitate, sed materia quanta signata qualitatibus deberet dici principium individuationis. Secundum patet, quia alias sequitur accidentia, quibus materia disponitur ad formam, intrinsece includi in principio individuationis substantiae, consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia materia signata, iuxta hanc opinionem, intrinsece ac formaliter includit haec accidentia ut ipsi inhaerentia ipsamque determinantia ad talem formam. Minor vero probatur primo, quia individuum substantiae est per se unum directe collocatum sub specie in praedicamento substantiae; non ergo includit intrinsece accidentia, cum tamen intrinsece includat individuationis principium. Secundo, quia ostensum est supra differentiam individualem in reipsa non esse distinctam ex natura rei a natura substantiali, atque adeo esse ipsammet substantiam individuam; ergo principium intrinsecum eius non potest esse accidens, sed substantia.
12. Atque hae rationes possunt procedere etiam in alia sententia, quod quantitas non sit in materia prima, sed in toto composito; quia quantitas accidens est; ergo in quocumque subiecto sit, non potest intrinsece constitutionem individui substantialis ingredi; ergo non potest eius distinctionem efficere. Unde abstrahendo ab illis sententiis, possumus tertio argumentari quia, licet res prius natura sit in se una quam sit distincta ab aliis, tamen hoc posterius intrinsece sequitur ex primo absque additione ulla positiva quae fiat ipsi rei quae est una, sed solum per negationem, qua, posito alio extremo, verum est dicere hoc non esse illud. Itaque illud idem positivum quod fundat unitatem quoad primam negationem seu indivisionem in se, fundat consequenter posteriorem negationem distinctionis ab alio, quo sensu dici solet, et verissimum est, per illud rem distingui ab aliis per quod in se constituitur, quia distinguitur per id quo est. Quo fere sensu dixit D. Thomas, I, q. 76, a. 2, ad 2, unumquodque hoc modo habere unitatem quo habet esse. Et patet in unitate specifica, nam eadem differentia, quae constituit speciem in se unam, facit illam a caeteris speciebus distinctam; unde quod est principium talis differentiae est etiam principium non tantum unitatis, sed etiam distinctionis specificae; ergo similiter in unitate individuali id, quod est principium individui quoad constitutionem eius, et incommunicabilitatem seu indivisibilitatem in se, est etiam principium distinctionis eius ab aliis; et e converso, quod est principium distinctionis, debet etiam esse principium constitutionis. Si ergo materia per se, et seclusa quantitate constituit individuum in se incommunicabile et unum, distinguit etiam illud ab aliis, vel, si distinctionem dare non potest, neque incommunicabilitatem individuationis dare potest. Et confirmatur. Nam incommunicabile hoc modo dicitur quod ita est in se unum ut non possit in multa similia dividi; quod autem huiusmodi est, ex hoc praecise habet ut, si alia existant, ab illis distinguatur. Idemque argumentum potest e converso fieri de quantitate, quod, si illa est quae distinguit individua substantiae, ipsa etiam debet ea constituere, vel e contrario, si non potest constituere, ut verius est, quia, cum sit accidens, est extra totam latitudinem substantiae, et supponit potius subiectum individuum, neque etiam distinguere potest.
13. Respondent aliqui rationem hanc recte probare quantitatem non efficere primam distinctionem inter individua substantiae, non tamen probare non efficere aliquam distinctionem, scilicet, numericam et quantitativam, quod satis est ut quantitas quoad hanc partem possit intrinsece pertinere ad principium individuationis. Sed haec responsio laborat in aequivoco, nam si quantitas non causat primam distinctionem, sed aliam, interrogo quaenam sit illa quam supponit, quae vero illa quam causat: prior sane nulla alia esse potest nisi distinctio entitativa, qua haec materia non est illa, aut haec substantia non est illa. Tum quia nulla alia distinctio prior excogitari potest; tum etiam quia haec est maxime intrinseca cuicumque entitati; sicut enim nihil concipi potest magis intrinsecum unicuique enti, quam entitas eius, ita nulla distinctio vel separatio ab alio ente est prior illa quae hac negatione explicatur: Hoc ens non est illud; propter quod intelligi non potest unam entitatem distingui ab alia entitative, ac primo, per aliud a seipsa.
14. Unde etiam fit (quod est novum et sufficiens argumentum contra totam hanc sententiam) non pertinere ad effectum formalem quantitatis distinguere entitative unam materiam ab alia, vel partem materiae a parte materiae, quia, sicut quantitas supponit materiam ut subiectum, ita supponit individuam entitatem eius, quae per seipsam entitative distincta est ab alia entitate simili; ergo distinctae quantitates supponunt distincta subiecta in quibus recipiantur, et distinctae partes quantitatis, partes etiam subiecti entitative distinctas. Nam et hic locum habet argumentum illud Caietani, quod actus singularis supponit potentiam singularem, quod maxime verum est in actu et potentia realiter distinctis. Eo vel maxime quod, cum quantitas re distincta sit a materia in qua inest, non potest illam facere re distinctam a seipsa; ergo supponit in illa entitatem quae per se potest distingui a sua quantitate; ergo per eamdem poterit distingui ab omnibus aliis quae non sunt ipsa; non ergo hoc pertinet ad effectum formalem quantitatis. Quod denique a posteriori confirmari potest; nam, si Deus, separata quantitate, conservaret substantiam corporis Petri, verbi gratia, entitates partiales materiae, quae sunt in manibus, pedibus, capite, etc., semper manerent entitative distinctae, sive manerent unitae, sive non, quia, licet una entitas possit coniungi vel separari ab alia, tamen unam fieri aliam, aut utramque coalescere in unam indivisibilem, conservando suam entitatem, aperta repugnantia est, quia et essent distinctae et non essent distinctae.
