SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
II-2: Il Diritto Universale (II): De Constantia Iurisprudentis
Body
De constantia iurisprudentis
Pars posteriorDE CONSTANTIA PHILOLOGIAE

Pars posteriorDE CONSTANTIA PHILOLOGIAE

307 ―

DE CONSTANTIA PHILOLOGIAE
Omnis scibilis fontes duo: intellectus, voluntas.

Ut autem homo intellectu et voluntate constat, ita quicquid scit homo ab hominis aut intellectu aut voluntate profluxit, ac proinde omne quod dicunt «scibile» aut ad rationis necessitatem aut ad auctoritatis arbitrium refertur. Philosophia firmat constantiam rationis: tentemus ut philologia firmet constantiam auctoritatis, qua via diximus auctoritatem partem esse rationis81.

308 ―

Caput I
Nova scientia tentatur
«Philologia» quid? — Eius partes duae: historia verborum
et historia rerum.

[1] Est enim philologia sermonis studium et cura quae circa verba versatur eorumque tradit historiam, dum eorum origines et progressus enarrat, et sic per linguae aetates dispensat, ut eorundem teneat proprietates, translationes et usus. Sed, cum rerum ideae quibusque verbis appictae sint, ad philologiam in primis spectat tenere rerum historiam.

Eius subsidia: lapidaria, numaria, chronologia —
Philologi census amplissimus munus reipublicae maxime necessarium.

[2] Unde philologi de rebuspublicis, gentium et populorum moribus, legibus, institutis, disciplinis, opificiis pro suo iure commentarios scribunt: rem lapidariam numariamque et chronologiam sedulo tractan t, unde edunt testimonia antiquitatis graviora. Atque haec omnia, quo omnes doctarum linguarum scriptores, sive oratores, sive philosophos, sive adeo historicos et maxime poetas, enarrent, a quibus respublica eam sibi maximam capit utilitatem: ut interpretetur antiquam linguam religionis et legum.

[3] Sed, antequam de re historica quicquam libemus, iuvat programma chronologicum heic proponere, in quod omnes consentiunt, quantum nobis ea exhibeat quae ad nostra historiae principia statuminanda conducant.

309 ―

[Programma chronologicum].

[4] Diluvium. Anno ab orbe condito 1656. Partitio orbis terrarum inter Noachi filios. Anno 1657. Magia inter chaldaeos nata. Nimbrodus vel Nembrot seu babylonica linguarum confusio et assyriacum primum fundatum regnum,
chaldaeorum. Aegyptiorum dynastiae quatuor: thebana, tinensis, tanensis, memphitica. intra 200 ab Diluvio annos.82 Abrahamus vocatus. Anno 2082. Cecrops Aegypto183 dictus deducere duodecim exiguas colonias in Atticam, ex quibus postea

Athenae coaluere. Hellenus, Deucalionis filius, in Thessalia regnum fundat et gentem graecam. Cadmus phoenicius (2)2 coloniam in Graeciam deducit et Thebas in Boeotia condit. Aegyptiacae (1)2 et syriacae (2)2 potentiae argumenta. Anno 2448.84 Lex Mosi data. Anno 2491. Danaus aegyptius (1)2 argivo regno Inachidas spoliat. Anno 2553. Pelopes phrygius (2)2, Tantali filius, in Peloponneso regnum fundat. Anno 2682. Iterum aegyptiacae (1)2 et asiaticae (2)2 potentiae argumenta. Omne praeteritum tempus excurrit graecis obscurum85. Ninus, Beli filius, fundat regnum assyriacum secundum medorum gente. Anno 2737. Tyrus navigatione et coloniis celebratur. Anno 2752. Asianae potentiae argumentum.
inline image

310 ―

Et floruit Minos, primus gentium legislator.
Atque id tempus heroicum, quo Orpheus, Hercules, Iason, Castor, Pollux, argonautae. Et Theseus Athenarum regnum fundat.
Aborigines per hanc aetatem in Italia regnant86.
Troianum bellum. Anno 2820.
Hinc Ulyssis et Aeneae errores; mox Albae regnum. Regnum hebraeorum in Saule fundatum. Anno 2909.
Per quod tempus athenienses, suppresso regno, falsa θεοκρατία reguntur.
Attici et aeolii colonias in Ioniam, sive Asiam Minorem, mittunt. Anno 2949. Graecae potentiae argumentum.
Cumae urbs fundatur. Anno 2960.
Quatuor aegyptiorum dynastiae in unam Thebarum concedunt. Anno 3033.
Circa haec tempora Sesostris aegyptius florere memoratur.
Hesiodus floruit. Anno 3089. Carthago a tyria Didone fundata. Anno 3113. Argumentum phoeniciae potentiae.
Homerus floruit. Anno 3119. Lycurgus fert leges Lacedaemoni. Anno 3120.
Ludi olympici ab Hercule instituti, et, diu usurpati, restituti. Anno 3223.
Heic incipit Varroni tempus historicum.
Quo tempore etiam, dum silvestris Italia et latini reges, Aeneae putata soboles, Albae regnant.
Roma fundatur anno ab orbe condito 3250, olympiadevi, a Troia capta anno 430.
Sub Numa, e Corintho aliisque Graeciae urbibus missae coloniae fundasse feruntur in Italia Crotonem, Tarentum aliasque Magnae Graeciae urbes. Anno ab Urbe condita 40. Graecae potentiae argumentum.
Albanum bellum gerente Tullo, in Italia potens ethruscorum regnum floret, quod Infero mari universo, ab litore Ethrusco ad fretum usque Siculum, nomen dabat. Anno ab Urbe condita 8287.

311 ―

Psammeticus, rex aegyptius, ionibus et caribus aperit hactenus exteris occlusam Aegyptum. Anno ab Urbe condita 84.

Hinc historia aegyptiaca incipit certa Herodoto, libroi, cap. 95.

Tarquinius Priscus omnia decora et insignia, quibus imperii romani dignitas, ut Florus scribit, vel in maxima postea fortuna eminuit, ab Tuscia victa Romam transfert. Anno ab Urbe condita 138.

Graecia floret septem sapientibus88. Anno ab Urbe condita 156. Ex his (Thales, primus physicus; / Solon legibus atheniensem fundat libertatem89.)

Cyrus fundat tertium assyriacum regnum gente persarum. Anno ab Urbe condita 218.

Sub his temporibus Crotone floret philosophia et mathesis: quam scholam Pythagoras reliquit olympiadelxx, sive ab Urbe condita 226.

Paullo post, quum Athenae, Pisistratidis tyrannis prorsus extinctis, in libertatem restitutae, anno ab Urbe condita 241, Roma, eiectis regibus, libertatis gustat initia. Anno 244.

Dum Athenae plenissima libertate fruuntur omnique Attica elegantia efflorescunt, et Socrates praeclarissimis philosophis ducibusque patriam adornat, Platone, Xenophonte, Alcibiade, lexXII Tabularum Romae rogatur. Anno 30390.

Xenophon, summus belli dux et philosophus, expeditione qua in penitissimam Persiam penetravit, graecorum primus res asiaticas ex vero novit et, iudicio Hieronymi,In Danielem, ex vero narrat. Anno ab Urbe condita 35391.