15. Distinctio, ergo, quam supponit quantitas in substantia, est distinctio entitativa et substantialis: haec autem est quae per se pertinet ad unitatem individualem, de qua tractamus; nam per hanc intelligitur individuum esse distinctum ab omnibus aliis, vel sub eadem specie, si cum similibus comparetur, vel etiam sub genere, vel sub quocumque praedicato communi, si cum omnibus aliis conferatur; ergo, si aliquam distinctionem confert quantitas, illa erit per accidens ad rationem individui, et superveniens illi; non ergo ea ratione pertinebit quantitas ad principium individuationis, de qua agimus. Quod ex re ipsa explicatur, nam quantitas, sicut dat substantiae unitatem quantitativam, ita solum potest dare vel distinctionem quantitativam, vel situalem, quarum prior solum consistit in hoc quod una substantia sit sub diversis terminis quantitatis ab alia, et ita non sit continua illi continuatione propria quantitatis; posterior autem consistit in hoc quod una substantia sit extra situm seu locum alterius. Unde etiam salvatur quod quantitas ita distinguit sicut constituit; primo enim facit substantiam in se extensam, unitam et determinatam quantitative et habentem hanc corpoream molem, consequenter vero facit illam replere spatium locale; et similiter primario distinguit quantitative, et deinde situaliter; tota autem haec distinctio est extra rationem substantiae individuae, et accidentaria illi, sicut et ipsa quantitas.
16. Quod quidem in distinctione situali est per se evidens, quia est valde extrinseca et mutabilis, et quantumvis res quanta situm mutet, eadem numero manet; immo per Dei potentiam potest eadem numero substantia corporea, vel sine quantitate, vel cum illa sine situ servari, ad eum modum quo est Christi corpus in Eucharistia. Et similiter potest res eadem quanta cum duplici situ per Dei potentiam constitui, ut tractando de mysterio Eucharistiae late ostendi †2 , et duo distincta corpora in eodem situ collocari possunt, et a Deo saepe factum est, ut in materia de resurrectione demonstratum est †3 . Haec ergo situalis distinctio nihil ad unitatem et distinctionem numericam refert. De distinctione autem quantitativa, idem iudicium est quod de ipsa quantitate, et unitate ab illa proveniente, quam supra ostendimus esse accidentalem ad unitatem intrinsecam et entitativam substantiae materialis; unde, licet illam naturaliter comitetur ad modum proprietatis, tamen ordine naturae supponit illam, et potius causatur ab illa quam causet illam. Ac denique de potentia absoluta posset materialis substantia eadem numero sine sua quantitate servari, et consequenter retinere totam unitatem individuam cum incommunicabilitate ac distinctione substantiali absque unitate et distinctione quantitativa.
17. Quocirca etiam Soncin. et Ferrar. tandem fatentur substantiam materialem non habere a quantitate unitatem transcendentalem, sed tamen esse unam numero per quantitatem. Sed mirum est quod tam facile divertant a vero sensu quaestionis et terminis aequivoce utantur. Ut enim saepe admonuimus et omnes supponunt, et ipsi (ut existimo) non ignorant, cum hic agimus de unitate numerica, non accipimus numerum, ut est species quantitatis, sed ut in quibuscumque entibus reperiri potest, ut notat D. Thomas, Opusc. 16, c. ult., ubi hoc modo ait substantiam etiam immaterialem esse unam numero; quomodo etiam Aristoteles, in V Metaph. distinxit unum numero, specie, genere et proportione. Haec ergo unitas numerica in unaquaque re transcendentalis est, sicut unitas specifica vel formalis suo modo est transcendentalis respectu naturae communis; ergo, si substantia materialis habet unitatem individuam transcendentalem, et non per quantitatem, non pertinet quantitas intrinsece ad principium individuationis substantiae. Adde, eo modo quo substantia est una numero praedicamentali per quantitatem, non solum distingui, sed etiam constitui et fieri in se indivisam et incommunicabilem quantitative per eamdem quantitatem; non enim posset quantitas facere aliquid unum in suo genere, nisi faceret etiam indivisum, cum in hoc ratio unius consistat; si ergo constanter et univoce loquuntur de incommunicabilitate et distinctione eiusdem generis, male distribuunt haec munera, aliud materiae, aliud quantitati tribuendo; si autem nunc de incommunicabilitate substantiali, postea de distinctione quantitativa loquuntur, non persistunt in vero quaestionis sensu et aequivocationem admittunt in usu verborum.
Secundus modus exponendi materiam signatam reiicitur
18. Secunda expositio est materiam signatam quantitate non includere quantitatem ipsam intrinsece, sed ut est terminum habitudinis materiae ad ipsam. Est enim materia natura sua capax quantitatis, sed ut sic non potest esse completum principium individuationis, quia est indifferens ad quamcumque quantitatem, sicut ad quamvis formam; per actionem autem agentis praeviam ad generationem determinatur ut sit capax huius quantitatis, et non alterius, et illa ut sic dicitur esse individuationis principium. Per quantitatem autem intelligimus hoc loco non solam mathematicam quantitatem (ut sic dicam), sed physicam, id est, physicis qualitatibus et dispositionibus affectam. Ita rem hanc explicuit Caietan., de Ente et essentia, c. 2, q. 5. Sequitur Iavell., V Metaph., q. 15, et ante illos Aegid., Quodl. I, q. 5, a. 1. Haec vero sententia displicuit eidem Caiet., I, q. 29, a. 1, propter argumentum quod infra referam, et ideo alium invenit dicendi modum (si tamen est alius); ait enim non materiam ut est in potentia ad hanc quantitatem, sed ut virtute praehabens hanc quantitatem, seu ut est radix et fundamentum huius quantitatis, esse principium individuationis. Verumtamen non satis intelligo quid his verbis distinctum a priori significetur, quia materia (praesertim in sententia Caietan. et aliorum thomistarum) non praehabet quantitatem in genere causae effectivae, sed ab extrinseco agente fit vel resultat a forma; solum ergo potest illam praehabere in genere causae materialis; hoc autem nihil aliud est quam habere illam in potentia receptiva, seu (quod idem est) habere potentiam ad illam; sicut materia ut praehabens formam nihil aliud esse potest quam materia ut est in potentia ad formam, seu potius ut est in potentia receptiva formae, quia non aliter praehabet quam in genere causae materialis; idem ergo est in praesenti propter eamdem rationem. Omnia ergo illa verba, materia ut fundamentum, ut radix, ut causa, eodem revolvuntur, quia materia non est fundamentum quantitatis, nisi materiale et passivum, neque est radix ut primum subiectum, nec causa, nisi materialis, quae consistit in ratione potentiae receptivae, ex qua forma educitur; ergo illis omnibus verbis nihil aliud subesse potest, nisi potentia ipsius materiae. Quocirca et argumentum ipsius Caietani, et quae nos faciemus, aeque procedunt contra hanc sententiam, et ideo necesse non est illam ut diversam tractare.
19. Cum his etiam coniungenda est alia, quae dicit materiam signatam nihil aliud esse quam materiam ultimo dispositam ad hanc formam, quia non disponitur nisi quantitate talibus qualitatibus affecta. Haec autem sententia dupliciter affirmari potest: primo intelligendo quantitatem et alias dispositiones inhaerere et manere in materia, et simpliciter praecedere ordine naturae introductionem formae, et sic recte potest intelligi materia disposita et signata ad formam; tamen hoc modo ponere materiam signatam principium individuationis est incidere in priorem sententiam Capreoli, quia haec materia signata includit intrinsece quantitatem et accidentia, quae impossibile est includi in principio individuationis, ut ostendimus. Quod si dicatur has dispositiones licet inhaereant materiae, non tamen includi in individuo intrinsece et formaliter, sed esse veluti conditiones requisitas, contra hoc est quia inde fit principium individuationis intrinsece et formaliter solum esse aliquid commune multis individuis, scilicet, materiam ipsam secundum se; hoc autem est impossibile, ut supra argumentabamur. Unde hoc non esset assignare id quod in se et revera est principium individuationis, sed ad summum id quod potest esse signum individuationis quoad nos, vel occasio productionis talis individui respectu agentis, de quibus modis postea dicemus. Alio ergo modo potest doceri haec sententia, supponendo quantitatem et alias dispositiones non inesse materiae, sed composito, et ut conficiunt ultimam dispositionem consequi formam, et in hoc sensu idem est materiam esse dispositam quod habere ordinem seu potentiam determinatam ad hanc quantitatem cum his dispositionibus; atque hoc modo coincidit hic modus loquendi cum secunda expositione adducta.
20. Hanc ergo totam expositionem falsam esse censeo. Et imprimis in illa supponitur materiam non habere sibi inhaerentem quantitatem et dispositiones alias, quod, licet probabile sit, fortasse tamen non est aeque probabile ac contrarium. Deinde, supposita illa sententia, argumentatur Caiet., in I, nam potentia materiae ad quantitatem recipiendam est in genere quantitatis, quoniam potentia et actus sunt in eodem genere, ut Aristoteles ait, X Metaph.; ergo neque illa potentia ad quantitatem potest intrinsece pertinere ad principium individuationis substantiae, alias individuum substantiae non esset per se unum: constaret enim ex rebus diversorum praedicamentorum. Haec tamen ratio per se sumpta non est efficax; bene enim respondet Iavellus potentiam pertinere ad genus sui actus primarii, ad quem per se primo ordinatur, et a quo suo modo sumit speciem; materia autem non est ita potentia ad quantitatem ut per se primo ad illam ordinetur, sed ad formam substantialem, et ideo necesse non est ut ad praedicamentum quantitatis pertineat. Quod autem in favorem Caietani instat Fonseca, V Metaph., c. 6, q. 4, quamvis potentia materiae simpliciter non pertineat ad quantitatem, tamen ut receptivam quantitatis ad illud praedicamentum pertinere, hoc (inquam) non urget, quia illa reduplicatio materiae, ut receptivae quantitatis, non addit potentiam realem ipsi materiae, sed solum secundum nostrum modum concipiendi et loquendi explicat illam potentiam per habitudinem ad secundarium terminum, qui est quantitas, et ideo necesse non est ut ea ratione ad praedicamentum quantitatis pertineat. Quod ergo attinet ad vim argumenti fundati in illa maxima, actus et potentia sunt in eodem genere, bona est responsio Iavelli, ut latius infra dicemus, tractando de causa materiali accidentium.