Romani, iam tota Italia clari iamque maris potentes facti, per iniurias a tarentinis acceptas innotescere graecis occipiunt. Anno ab Urbe condita 475.

Bellum punicum secundum. Anno ab Urbe condita 535. Ex quo tempore Titus Livius veram rerum romanorum historiam scribere

312 ―
profitetur; et tamen Annibalis per Alpes in Italiam traiectum, de quo tot tantaque sublimiter narrat, per Cotiasne an Poeninas Alpes fuerit, ignorat.

Historia quid?

[5] Historia autem est temporum testis.

Varroniana temporum divisio.

[6] Tempora hactenus, cum Varrone, numerata tria: obscurum, fabulosum, historicum.

[7] Temporis obscuri historia hactenus desperata, et, quia desperata de eo historia, tempus obscurum est.

Temporis fabulosi divisio pro nostris principiis.

[8] Historia temporis fabulosi sive heroici commode duplex statui potest: maiorum gentium et minorum; et, quando Hercules olympiades instituit, quae celeberrima graecis temporum epocha est, historia temporis fabulosi maiorum gentium sit ad Herculem usque, quae maiorum gentium deos duodecim narret.

Mythologia, prima rerum historia, cur hactenus infelix?

[9] Mythologia autem huius temporis fabulosi non tam mores et respublicas eius fabulosae aetatis quam deorum naturam fabulis involutam hactenus putavit, ut divinae res vulgo essent ignotae: quare, post tantum saeculorum excursum, excusationem promereri retur si ipsa tam incerta, tam varia ac prorsus infelix sit.

[10] Historia autem temporis fabulosi, quod cum olympiadum92 institutore actum est, complectitur argonautas. Quod autem post Herculem caelo receptum reliquas narrat fabulas, troianum bellum, Ulyssis errores, Aeneae in Italiam appulsum

313 ―
complectitur. Et utrumque hoc tempus fabulosum nobis «minorum gentium», proprie «heroicum» eruditis omnibus dictum est.

Communis criticorum omnium oscitantia.

[11] Sed huius quoque temporis res an ex vero gestae, et heroes an vere extiterint tales quales narrantur, nasutiores critici ambigunt vehementer. Nam isti sane critici beata memoria, qui numero tenent quot annis Hercules praeierit Theseo, quot Theseus Nestori, miror sane cur tam patienter illa chronologiae monstra sustineant, quibus Theseum Amphitryoni aetate aequalem putant, ex cuius uxore Alcumaena Hercules natus est: cuius gloriae Theseus studiosus, tam praeclara facinora ad illius exemplum edidit, ut «Hercules alter» dictus a Plutarcho tradatur. Qui Orpheum inter argonautas enumerant, sibique persuadeant graec um genus tam cito e feris, quas Orpheus ad lyram cicuravit, in tantum civilis vitae cultum subito pervenisse, ut rem et navalem et nauticam et longissima Aegaei Ponticique maris itinera Colchos usque pernossent. Et eundem Orpheum cum Castore et Polluce tempore coniungunt, Helenae fratribus; ut una hominum aetate graeci a ferino victu eo rerumpublicarum potentiae pervenierint, qui terra marique bello opulentissimum Asiae regnum everterent93.

Omnium eruditarum aetatum error: poesim ex electione natam et locutionem poeticam ex electione factam aliam a vulgari.

[12] Praeterea poetas ex peculiaris naturae ingenio quodam divino fabulas excogitasse, et propria arte locutionem sibi poeticam invenisse hactenus quoque ab omnibus putatum est. Unde duo conficiuntur. Alterum, si ex privato ingenio natus et propria arte factus, in illa omnis philosophiae ruditate, omnium poetarum et, ut Plutarcho arridet, omnium philosophorum parens, Homerus, cur, post humanitatem omnibus philosophiae artibus exornatam, nemo extitit qui Homero sit nisi

314 ―
longo intervallo secundus? Tantum virum subito et ex sese factum esse, incredibile est: igitur haec quaestio pios conturbaverit animos, ne peculiaribus diluviis aliis aliae gentes demersae sint, quarum qui forte in altis montibus superfuerant, antidiluvianam sapientiam conservarint. Cui quaestioni, mundi aeternitatem adstipulanti, a christiano sapiente obviam eundum est.

Caussae cur historiae principia desiderentur.

[13] Alterum quod conficiebatur id erat: quod, si inventiones et locutiones poeticae ex peculiari poetarum ingenio et arte proveniunt et linguae sunt rerum testes, poetae communium morum et rerumpublicarum totius temporis heroici testimonium perhibere non possunt. Itaque, ut res temporis obscuri ignoratae, ita res temporis heroici falsae sunt. At enim graves scriptores omnes, in quibus praecipuus Plato, quam saepissime poetas ultimae antiquitatis adhibent testes.

[14] Principia autem temporis historici paucissima extant, atque ea ipsa tanquam antiqui orbis magna disiecta rudera: ut ille Tanais, qui, e Scythia egressus, Orientem omnem et Aegyptum quoque94 subegit; et rursum ille Sesostris aegyptius, qui per victum Orientem vicem scythis reposuit et praeterea magnam Europae Africaeque partem subiugavit, de quo sparsa per Asiam monumenta se vidisse testatur Herodotus; et uterque, uti Hercules, nihil domum nisi devicti orbis gloriam retulere.

Historiae profanae principia historiae sacrae incommoda — Historia romana convincit falsa historiae profanae principia, ut hactenus sunt proposita — Et ius gentium historiae romanae adstipulatur.

[15] Quae res, si verae essent, terrarum orbis enormem antiquitatem probarent sinensibus; quod sane christiano sapienti non est dissimulandum, sed omnino reprehendendum

315 ―
et confutandum: quod facile factu fuerit eo quod ab historia romana veri didicim us. Romanis externas gentes per iniurias sibi illatas, et romanos externis gentibus per bella, quibus eas vindicabant, innotuisse; et semper bellorum poenas fuisse captivitatem et servitutem. Et hunc gentium morem cum civitatibus in orbe conditis natum, ut aliae ab aliis secretae et sine omni communicatione agerent, quam diutissime perdurasse, satis docet tarentinum bellum,cccclxxv post Urbem conditam annis gestum: quod tarentini romanos — qui tamen ex hoc brevi Italiae continenti erant, et magnam eius partem iam bellis subegerant, iamque non solum inferi sed etiam superi maris potentes erant, — nam classe Tarentum adremigantes, per iniurias a litore prohibuere: quod «qui aut unde essent», ut cum Floro loquar, «non satis norant».

Graeci antiquitatum ignari.

[16] A graecis principia profanae historiae repetere nobis negant aegyptii, qui graecis, se primos humanitatis conditores iactantibus, illud, corrigentes ioco urbanissimo, respondebant: «semper pueros graecos esse». Quare Plato inTimaeo per hanc ipsam aegyptiorum sacerdotum occasionem notat graecos graviter ignorare antiquitatem. Quin Aristoteles inPoliticis graecos taxat res assyriacas fabulose narrare, quod tantundem est ac eos maximi orbis terrarum imperii res ignorasse. Et sane Ptolemaeus longam assyriorum regum seriem recenset, graecis prorsus incognitam. Quidni graeci tandiu assyrios nescirent, sibi nec pace nec bello cognitos, cum mos gentium antiquissimus fuisset gentes per bella aut amicitiae foedera alias aliis innotescere?95.