21. Tamen ex eadem responsione sumitur argumentum efficax contra hanc ipsam opinionem; nam si potentia materiae prius respicit substantialem formam quam quantitatem, ergo prius etiam determinatur eius potentia ad hanc formam substantialem quam ad hanc quantitatem; ergo non signatur seu determinatur ad hanc formam per potentiam ad hanc quantitatem. Prima consequentia patet, tum quia potentia determinatur ad actum modo sibi proportionato; si ergo potentia ipsa substantialis est, et non respicit actum accidentalem, nisi medio substantiali, non determinatur nisi cum eadem habitudine et proportione; tum etiam quia iuxta sententiam horum auctorum in re ipsa materia non recipit hanc quantitatem, nisi mediante hac forma, et quia recipit hanc formam, ideo recipit hanc quantitatem; ergo similiter in potentia non determinatur eius capacitas ad hanc quantitatem, nisi quatenus determinatur ad hanc formam. Idemque argumentum procedit iuxta aliam formam loquendi Caietani de materia, ut praehabet quantitatem, quia materia non praehabet quantitatem, nisi in quantum praehabet formam ad quam sequitur quantitas; ergo nec praehabet hanc quantitatem cum his dispositionibus, nisi in quantum praehabet hanc formam, ad quam sequuntur haec quantitas et hae dispositiones; ergo non potest sigillari ad hanc formam in hoc quod praehabet hanc quantitatem. Denique eadem forma argumentandi procedit contra aliam locutionem de materia disposita ultima dispositione, quia materia non determinatur ad talem dispositionem ultimam, nisi mediante forma; supponimus enim non recipi in illa, sed in composito; ergo non potest materia sigillari vel per habitudinem ad talem dispositionem, vel per ipsam dispositionem ut actu receptam, quia utroque modo praecedit simpliciter determinatio huius materiae ad hanc formam, tam secundum habitudinem quam secundum actualem receptionem. Procedit autem haec ratio de dispositione ultima, quae est in instanti generationis, et consequitur formam. Si quis vero contendat materiam sigillari per dispositiones immediate praecedentes, alia via procedendum est.
22. Unde argumentor secundo principaliter contra totam hanc dispositionem †4 , quia materia de se est indifferens ad hanc quantitatem et has dispositiones, et ad alia; sed in instanti generationis (iuxta hanc sententiam) prius natura quam recipit formam substantialem, relinquitur nuda omni accidente, et sine ulla entitate illi superaddita; ergo manet aeque indifferens ac de se existit; ergo potentia eius non est determinata ad hanc quantitatem, quia intelligi non potest quod potentia de se indifferens determinetur sine additione ulla vel mutatione in ipsa facta; ergo per talem potentiam sic indeterminatam non sigillatur. Maior per se nota est ex natura materiae. Minor etiam est per se nota in principiis huius sententiae quam impugnamus, quia ante formam substantialem nihil aliud substantiale potest praeintelligi additum materiae; quid enim illud esset, aut a quo fieret, aut quo fundamento, aut ad quid poneretur? Neque etiam aliquid accidentale, quia nullum accidens praecedit in materia ante formam substantialem, et in omni sententia nullum accidens praecedit in materia quantitatem ipsam. Dicunt aliqui addi materiae in illo instanti quemdam modum realem et ex natura rei distinctum a materia, praevium ad introductionem formae substantialis cum sua quantitate et aliis dispositionibus, et per hunc modum sigillari materiam, et nonnulli vocant illum modum substantialem, alii accidentalem. Sed utrique gratis loquuntur, neque explicare possunt aut rationem reddere eorum, quae dicunt, quod est a vera philosophandi ratione alienum. Nam primo inquiro ad quid sit iste modus. Dicent: ut materia determinetur ad hanc formam. Contra, ipsa est indifferens ad hunc modum, et infinitos alios; per quid ergo determinatur materia ut hunc modum in illo instanti recipiat potius quam alium? Si enim dicas determinari per alium modum, procedemus in infinitum; si vero dicas determinari per dispositiones immediate praecedentes, melius dicetur immediate determinari materiam ad formam, et ita superfluus est iste modus. Praeterquam quod argumenta, quibus statim ostendemus non posse materiam per dispositiones praecedentes determinari ad formam, eodem modo probant non posse determinari per eas ad talem modum recipiendum. Si vero tandem dicatur. materiam sine ulla determinatione praevia recipere hunc modum virtute agentis, cur non dicetur idem de forma? Sine ratione ergo vel fundamento interponitur hic modus.