Graecorum ingenia falsis maxime delectati.

[17] Sed quid a graecis res externas desideramus, cum ne suas quidem antiquiores satis nossent? Nam sane Plutarchi

316 ―
Theseus, a quo graeca historia sumit exordium, quot quantisque fabulis est exornatus? Quare, antequam huius operis synopsim italice ederemus, nedum aequo animo, sed etiam lubenti auditum illud Satyrici:

... Quicquid Graecia mendax
Audet in historia96.

[18] Roma autem diu post etiam gentes minores fundata est; et romanis diu ille mos mansit, quem Sallustius inConiuratione Catilinae memorat: «sua ab aliis benefacta laudari quam ipsi aliorum narrare malebant».

Rei historicae scriptores verbo negant, re fatentur historiam
sua non habere principia — Ecquaenam forent?

[19] Hinc conficitur profanam historiam principia, quae magnifici ea de re librorum tituli venditant, hactenus non habere; quod tantundem est ac quod de re historica scriptores ingenue fatentur historiam profanam nec certas habere origines nec certam successionem. Non ea sane essent res temporis obscuri in lucem editae, res temporis heroici a fabulis excussae: quas si nossemus, sciremus caussas ex quibus res temporis historici natae sunt.

Etymologia hactenus infirma, et quid ita? — Primum infirmitatis
argumentum — Argumentum secundum.

[20] Et conficitur hoc quoque aliu d quod nos philologis obiicimus universis: satis infirmam hactenus eorum esse etymologiam, a qua veras verborum origines et progressus, si certas rerum origines et successiones historia nobis enarrasset, haberemus. Unde ii saepe, simili unius syllabae sive adeo unius literulae sono et qualicumque generica rerum similitudine, origines verborum latinorum, exempli gratia, ab graeca vel hebraea aliave lingua longe dissita enarrasse sibi videntur, cum non animadvertissent in vocibus, quas primas inter latinos natura

317 ―
nasci necesse fuit97, nullam vel cum proximis graecis quicquam habere commune: ne pronomina, ne interiectiones quidem, ut alia vocis forma latini ac graeci timerent dolerentve, laetitiam, admirationem similesve affectus perturbatiores erumperent. Nam vocem Διός eruditiores graecae linguae grammatici inter novas graecorum censent.

Philologiae universae errores duo — Prior: improprie poetas loqui.

[21] Hinc illa absurda philologorum omnium placita: locutiones proprias, exempli gratia «nasci», «vivere», «mori», «videre», «audire», «timere», «irasci», esse prorsae orationis; at illas «in luminis oras edi», «caelestes ducere auras» vel «spiritum regere artus», «animam in auras recedere», «rem oculis usurpare», «auribus haurire vocem», «gelu per ossa currere», «sanguinem fervere circa praecordia» improprias esse poetarum98. Et vicissim statuunt, et ex vero statuunt, poetas prorsae orationis scriptoribus esse mirum quantum antiquiores, quasi tempore Homeri, et multo magis Hesiodi sive adeo Orphei, nempe seculo heroico, graeci populi ea lingua loquerentur qua post tanta temporum intervalla prorsae orationis scriptores usi sunt. Quando apud populos, maritimos maxime et qui cum externis commercia agitant, linguae, el quingentorum annorum spatio, tam insigniter mutentur ut prorsus aliae videantur.

Error alter: Homerum, Hesiodum, Orpheum propria lingua locutos.

[22] Aequa perversitate conveniunt in illa item maxime adversa duo: unum, nempe, poetas «alia lingua», ut cum Cicerone dicam, loqui quam populari, ac proinde Homerum quoque, Hesiodum, Orpheum propria lingua, non communi gentis, locutos esse; alterum, poetas fuisse primos rerumpublicarum fundatores. Si enim poetae silvestre ferumque vulgus ad civilem societatem adegere, cur lingua usi tam a vulgari remota, ut ad eos enarrandos praecipue grammatica facta sit?

318 ―

Grave dubium: an vera poeseos origo hactenus ignorata?

[23] Quae duo, cum, ut maxime adversa, ita maxime vera sint, mihi facere locum graviter dubitandi poeseos veram originem hactenus latere ignoratam.

Cur philosophi a philologiae studiis alieni? an autem recte?

[24] Atque adeo, his de caussis omnibus, ego, qui in omni vita magis ratione uti quam recordari sum delectatus, quo plura in philologia novi, plura mihi ignorare visus sum. Unde non temere Renatus Carthesius et Malebrancius philosopho alienum esse dicebant in philologia multum diuque versari: quod dictum alioqui, nisi cum modo accipiatur, id sane sub magnae auctoritatis nominibus it christianas respublicas perditum. Nobis enim leges divino utroque codice, nempe Veteris Testamenti hebraea aliisque linguis orientalibus, Novi autem et graeca lingua perscriptae, leges inCorpore iuris iustinianei latine, qui exBasilicis aliisque de iure orientali graecis libris ingentem accipiunt lucem, conceptae sunt: theologia et iurisprudentia bona et magna parte ex harum scientia linguarum constant, et interpretes nullam habent auctorum fidem.

Philosopho christiano dignum philologiam in scientiae formam redigere
— Cur PlatonisCratylus non sat felix?

[25] Itaque philologiae studium a duobus praestantissimis philosophis, si communi christiani nominis, non privatae philosophorum gloriae, studuissent, ita erat protrudendum, ut viderent philosophi an philologiam ad philosophiae principia revocare possent, sub gravi Platonis exemplo, qui id inCratylo praestare conatus est, infelici tamen successu, quia linguam certam a primis legibus introductam, quae certe fuit quae vixerat saeculo poetarum heroum99, qui primi respublicas

319 ―
legibus fundarunt100, ignoravit, et ideo ignoravit, quia iamdiu Athenis leges praesenti eius lingua loquebantur, nam quotannis emendabantur a nomothetis.

Iulii Caesaris Scaligeri et Sanctii Scioppiique tentamina
arguta magis quam vera.

[26] Iulius Caesar Scaliger, philosophus satis acutus, in latinae linguae caussas philosophicis rationibus inquirere studuit, quem postea Sanctius Scioppiusque secuti sunt, sed ex philosophia aristotelaea depromptis, quae longa seculorum serie post linguas primum conditas orta est; nec philosophia generis humani aestimatur, cum ne graecis quidem philosophorum sectis aliis probata sit.

[27] Hinc nos, si non felici, certe pio ausu, de principiis humanitatis, cuius studium philologia est, ex necessariis argumentis a corrupti hominis natura desumptis disserere hoc libro decrevimus, et ita philologiam ad scientiae normam exigere.

320 ―

Caput II
De principiis humanitatis
«Humanitas» quid? — Cur studia linguarum «humanitatis» dicta?

[1] Humanitas est hominis hominem iuvandi affectio: quod quia potissimum sit oratione, nempe consiliis, admonitionibus, exhortationibus, consolationibus, obiurgationibus, hinc puto factum quod studia linguarum dicantur «humanitatis», nisi forte quia humanitas potissimum linguis conciliata101.

Humanitatis partes duae, pudor, libertas,
ex quibus ambabus liberalitas.

[2] Sed ex latiori genere humanitas heic a nobis accepta e duobus principi is constat, pudore et libertate, ex quibus ambobus liberalitas coalescit, quae virtus hoc hominis ingenium dirigit perficitque. Homo enim hominem iuvat aut sermone aut opera aut re. In unaquaque harum trium rerum, ut recte fiant, pudor et libertas unitae adsint oportet, nam servilis pudor adulatorum est, qui, ne dum genus humanum non iuvant, omnino perdunt, nam homines ex stultis prorsus insanos faciunt, ut inde in gravissima mala coniiciantur. Contra, acerbae obiurgationes et graves irritant saepe magis quam absterrent a prave factis aut male consultis homines. Opera autem, nisi ingenua sit, ea est necessarius, ut pecudum, labor102. Postremo libertas immodesta iuvandi alios est prodigalitas, quae ut plurimum in immeritos rem profundit, et dantes et accipientes ex aequo perdit.

321 ―

Forma pudor, materies humanitatis libertas.

[3] Igitur ex vi ipsius humanae naturae de duobus his humanitatis principiis disseramus, quorum unum ceu forma erit — pudor, — alterum veluti materia erit — libertas, — pro iis quae diximus de universi iuris voluntarii forma et materia libro superiore103.

322 ―

Caput III
De uno humanitatis principio: pudore

[1] Diximus priore libro cupiditatem gigni ex rebus finitis104, eamque esse animi labem per Adae peccatum a corpore contractam105, omnium peccatorum homini corrupto fomentum106.

Cur angeli et Ada integer in falsa bona mentis et infinita peccarint?

[2] Nam theologus plane non est qui id negaverit: quod angeli incorporei peccarint tamen, tum quia angeli peccare quam liberrime sine ullo cupiditatis impulsu voluerunt, tum quia — nullum cupiditatis impulsum habuerant a corpore, quod est terminatum — ii in infinitum recta peccarunt, nempe esse ut Deus appetiere107: unde merita poena sunt infinitum miseri, qui nollent esse Deum, qui infinitum est bonum, et sic omne bonum aeterno odio habent, nihilque amant nisi mendacium, quod nihil est. Ex eodem ferme genere Ada peccavit, qui, cum integer posset, si vellet, non auscultare cupiditati108, malus daemon non ullum corporis bonum, quod finitum necessario fuisset, sed infinitum bonum animi, ipsam Dei sapientiam, ei proposuit, inquiens: «Eritis sicut dii, scientes bonum et malum»109.

Pudor est prave facti conscientia — Prima poena divina
homini a Deo irrogata.

[3] Igitur is, quando suam110 scientiam, qua, prae Dei beneficio, fruebatur, contempsit et infinitam discere concupivit,

323 ―
condigna eum plexit Deus poena111, erroris seu malefacti conscientia, quae nihil aliud est nisi veri ignorati pudor112. Atque haec fuit prima omnium poena, et quidem divina, proprie a «poenitendo» appellata, quam Plato unam Nemeseos, sive divinae ultionis, poenam esse statuebat.

Summae Dei sapientiae maximum argumentum — Pudor, iuris
naturalis fons, integrae simplicitati repositus.

[4] At, quia Deus simplicissimis rationibus agit et regit cuncta113, cum primum parentem peccaturum providisset, et in eo generis humani naturam corruptum iri, cupiditatem praegravaturam rationi, ac proinde sensus esse imposituros menti114; hominem ita fabricarat ut pudore afficeretur, qui universi iuris naturalis fons est115. Eaque ratione simplicitati amissae statim pudor successit: unde primi parentes post lapsum extemplo se nudos agnoverunt.

Pudor religionis inventor.

[5] Pudor in caussa fuit ut, pro pietate amissa, nempe amore erga Deum, excitaretur religio, quae est Numinis metus; et ideo metus est quia nos pudor admonet Numen laesisse.

«Rei stipulandi et promittendi» unde dicti?

[6] Ex qua ultima antiquitate coniicio «reos stipulandi et promittendi» appellatos, ut nomine ipso admonerentur, promissor ut, cum dies cesserit, quanquam non venerit, solvat; stipulator ut, non quando dies cesserit, sed quando venerit, petat; ac proinde, si contra faciant, sint eius pudoris rei, quos dixeris omnes qui iure stricto contra aequitatem utuntur

324 ―
et exceptione, tanquam iuris naturalis actione, repelluntur. Quae exceptio ex genere a romanis «doli» appellata est, quam libro superiore a temperantia dictari diximus116.

Infamia, altera poena divina.

[7] Et ex pudore est sensus communis reverentia, ex qua audaces altera divina poena manet, infamia, quae est commune hominum iudicium quod improbe factum damnat.

Praeclara virtutum omnium a pudore orta soboles enarratur —
«Infamia facti» quid?

[8] A pudore itidem frugalitas, probitas, quae sunt bonae animi artes quae temperantiam firmant; a pudore promissi fides, dicti veritas, alieni abstinentia, quae sunt bonae animi artes quae firmant iustitiam; et a communis sensus reverentia coercitae improbitas, impudentia, audacia, ex qua omnia scelera et maleficia gignuntur. Quae qui admittit; infamiae, quam iurisconsulti dicunt «facti», seu sensus communis, iure naturali reus est.

Verborum «arbitrari», «decernere» vetustissima origo — «Arbiter» proprie quis? — «Decernere armis» unde dictum? — Historia duum verborum «decidere» et «iudicare».

[9] A pudore quoque genus humanum edoctum omnia vitae obscoena turpiaque occultare; et utilitatum enormitates ipso aspectu «arbitrari» ac «decernere», quo tempore omne commercium permutationibus agitabatur, et, nondum ulla communi mensura inventa, res mole ipsa aestimabant. Ad quae antiquissima tempora haec duo verba cum suis quaeque proprietatibus revoco. «Arbiter» enim spectator proprie dicitur, et qui spectando rem iudicat «arbiter» appellatur, pro illa locutione «remotis arbitris»: unde mansit postea «arbitrorum» appellatio in iudiciis bonae fidei, quae pudore plurimum constant,

325 ―
uti appellatio iudicum in iudiciis stricti iuris, iuxta illam formulam «inter iudices arbitrosque». «Decernere» autem est visu serio definire aequalitates utilitatum. «Cernere» enim est distincte, ut ita dicam, videre, et «decernere» perfecte cernere est: quare «decernere» huius vetustatis est proprium117. Quod cum postea iure maiorum gentium per vim fieret, «decernere armis» dictum est, quod itali proprie reddunt «vederla con l’armi», quod proprie «decidere» dictum est, tanquam «caede definire»118. Tandem, iure civili introducto et iudiciis constitutis, dictum est «iudicare».

Prima humanitatis lapsae parens pudicitia omnisque civilis vitae.