23. Secundo inquiram quando et a quo fiat iste modus; nam vel fit paulatim, dum materia disponitur, aut fit in uno instanti, aut praevio ad generationem, aut in ipso instanti generationis. Nihil autem horum commode intelligi aut explicari potest; nam si dicatur fieri successive et paulatim cum dispositionibus, erit intensibilis sicut illae; erit ergo aliquod accidens, ac proinde in instanti generationis corrumpetur. Item ex hac parte principium individuationis erit intensibile et remissibile; erit etiam materia prius tempore sigillata in seipsa et modificata ad formam, quam illam recipiat. Et consequenter, cum hic modus sit immediate repugnans cum alio modo determinationis, quam materia habet respectu formae sub qua existit, sequitur materiam etiam paulatim illum amittere, et eadem ratione posset inferri paulatim et successive amittere unionem cum tali forma, quae omnia sunt absurda et improbabilia. Eademque apertius sequuntur si ponatur hic modus fieri totus simul in aliquo instanti ante instans generationis; nam tunc materia esset simul sub una forma, et ultimo sigillata ad aliam; praeterquam quod non potest reddi ratio cur in uno instanti fiat potius quam in alio, loquendo de his in quibus materia non est apta ad recipiendam formam. Si vero dicatur fieri simul in instanti generationis, sequitur materiam prius natura relinqui nudam quam recipiat talem modum, et consequenter nihil resistere agenti quominus in illam agat quantum potest; ergo, sicut dicitur immediate agere talem modum, multo melius dicetur immediate agere suam formam.
24. Tertio, inquiram quid sit iste modus. Non est enim substantialis, primo, quia cum nec sit natura nec pars naturae, nec subsistentia nec existentia, concipi non potest quid sit. Deinde, vel est omnino absolutus etiam secundum relationem transcendentalem, et hoc non dicetur consequenter, tum quia per illum dicitur determinari materia ad hanc formam vel quantitatem, tum etiam quia per illum dicitur sigillari materia; si ergo ille est omnino absolutus, materia signata erit quid omnino absolutum a quantitate et ab ordine ad quantitatem, quod est contra praedictam sententiam. Et fere idem argumentum fiet si ponatur ille modus cum habitudine aliqua transcendentali; nam ut modus sit substantialis, oportet ut terminus primarius illius habitudinis sit forma substantialis, et non quantitas, et ita etiam nullo modo ordo ad quantitatem pertinebit ad principium individuationis. Si autem ille modus ponitur accidentalis, explicari non potest quid sit vel ad quod praedicamentum revocetur; repugnat etiam illi sententiae quod accidentia non sunt in materia prima; sequitur etiam individuationis principium esse ens per accidens ex substantia et accidente conflatum, et individuum addere supra speciem modum accidentalem ex natura rei distinctum a substantia, quod omnino falsum est.
25. Quapropter alii respondent potentiam materiae in eo instanti determinari ad hanc quantitatem ab ipso agente sine ulla re aut modo intrinseco ei superaddito. Sed hoc apertam involvit repugnantiam; nam, vel est sermo de agente ut praeintellecto in actu primo ante actionem eius, et hoc modo impossibile est ut per illud determinetur intrinseca potentia et capacitas materiae, cum sint res omnino distinctae, et una ut sic actu non immutet aliam. Unde, si in eo instanti illud agens annihilaretur priusquam ageret in materia, et aliud applicaretur, distinctam formam sibi proportionatam in eamdem induceret. Si vero sit sermo de agente in actu secundo, seu de actione eius, implicat intelligere agens per actionem suam determinare materiam, et nihil intrinsecum ponere in illa ad determinandam illam, quia talis actio agentis est in passo, in quo necessario habet aliquem terminum.
26. Responderi potest agens determinare materiam per actionem suam, non quam habet in instanti generationis, sed quam habuit immediate ante illud instans. Quae responsio coincidit cum ea sententia quae dicit dispositiones quae immediate ante praecesserunt, relinquere potentiam materiae determinatam, etiamsi nihil reale in illa relinquant. Quod quidem de determinatione intrinseca et positiva intelligi non potest, propter argumentum factum, quod capacitas materiae de se est universalis et indifferens; ergo non potest limitari intrinsece, nisi ei aliquid addatur, vel aliquo modo in se mutetur; nihil autem huiusmodi in ea fit; habitudo autem illa ad praecedentes dispositiones solum est quaedam relatio rationis, seu determinatio extrinseca. Et confirmatur; nam si dispositiones praecedentes determinant materiam, vel effective, vel formaliter; nullum enim aliud genus causalitatis habere possunt illa accidentia in materia; nam, licet comparatione formae dicantur materialiter concurrere, tamen respectu materiae minime, quia ad illam non comparantur ut potentia, sed ut actus; ergo tantum possunt determinare illam formaliter, vel effective. Sed non formaliter, quia forma quae non est, nullum habet effectum formalem realem; unde sicut materia in illo instanti amisit illas formas accidentales, amisit omnes effectus formales earum. Neque etiam effective, tum eadem ratione, quia quod non est, non efficit, tum etiam quia materia nihil recipit ante formam, ut ostensum est; nullo ergo modo intelligi potest potentia materiae determinata intrinsece ad hanc quantitatem, ut hoc modo possit esse individuationis principium. Atque totus hic discursus applicari potest contra posteriorem modum loquendi Caietani, quia materia de se non magis praehabet hanc quantitatem quam aliam, vel magis est radix huius quam alterius; inquiro ergo per quid determinetur ut in illo instanti generationis magis praehabeat hanc quantitatem quam aliam, vel sit radix huius potius quam alterius, et redit totum argumentum factum. Quod etiam eodem modo procedit contra alium modum explicandi materiam signatam, quod sit materia disposita per praecedentes dispositiones (nam de subsequentibus iam satis dictum est in prima ratione et in argumentis factis contra sententiam Capreoli); nam illae dispositiones nihil relinquunt in materia, cum ipsae omnino corrumpantur, ut supponitur; ergo non possunt illam relinquere intrinsece et positive dispositam, ut argumentis factis convincitur; nam, sive dicas dispositam sive determinatam, perinde est; nam eadem res subest his vocibus.