[10] A pudore tandem in statu exlegi admoniti, qui caeli, quod deum putabant, aspectum veriti, promiscuam venerem ferarum ritu abhorruere et non sine aliquo numine, quod auspiciis sequebantur, certas sibi uxores in omne vitae consortium destinarunt: neque ignavi errones, qua pabulum daretur, vagabantur; sed certis sedibus, auspicato captis, consedere et occupatas terras colere instituerunt. Unde primum familiae, mox gentes maiores, inde clientelae constitutae, ex quibus demum respublicae et imperia orta, quibus minores gentes fundatae sunt119.

Pudor excitator virtutis.

[11] Et eadem simplicitate Deus Optimus Maximus, cum hominem corpore et animo conflasset, ab animo conatum homini attribuit, quem demonstravimus proprium esse animorum120, ut, homine lapso, pudor hanc vim animi intenderet, qua animus menti corporique imperaret.

326 ―

Curiositas, tertia divina poena, qua homo corruptus purgaretur et
prudentiam indueret — «Delicta» et «vicia» unde dicta?

[12] Namque ignorati veri pudor vim animi intendit quatenus menti imperat, ut in vestigando vero pertendat donec habeat exploratum. Atque haec tertia divina poena est, curiositas, ut, per quam homo peccasset, per eam ipse purgaretur. Et ex ea provenit prudentia, qua homo instructus temeritatem et, eius sobolem, delicta vitaret, quae proprie a «delinquendo», deficiendo, dicta sunt, et sic quoque vitaret vicia, qua appellatione latini defectus ipsos significant: quasi sint pravi habitus animi ex frequentibus delictis, seu defectibus debitae attentionis in vestigando vero, confirmati.

Sapientiae humanae origo.

[13] Ab hac ipsa mentis vi vestigandi veri provenere sapientes, qui excellentiorem virtutis imaginem, quam qua vulgo homines praediti sunt, excogitarunt: ad quam conformati, philosophi eminentioris gradus officia, quam quae a legibus iubentur, dictant imperio veritatis.

Quarta poenarum divinarum, industria (unde fortes, qui fundarunt
respublicas), omnibus vitae commodis genus humanum ditavit.

[14] Postremo eadem ipsa simplicitate Deus sapientissimus, quia praeviderat hominem lapsum, infirmum et solum ad omnium rerum egestatem redactum iri, ita eum praeformavit ut, ex multitudine exlegi pudore ferinae veneris divisi, existerent fortes, qui vim animi in corpus quoque exercerent, agros sibi occupatos colerent, infirmos et egentes in fidem reciperent, ut ex utrisque respublicae fundarentur, in quibus fortes imperarent, infirmi parerent. Sic quarta divinarum poenarum, industria — quam Deus Adae lapso edixit: «In sudore vultus tui vesceris pane tuo», — omnia humanae vitae commoda in terris orta, quae ipsa inventionibus in genus humanum importavit: quibus et qui abundant et qui egent ad colendam humanam societatem raperentur.

327 ―

Dei Optimi Maximi in suis explicandis consiliis
admiranda simplicitas...

[15] Atque ita Deus Optimus Maximus, per unam naturalem et simplicissimam viam, nempe pudoris, qui ex temperatura corporis animique humani conflatur, quo primi parentis peccatum plexit, eo, inquam, pudore omne ius naturale continuit; et per natam ex pudore vim animi, quae mentem et corpus regeret, bonas artes omnes in homine lapso eduxit, per quas naturaliter sociatos sustinuit ac servavit.

... et providentia.

[16] Hunc ubique gentium sibi constantem simplicissimum ordinem, qui per ea ipsa, per quae genus humanum in sui exitium erat ruiturum, tot vitae socialis commodis quot fruimur, ditavit et auxit, ut omni ratione naturaliter conservaret, impii negent, si possint, et divinam providentiam sustulerint. Et tot, tanta et tam varia humanae vitae commoda, quae, immenso terrarum ac marium spatio dissita, ingentibus navigantium sudoribus periculisque in unum emporium convecta, innumerum industria artificum elaborata, alienis utilitatibus prostant, a quonam prostent dicat Epicurus, Macchiavellus, Hobbesius, Spinosa Baylaeusque: ab illo vel illo homine, qui ut fera bestia suae unius uti litati studet?

Invicta, contra Casus vel Necessitatis philosophos, divinae
providentiae demonstratio.

[17] At enim quid boni in commune cuiusque suum ferae bestiae unquam contulerunt? Ab homine autem certe prostant; sed qui, ut non ille aut ille, ita certe homo est: neque enim ille aut ille contulit omnia, neque meus intelligendi modus eam expromptam peperit copiam; neque inane, seu nihil, ullam ulli unquam unam minimam rem, nedum tot, tantas, tam varias commodavit. Homo igitur est, qui nec ille neque ille sit, neque modus sit, neque nihil sit. Haec hominis natura est, quae non ut illum aut illum hominem homini lupum facit,

328 ―
sed illum aut illum hominem homini dictat Deum esse. Et si tot tantaque bona ab uno principio in unam generis humani salutem temere non coierint, nec caeco Casu: an ea eo compegerit caeca Necessitas? Si non caeca, sed intelligens fuit, nec necessitas fuit, sed providentia aeterna, quae privatas hominum curas ita dividit ac dispensat, ut, praeter atque adeo contra ipsorum propositum, in summam redeant ad suam infinitam explicandam bonitatem.
329 ―

Caput IV
De altero humanitatis principio: libertate
Unus homo liber, cetera mortalia serva.

[1] Porro unus homo cum libertate creatus a Deo est: cetera sine arbitrio serva. Unde Adae protinus creato in cetera mortalia a Deo summum arbitrium permissum.

Dominium, homine corrupto corruptum, pudore moderandum.

[2] Sed, ut per lapsum humana natura labefactata est, non prorsus extincta, ita et haec eius pars, nempe rerum arbitrium, non amissum est, sed corruptum, ita ut pudore esset moderandum. Iccirco Deus, cum scisset hominem peccaturum et ab honestate aeterna, prae naturae corruptae infirmitate, egestate et solitudine, ad parandas vitae fluxas utilitates traductum iri, pudorem ei attribuerat, quo utilitates moderaretur.

Libertas naturalis quae? — Qui homo natura «suus»? —
Servitus naturae definitur.

[3] Moderatum utilium rerum arbitrium naturalis libertas est121, ex quo homo dicitur «suus», proprius; uti quod id aliena est potestate aut dominio dicitur «alienum». Unde naturae servitus est, qua homo pecuniae, libidini, honori vivit serviliter mancipatus.

Suitas originaria quid? — Ex libertate commercia, ex commerciis
humanitas exculta.

[4] Ex hac hominis suitate, quam «originariam» dicere eleganter possis et libertatem naturalem definivimus, sunt

330 ―
nata commercia, per quae, tanquam per rivos ex altero fonte — libertate — humanitas derivata. Unde videmus civitates commerciis celebratas humanissimas esse: a commerciis remotas, feriores.

Libertatis partes duae: dominium et tutela — Tres legum et
rerumpublicarum fontes primi.