27. Dico autem semper intrinsece et positive, quia negative ex vi praecedentium dispositionum relinquitur materia non repugnans introductioni huius formae, quod potius est manere indifferentem quam determinatam. Rursus extrinsece potest dici hic et nunc naturaliter determinata ad recipiendam hanc formam, quia fortasse naturali quadam consecutione hoc agens hic et nunc circa hoc subiectum immediate post hanc alterationem naturali ordine est determinatum ad hanc formam introducendam. Sed haec revera potius est determinatio agentis quam materiae, et ideo haec determinatio non potest efficere ut materia sit intrinsecum principium individuationis, sed pertinet ad extrinsecum principium, quod est ex parte agentis. Eo vel maxime quod etiam secundum hunc determinationis modum prius intelligitur agens determinatum ad hanc formam introducendam quam ad hanc quantitatem et alias dispositiones; nam hanc formam per se inducit, hanc vero quantitatem et dispositiones, quatenus ex hac forma resultant, iuxta sententiam quam prosequimur. Unde tandem generale potest confici argumentum, quia materia non disponitur nec determinatur per se primo, nisi ad hanc formam et propter hanc formam, et ratione illius recipit haec accidentia, et ideo, secundum se et ordine naturae, non potest forma esse haec propter haec accidentia, nec propter ordinem ad illa, et consequenter nec per materiam signatam per ordinem ad aliqua accidentia; ergo materia signata illo modo explicata non potest esse principium individuationis.
Tertia expositio eiusdem sententiae de materia signata
28. Tertia explicatio est, de principio individuationis dupliciter nos loqui posse, primo secundum se, id est, quatenus revera est principium constituens individuum ut tale est, et est radix seu fundamentum a quo sumitur individualis differentia. Secundo loqui possumus de principio individuationis in ordine ad productionem seu multiplicationem individuorum, quod est quaerere quod sit principium et radix ob quam individua substantialia multiplicantur, vel cur potius producitur hoc individuum quam aliud, seu cur producitur distinctum a reliquis. Rursus in utraque consideratione inquiri potest id quod est principium per se et in se individuationis, vel id tantum quod in ordine ad nos est principium distinguendi unum individuum ab alio, vel quod est solum occasio talis distinctionis. Primo ergo, loquendo de principio constituente in re individuum, et a quo vere sumitur differentia individualis contractiva speciei et constitutiva individui, negat haec opinio materiam signatam quantitate esse principium individuationis, quia hoc videntur concludere discursus facti.
29. Secundo ait haec opinio materiam esse principium et radicem multiplicationis individuorum in substantiis materialibus. Probatur, quia est origo generationum et corruptionum, per quas fit individuorum multiplicatio. Item, quia compositum ex tali materia ratione illius est corruptibile, et inde habet ut non possit perpetuo conservari; et ideo, ut species conservetur requiritur individuorum multiplicatio; huius ergo multiplicationis radix est materia. Et addi etiam potest hanc radicem esse materiam affectam quantitate, quia materia absque quantitate non esset capax alterationis physicae et mutationis per varias et contrarias dispositiones, ex qua nascitur haec individuorum varietas et multiplicatio. Hoc autem munus non convenit materiae ut signatae et determinatae ad certam formam vel quantitatem, sed absolute secundum se, quia hactenus non egimus de radice huius individui in particulari, sed absolute de radice multiplicationis individuorum in eadem specie; materia autem non est radix huius multiplicationis absolute quatenus determinata ad unam formam vel quantitatem, sed potius quatenus est determinabilis ad plures. Dices: hoc modo etiam materia dicetur radix multiplicationis specierum in substantiis generabilibus et corruptibilibus; ideo enim multiplicari possunt ex eadem materia, quia illa est capax omnium formarum, et secundum se indifferens ad illas et ad varias earum dispositiones. Respondetur non esse similem rationem; nam, licet illa proprietas materiae sit necessaria ad praedictam multiplicationem, tamen proprie non est prima radix illius varietatis, tum quia, cum tota ipsa materia sit unius speciei et partes seu portiones eius secundum se tantum numero distinguantur, ipsa quantum est de se contenta est formis numero distinctis; tum etiam quia distinctio specifica est per se in rebus, et ideo radicaliter provenit a forma, quae per se dat speciem, et ideo haec distinctio sine controversia in materialibus et in immaterialibus, corruptibilibus et incorruptibilibus reperitur, quod de distinctione numerica non constat, neque ita necessarium apparet.