[5] Huius naturalis libertatis partes duae sunt, quae ab ea, tanquam a suo trunco, diramantur: dominium et tutela. Nam qui liber est, saltem suae libertatis est dominus; et qui ab iniuriis se tueri non potest, servus est122. Quae sunt tria iura primaria, ex quibus omnes leges omnesque respublicas ortas vidimus123, atque adeo omnis humanitas condita est.

Auctoritas naturalis.

[6] Libertas enim est, ex qua homo proprius sive suus ipsius est, quam diximus esse naturalem auctoritatem124.

331 ―

Caput V
De una libertatis parte: dominio
Dominium seu proprietas.

[1] Et dominium diximus125 esse eam auctoritatis partem quae in specie «proprietas» dicta est.

Dividitur in usum et fructum — Summa rerum genera:
utenda, fruenda.

[2] Ita acceptum dominium duas item sub se partes habet: usum et fructum. Et quidem duo in natura omnino sunt rerum genera, quibus homo in hac rerum universitate dominatur: alia utenda, fruenda alia.

Natura utenda — «Utilitas» quae propria? — Natura communia
ut sunt nullius? — Quid primum in terris dominium?

[3] Natura utenda sunt quae usu ipso afferunt utilitatem, de quibus maxime proprie utilitas dicta est. Cuiusmodi sunt aer ad prospectum, aqua profluens ad126 lavandum, mare ad navigandum, litora maris ad appellendas naves, et ob has ipsas rationes flumina publica et eorum ripae. Quae proinde usu communia omnibus in legibus romanis dicuntur, proprietate nullius: nempe proprietate quae nunc est, iam distinctis rerum soli dominiis; non de illa primaeva de qua heic loquimur. Quod dominium in rei communione recte Grotius definit «usum omnibus hominibus communem».

332 ―

Terra ut nunc quoque natura communis? — Ut iter, actus,
via sunt partes dominii?

[4] Atque hinc fit quod — cum ex hoc rerum genere ipsa terra sit, quatenus hos natura habeat usus, ut ibi insistatur et qua iter fiat — principes summi aliorum regum copiis, per suas ditiones iter facere volentibus, ut plurimum iter praebere teneantur, ut mare liberum et litorum appulsum eorum classibus; et, si prohibeant, prohibiti iter armis vindicare possint. Et in rebus privatis iter, actus, via sunt pars dominii eorum quorum praediis debentur127, quibus si uti impediantur, actione confessoria, quae vindicationis species est, eius vi dominii ea vindicent.

Utenda ex hominum arbitrio quae? — Cur in genere
fruendorum translata?

[5] Hominum vero voluntate factum ut res utendae arte factae, uti sunt omnia quae ad vestitum tectumque et alios humanos usus, praeter quam victum, pertinent, in alteram dominii partem, nempe fruendorum, translata sint128, quia natura superflua sunt, cum usus natura sit duntaxat necessitatis. Quae est ratio discriminis inter «usum» et «fructum» iurisconsultis philosophisque communis129.

Natura fruenda quae? — Unde «frui» dictum? —
«Abusus» proprie «fructus» est.

[6] Natura autem fruenda sint quae fructu ipso proventum afferunt, ut sunt proprie fruges et fructus, de quibus proprie dicitur «frui». Ad quod si spectasset Iulianus, non omnino reprehendisset qui existimarat «fruges» appellari eas quibus homo vesceretur130. Nam de his rebus dicitur in sua

333 ―
nativa significatione «proprietas», quod fructu (nunc autem dicunt «abusu») propria seu nostra ipsorum fiunt, et omnium maxime proprie in nostram substantiam abeunt.

Qui ususfructus vere «caussalis» esset?

[7] Atque haec, quae dico, confirmant antiqui interpretes iuris, quum dicunt dominium esse usumfructum quem «caussalem» appellant: quod si pro hoc dominio omnium antiquissimo, quod primi homines exercuere, accipiatur, «caussalem» dicant, nihil elegantius dici potest. Nihil enim vetat vel barbaros quaedam eleganter dicere, ut latini multa, attici omnia; ne quidem erret qui idem eleganter ac latine dictum putaverit, ignorans inter Verulamii desideria dictionarium esse ex omnium linguarum elegantiis concinnatum.

Quae vera rerum proprietas? —
Quid proprie «meum», «tuum»? — Unde «mutuum»?

[8] Itaque proprietas initio fuit earum rerum quae absumendo nostra fiunt: qua significatione maxime propria dicitur «meum» et «tuum». Ex qua iurisconsulti dictum putant «mutuum»: unde conficitur ratio cur rei alienae mutuo datae hoc dominium absumendo paretur131.

«Meum» et «tuum» nata ante dominiorum distinctionem — «Meum» et «tuum», ut, in communione, discordiarum, ita, distinctis dominiis, vi commerciorum, societatis parientes.

[9] Quamobrem haec duo verba «meum» et «tuum», quae Plato dicebat seminarium omnium discordiarum, nata sunt ante dominiorum distinctionem. Nam divina providentia — quando, per invalescentem ex Adae peccato cupiditatem, communione rerum, quae fuisset hominum maxime propria, inter eos humanitas conservari non potuit, et in communione rerum «meum» et «tuum» serebant discordias, quae genus

334 ―
humanum perderent — introducta in rebus soli divisione, «meum» et «tuum» genuere commercia, quibus diximus humanitatem celebrari.

Vocabuli «proprietas» metaphorae.

[10] Sed non protinus proprietas ad res soli translata est, sed sensim per gradus, quos ex ipsa rerum natura mox narrabimus, eo processit.

Prima: frugum solo divisarum — Fructuum perceptio,
prima in terris nata occupatio, iure naturali, non gentium introducta.

[11] Principio enim proprietas alienata est ad fruges opera nostra a solo divisas, quum primi homines terrae fructus perceptione fecere proprios: quae est prima species occupationis in terris nata, et primus omnium modus distinguendi dominii, iure naturali introductus. «Distinguendi», inquam, dominii, non acquirendi; «iure naturali», non gentium: quia ea occupatio rerum fruendarum ante gentes fundatas a singulis hominibus occoepit, et facta est iure dominii, cum ipso homine nati, ac proinde «dominii universalis» quod Grotius appellat. Quare dominium non peperit, sed distinxit.

Libertas ut naturaliter celebrata?

[12] Atque hac in re non tam naturalis ratio quam et summa copia rerum et summa raritas hominum faciebat ut modesti et commodi homines tantum de medio sumerent quantum satis; et ita natura ipsa celebrabant libertatem, quae ibi viget, ubi homines communibus bonis modeste utuntur.

«Frugi homines» unde dicti? —
«Frugalitas» romanis pro omni virtute.

[13] Hinc postea «frugi» homines parci, et ipsa moderatio «frugalitas» dicta est132. Quo vocabulo romani, Ciceronis

335 ―
testimonio, omnem virtutem significabant, quod omni virtuti modus inest, quem

ultra citraque nequit consistere rectum.

Huiusque vetustatis vestigium est ut «homo frugi» vir probus, modestus etiamnum dicatur.
Ut primum iustitiae fundamentum, moderatio,
inter homines iactum.