30. Tertio ait haec opinio, materiam signatam quantitate, esse principium et radicem, vel saltem occasionem productionis huius individui distincti a reliquis. Declaratur, nam potest hoc individuum comparari, vel ad reliqua individua existentia, vel ad alia possibilia, quae ex eadem materia produci possunt, etiam ab eodem agente. Priori modo sufficiens et prima ratio, cur hoc individuum producitur distinctum a reliquis, est quia ex diversa numero materia producitur, quia, cum non possit eadem numero forma esse in diversis numero materiis totalibus, hoc ipso quod materia est diversa numero, necesse est ut forma saltem sit numero diversa; unde ad hanc distinctionem non oportet dispositiones alias, vel aliam materiae signationem adiungere, quia sufficit numerica distinctio materiae secundum se, vel cum sua quantitate, quod tamen non sufficit ut haec materia sit radix distinctionis huius individui a reliquis quae non existunt, seu quae ex eadem materia facta sunt, aut fieri possunt. Unde quidam dixerunt Aristotelem non assignasse principium individuationis. quo distinguatur individuum ab omnibus quae non existunt, quia haec satis per solam contradictionem distinguuntur; sed assignasse solum principium distinguens praedicto modo unum individuum ab aliis existentibus, quod docuit Fonseca, lib. V, c. 6, q. 4, sect. 4; idque refert ex Hervaeo, Quodl. V, q. 9; et Caiet., c. 2, de Ente et essent., q. 5. Addendum autem est per materiam praedicto modo consideratam non solum distingui individuum ab aliis existentibus, sed etiam a quibuscumque aliis possibilibus, etiam non existentibus, quae ex aliis materiis numero distinctis generari possunt, praesertim in his quorum formae a materia educuntur, quia valde verisimile est eamdem numero formam, non solum simul, verum nec successive posse ex diversis numero materiis educi. In individuis autem quae ex eadem numero materia generari possunt, non habet locum distinctio unius individui existentis ab alio existente, quia non possunt simul existere plura individua ex eadem numero materia constantia, et ideo talis distinctio semper est rei existentis a non existente.
31. Quamvis autem haec oppositio contradictoria sufficiens argumentum sit distinctionis talium individuorum, tamen adhuc investigari potest principium et radix, cur ita distinguantur, ut uno existente, aliud non existat; seu cur potius in hac materia haec numero forma introducatur, quam alia, quae fieri posset. Causa enim huius non potest reddi ex sola materia prima, cum eadem successive sit in utroque individuo, quod etiam fortasse est verum de quantitate coaeva ipsi materiae. Adiungendae ergo sunt aliae dispositiones et circumstantiae actionis, scilicet, quod ex hoc subiecto sic praeparato et disposito hoc tempore, ab hoc agente, haec actio fiat; hic enim fit ut, licet materia prima seu remota sit eadem, ex illa tamen fiat hoc individuum distinctum ab omnibus aliis quae ex illa vel facta sunt, vel fieri possunt, quia cum diversis dispositionibus et circumstantiis fit productio. Et confirmatur hoc ac declaratur; nam ignis, verbi gratia, de se potens est ad producendas plures formas sibi similes in specie, et numero distinctas, et tamen hic et nunc in hac materia introducit hanc numero formam potius quam alias, quae determinatio non potest provenire ab ipso igne, cum sit naturale agens, et de se aeque potens ad quamlibet formam introducendam; nec potest ab ipsa forma educenda provenire, quia ipsa nondum est, neque habet unde determinet virtutem agentis; neque provenit ex materia remota, quia illa etiam est de se aeque indifferens; ergo provenit vel ex dispositionibus, si illae manent in materia, vel ex naturali ordine agendi hic et nunc cum his circumstantiis; non enim facile potest alia naturalis causa excogitari. Nam, quod quidam existimant, revocandum hoc esse in divinam voluntatem, quamvis verum habeat in his effectibus qui ab ipso Deo immediate fiunt, tamen hoc attribuere omnibus causis naturalibus non videtur philosophicum, et in theologia habet specialem difficultatem, propter determinationem actuum liberorum, et praesertim malorum, quam infra attingemus tractando de concursu Dei cum causis secundis. Hoc igitur modo materia signata et his circumstantiis affecta, est principium seu occasio talis individuationis, quia nec materia sufficit sine circumstantiis, ut dictum est, nec circumstantiae sine materia; nam si haec sit diversa, effectus etiam diversus erit.
32. Dices: ergo eadem materia erit principium intrinsecum constitutivum individui in suo esse; nam sicut res se habet ad fieri, ita et ad esse. Respondetur negando consequentiam, tum quia aliud est hanc rem esse tale individuum, aliud vero produci nunc hoc individuum potius quam aliud, et ideo haec possunt provenire ex diversis radicibus; tum etiam quia iuxta hanc explicationem materia signata non tam est principium individuationis, quam occasio inducendi hanc formam in subiecto potius quam aliam; ista vero forma non est haec, quia in hoc subiecto, hoc tempore et ab hoc agente fit, quia haec sunt accidentaria illi secundum se, et posset a Deo eadem numero sine his circumstantiis fieri, et loquendo de dispositionibus, potius illae ordinantur ad talem formam, quam e contrario; solum ergo potest materia signata dicto modo esse occasio cur a naturali agente producatur haec forma ex naturali ordine, quo virtus agentis naturalis determinata est ad talem effectum efficiendum potius quam alium in tali subiecto talibus circumstantiis applicato et affecto.