[14] Et ea ratione, rebus ipsis dictantibus, omnium virtutum fundamentum inter homines a divina providentia iactum est, moderatio. Namque et homines divino auxilio destituti erant ut possent recte agere ex deliberata ratione, et nondum communis utilitatis occasiones natae eos iusti iniustique poterant submonere.

Rerum mobilium traditio, modus acquirendi dominii iure naturali introductus, iure gentium receptus — Prima utilitatis occasio, inter homines nata, quae eos iustitiae commonuit.

[15] Atque ex his quae hactenus dicta sunt liquet traditionem rerum mobilium esse modum dominii parandi, iure naturali introductum, iure autem gentium receptum. Nam ante gentes fundatas usuvenisse necesse est, aut saltem potest, ut alius alio rerum genere vitae necessariarum abundaret, quo egeret alius; et pudorem dictasse ut egens voluntate compoti s rem acciperet, et pro ea aut eandem in genere dare promitteret, aut aliam daret qua forte alter egeret. Quae fuit prima utilitatis occasio inter homines nata, quae eos iustitiae commonuit.

Permutationes primi in terris contractus — Promissa ante gentes conditas
celebrata — Traditio rerum soli iure gentium introducta.

[16] Atque indidem colligitur permutationes primos hominum contractus, et promissa ante conditas gentes celebrari coepta, de rebus mobilibus tamen. At, postquam a gentibus distincta terrarum dominia, traditio ad dominia quoque rerum soli quaerenda producta est.

336 ―

«Industria» unde dicta? — Quis primus hominum labor? — Quando «custodia» pro «proprietate» habere coepit? — «Dominium» unde dictum?

[17] Deinde «proprietatis» significatio processit longius, quum homines providi fructus et ligna aestate colligerent in hyemem servaturi, unde «industrii» dicti, et «industria» a «struendo», quod «struix» proprie lignorum dicatur: «industria» pro «labore», quod hic fuerit primus hominum labor. Hoc rerum statu coepit «custodia» pro «proprietate» haberi; et a «domo» forte «dominium» appellatum, quod domo seu custodia tuerentur.

Quando animus dominii statim significatus pro proprietate haberi coepit? — «Usus» et «auctoritas» quo sensu iuris gentium vocabula? — «Auctores» qui primum dicti?

[18] Postilla «proprietas» ad significationem hanc impropriorem prolata est, quum homines, numero aucti, sola terrarum, quae iurisconsulti dicunt «fundos», terminis positis, sibi custodire coeperunt, et animus domini, per eos terminos positos significatus, proprietatem fecit. Ex quo tempore «usus» pro «possessione» et «auctoritas» pro «dominio» accepta sunt: in quae duo iuris gentium verba caput legisXII TabularumDe usucapionibus conceptum est: «Usus et auctoritas fundi biennium esto»; et «auctores» in romanis legibus dicti a quibus dominii caussam habemus133, et plerumque venditores134, non, ut falso eruditissimi iuris interpretes putant, ab «augendo» sive «auctione».

Hermogenianus illustratus.

[19] Cum his, quae de historia auctoritatis sive proprietatis tradidimus, congruit quod Hermogenianus scribit135, nempe

337 ―
iure gentiumdistincta, nonintroducta dominia. Nam iure naturali, cum hominibus nata, erant pro indiviso. Deinde per gradus quos diximus distincta sunt iure gentium, quas posuisse terminos agris, distinxisse dominia, aedificia collocasse, condidisse regna idem iurisconsultus ibidem narrat: nempe gentes maiores, ex quibus regna fundata; non minores, quae a regnis fundatis provenere, ut libro superiore latissime demonstravimus136.

«Maiores» et «minores gentes» quae proprie?
quae per similitudinem?

[20] Qui sane locus primam nobis fecit copiam intelligendi cur «dii maiorum minorumque gentium» dicerentur, quos antea dici vulgo eruditorum audiveram, sed quid eae voces importarent nunquam ab iis intellexi: quae sane voces nisi sic ut nos distinximus accipiantur, neque hic Hermogeniani, neque innumeri de re romana loci explicari commode possunt, ut inferius videbimus. Sed et has voces romani, ut alias sane quamplurimas, ad similia significanda traxere ut maiorum minorumque gentium patricios significarent: nempe priores esse illos qui a patribus per Romulum lectis, quasi a patribus ante romanam gentem; posteriores nimirum illos qui a patribus post romanam gentem fundatam provenere. Quae duo translata pro verbis propriis, ut hactenus vulgo accepta, ingentem, ut videbimus, historiae romanae obscuritatem peperere.

Postremo proprietas nata sola animi destinatione sufficienter significata — Ipse animus, et quae sunt animi, iurisconsultis «substantia hominis» dicta.

[21] Postremo, fundatis civitatibus, «proprietatis» sive «auctoritatis» significatio ad omnium maxime impropriam pervenit, quum iura, sine ulla corporali occupatione, sine custodia, sine ullo permanenti corporeo nostri animi signo, sed sola

338 ―
animi destinatione sufficienter significata; iura, inquam, propria seu nostra ipsorum fiunt; et universum patrimonium «substantia patris» dicta137, et substantia «hereditas» appellata138. Quae non sunt corpora hereditaria, sed ius, quod intellectu consistit139.

Ut iura sensim et per gradus ad suam aeternam incorpoream originem concessere — Nihil homini magis proprium quam voluntas — Universi iuris, ut brevissima historia, ita summe admiranda.

[22] Sed ex huius verbi «proprietatis» historia vides vocabulum quidem ad impropria translatum, sed rem vi ipsa ad suam maxime propriam naturam accessisse, ut iura a corpore ad animum transferrentur, et proprium cuiusque sive cuiusque suum, quod idem est ac ius cuiusque, a consumptione primum, deinde perceptione, tum occupatione, porro custodia, posthaec limitibus, tandem ad voluntatem, qua nihil in homine magis proprium datur, concessisse; et per hos gradus a iure naturali priori, primum per ius gentium, deinde per ius civile, postremo ad ius naturale posterius, sive ad solum pudorem, iura tandem pervenisse. Quod eleganter dixeris iura omnia, a iure naturali rudium hominum inchoata, iure naturali maiorum gentium erudita, iure naturali gentium minorum attenuata, iure naturali philosophorum sunt omni ferme corpulentia depurata.

339 ―

Caput VI
De altera libertatis parte: tutela
Tutela quid? — Tutela imperium cum homine natum.

[1] De tutela superest ut dicamus. Eam definivimus libertatem tuendi per vim se et sua140, sive est naturale imperium cum homine natum, quo qui iniustum aggressorem ob sui suarumve rerum tutelam occidit, si aliter tueri nequeat, iure superioris occidit141.

«Virtus» cur primum corporis? cur deinde animi dicta? —
Actiones, accusationes: tutelae species.

[2] Ab ea vi «virtus» principio appellata, quae viribus corporis alienae vi illatae obsisteret eamque superaret: sed, latis postea legibus, a vi corporis ad vim animi translata est, et vis ad suam naturam concessit, estque ius sua vindicandi aut ulciscendi in iudicio. Et in iudicio privato dicitur «actio», «accusatio» in publico: nam utraque est iuris nostri legibus praeformata tutela142, dum formulae vigebant; at, postquam viguit ius naturale philosophorum, et iuris nostri tutela a ratione dictata.