33. Quarto addit haec opinio materiam signatam quantitate sensibili dici principium individuationis quoad nos, quia per illud nos cognoscimus distinctionem individuorum materialium inter se. Sic D. Thomas, Opusc. 32, De Natura materiae et dimensionibus indeterminatis, c. 3, ait, ex hac materia prima et hac forma fieri individuum substantiae, non tamen esse hic et nunc demonstrabile sine dimensionibus determinatis; et ideo (inquit) dicitur materia sub certis dimensionibus causa individuationis, non quod dimensiones causent individuum, cum accidens non causet suum subiectum, sed quia per dimensiones certas demonstratur individuum hic et nunc, sicut per signum proprium individui et inseparabile; et idem indicat Opusc. 29, de Principio individuationis. Unde, quando aliis locis significat D. Thomas individuum addere accidentia supra naturam specificam, ut I, q. 3, et Quodl. II, a. 4, et q. 2 de Verit., a. 6, ad 1, et aliis locis supra citatis, exponendus videtur in ordine ad cognitionem nostram. Est enim illud signum quo nos a posteriori distinguimus unum individuum ab alio, non vero id quo in se distinguitur, ut ipse D. Thomas aliis locis seu opusculis citatis explicasse videtur, et optima etiam ratione probasse, scilicet, quia accidens non causat subiectum suum; maxime cum idem D. Thomas, I, q. 29, a. 1, et q. 9, De Potentia, a. 1, ad 8, dicat substantiam individuari per seipsam, et per propria principia, accidentia vero individuari per substantiam; ergo cum aliis locis ponit accidentia, vel ordinem ad accidentia inter ea quae individuant substantiam, exponendus necessario est, vel quoad nostram cognitionem, vel quoad occasionem quam praebent productioni talis individui substantiae, ut declaratum est. Attribuitur autem hoc materiae, ratione quantitatis potius quam ratione qualitatum, quia etiam ipsarum qualitatum numeralis distinctio maxime nobis nota est ex quantitate; nam, si duae imagines sint inter se valde similes, non aliter distinguimus illas, quam in diversis subiectis quantis eas numerando. Et in eodem sensu videtur intelligendum quantitates ipsas distingui numero ex sitibus; est enim id verum quoad nos; ideo enim illas sensibiliter distinguimus et numeramus, quia eas in diversis sitibus conspicimus; non tamen est verum secundum se; nam potius occupant quantitates diversos situs quia in se distinctae sunt; solum ergo quia quantitas natura sua hoc habet ut constituat partem extra partem in corpus extra corpus in ordine ad situm, et deest aptius principium ad distinguenda individua materialia in ordine ad nos.
Quaestionis resolutio
34. Haec tota opinio in se quidem probabilis est et mihi aliquando placuit; vereor tamen an iuxta illam satis explicetur mens Aristotelis et D. Thomae, tum quia, alioqui valde diminute, et cum magna aequivocatione, tradidissent nobis individuationis principium, si omisso eo quod vere et in se est principium constitutivum individui, solum nobis tradidissent vel signa a posteriori, vel occasiones distinguendi, aut producendi individua; tum maxime quia ex hoc principio videntur intulisse in separatis a materia non dari plura individua, quia non datur huiusmodi principium individuationis. Illud etiam, quod in ea sententia dicebatur de determinatione agentium ad particulares effectus et formas, ex materia cum circumstantiis actionis, multis et doctis viris difficile creditu videtur, quia, si attente res consideretur, omnia reducuntur ad circumstantiam temporis, quae videtur valde extrinseca, ut ab ea possit haec determinatio provenire. Sed de hoc ultimo puncto dicam commodius sectione sequenti. De alio vere pertinente ad mentem Aristotelis et D. Thomae, quod ad D. Thomam pertinet, constat expositionem illam fundatam esse in aliis locis et verbis eius, quae aliter conciliari non possunt. Quod vero ad Aristotelem attinet, non videtur unquam ex professo et metaphysice principium hoc investigasse et declarasse, sed solum ex sensibilibus physico more docuisse unum individuum materiale ab alio distinguere. Quod vero inde intulerunt dicti auctores, in substantiis immaterialibus non esse multiplicationem individuorum in eadem specie, hunc potest ad summum habere probabilem sensum, scilicet, non habere nos rationes et principia ad distinguendas spirituales substantias numero distinctas, quas habemus in materialibus; immo multi hoc extendunt etiam ad materiales substantias incorruptibiles, in quibus etiam non habemus tot principia ad cognoscendam vel ponendam in eis numericam distinctionem, quot habemus in substantiis corruptibilibus, de quibus maxime procedunt omnia quae dicta sunt. Denique, quod Aristoteles dixit, in I de Caelo, non posse esse alium modum praeter hunc, quia in hoc est tota materia, videtur certe intellexisse, aut Deum creasse mundum ex materia, nec posse materiam ipsam creare; aut Deum agere ex necessitate naturae, et ideo non posse plus materiae creare, quam creavit; vel certe ita esse Deum determinatum in suo modo agendi, ut nullam substantiam integram et materialem possit in tempore ex nihilo condere, ut in discursu huius operis videbimus. Itaque ex illa sententia solum ad praesens colligitur, ex mente Aristotelis, materiales substantias non multiplicari nisi ex materia. Quidquid vero sit de mente horum auctorum, constat ex hac sententia sic declarata non esse nobis traditum proprium et internum principium differentiae individualis etiam in rebus materialibus. Nam argumenta facta contra hanc sententiam aliis modis expositam, plane concludunt non posse materiam signatam esse huiusmodi principium.