Unde genita libertas civilis? dominium vere civile, quod vulgo «eminens» dicunt? imperium civile seu summum? auctoritas civilis? —

Auctoritas civilis est vulgi philosophia.

[3] In rerumpublicarum autem fundatione, ut diximus libro superiore143, ex libertatibus singulorum libertas civilis extitit,

340 ―
quae tum maxime celebratur quum omnes legibus serviunt. Ex dominiis singulorum dominium eminens conflatum, quo, tanquam reipublicae patrimonio, omnium privatorum iura continentur; et ex singulorum tutelis natum summum imperium, quod sua vi armata legum cunctos cives tuetur. Et ex singularibus auctoritatibus auctoritas civilis coorta, quae, praeterquam quae sunt natura debita, honesta quoque naturae officia iubere potest, quae autem natura sunt licita prohibere. Et sic auctoritati civili haec humanitas, qua exculti publice sumus, est, ut vulgi philosophiae accepto, referenda.

Quae essent profanae historiae principia?

[4] Ut autem sciamus quibus rationibus haec civilis auctoritas a primis generis humani exlegis temporibus ad has respublicas, in quibus nunc versamur, perducta sit, historia temporis obscuri ex nostris principiis est contexenda: quae sane fuerint principia, quae hactenus desiderantur, profanae historiae universae. In quo conatu si defecerimus, studium saltem tanta cognitione iuvandi universum genus humanum ce rte aliqua indignum laude non fuerit.

341 ―

Caput VII
De historiae universae principiis
Historia duplex: rerum et verborum.

[1] Historia universa, altera rerum, altera verborum est; atque hanc ex illa profluere perinde constat, uti extra omne dubium est priores res esse quam rerum notas.

Historia verborum: etymologia — Prima historia rerum: mythologia.

[2] Historia verborum incerta, nempe etymologia, quia historia prima rerum profanarum, quae est mythologia144 seu historia temporis fabulosi, nec certam habet originem nec certam successionem. Et ideo eius incerta origo et incerta successio, quia rerum temporis obscuri hactenus est desperata cognitio.

Certa origo et successio historiae universae ab historia sacra repetenda.

[3] Quare, si sacra historia res nobis exponat actas, dum in historia profana tempus obscurum et fabulosum sive heroicum excurrit, iam tramitem habebimus, quo historia temporis obscuri et historia temporis fabulosi historiam temporis veri pertingat. Igitur quod hactenus de naturalis orbis terrarum mensuris verum dicebatur, eas a certis caeli mensuris suam certitudinem mutuari, id de veritate orbis terrarum civilis quoque dicendum sit, quod veritas rerum profanarum unice ab historia sacra petenda sit.

342 ―

Caput VIII
Sacrae historiae demonstrantur antiquitas,

perpetuitas veritasque

[1] Itaque de sacra historia statuamus haec tria:

[2] Unum: eam omnibus profanis esse antiquiorem.

[3] Alterum: eamque solam certa initia certamque successionem historiae profanae universae commodare.

[4] Tertium: atque has ipsas res — praecisa licet divina fide, quae tamen omni demonstratione maior est — tradere humanis argumentis, quantum haec res ad verum geometricum propius accedere patiatur, demonstratas.

Sacrae historiae antiquitas.

[5] Antiquitatem haec tria145 probant:

[6] Unum: quod nulla profanarum historia genus humanum exlex, tum ante, tum post Diluvium, ante omnes respublicas fundatas omnesque leges positas, sub θεοκρατία egisse, explicatius narret. Quem vetustissimum rerum statum soli poetae suis fabulis, et tamen perobscure, innuerunt.

[7] Alterum: quia ipsa respublica hebraeorum principio ad theocraticam formam fundata est, Decalogi legibus, quibus nulla poena irrogatur humana institutione; et late narratur in sacris Bibliis, a Mose ad reges usque,ccccxcix durasse. Quo statu maiorum gentium dii duodecim, nempe antiquissimi deorum, falsis religionibus consecrati, et eorum fide maiores gentes, hoc est omnium vetustissimae, contentae sunt.

[8] Tertium: quod alii quoque ante nos adverterunt quod Homerus, scriptorum omnium profanorum certe primus, tales suorum regum pastoricios mores describat, quales historia sacra

343 ―
de suis primis regibus narrat; et tamen regnum hebraeis a Mose, sacrae historiae scriptore, quingentis post annis fundatum est.

Perpetuitas.

[9] Certam autem originem certamque successionem rerum profanarum unam sacram historiam nobis tradere posse, evincit vetustissimus ille quem supra146 tradidimus gentium morem: externarum agere incuriosas, et ideo incuriosas, quia, suis quaeque finibus contentae, externas gentes nonnisi per bellorum occasiones noscebant, quorum perpetuae poenae captivitates et servitutes fuere. Quas hebraei ab assyriis perpessi — dum, per ea ipsa tempora et diu post, graeci iam exculti assyriorum potentiam ferme ignorarent — rerum profanarum, quae ab assyriorum monarchia profanis scriptoribus incipiunt, et certa initia et certos progressus docere possunt.

Veritas.

[10] Quod autem haec ipsa nobis ex vero tradat, tria item argumenta graviter docent:

[11] Unum: quod ea gens legis et patrii moris, usque tandem ad obstinationis vicium, religiosissima fuerit, ut suae antiquitatis monumenta sanctissime custodisse nihilque admisisse externi putandum sit.

[12] Alterum: quod ipsa historia ipsis linguae perpetuitatem servarit, quod illud evincit — hebraeae linguae eruditis in eius caussis hactenus inobservatum — quod rectum verborum, uti graecis latinisque est tempus praesens, ita hebraeis est praeteritum, tempus proprium historicorum, et tertiae quidem personae.

[13] Tertium (quod ex Hieronymo,In Danielem, et alii ante nos attulere, sed tamen id ipsum ex nostris principiis conficitur) est quod Xenophon — primus graecorum historicus

344 ―
qui res externas scripsit, nam eas ipsas quas graeci cum externis gessere147 scripsit, idemque gravissimus philosophus, et magna ipse pars rerum quas scripsit, et quia sua expeditione in Persiam prioribus belli ducibus penitius148 penetravit — res persarum sacrae historiae apprime conformes scripsit.
345 ―

Caput IX
Demonstrantur gigantes,
qui sunt tanquam traduces antediluvianae
in postdiluvianam historiam
Principia historiae, rationibus non firmata, admirationem,
non scientiam, gignunt.

[1] Sed doctissimus Hugo Grotius veritatem sacrae historiae studio magis quam iudicio demonstrat, qui eius initia, scriptorum ethnicorum locis benigne acceptis, non ullis invictis rationibus conficit, ut illa: quod universale Diluvium communis gentium traditio, et gigantes praeterea nudata postea forte sepulcra testentur. Quae duo, quia rationibus non demonstrat, nihil conferunt, nisi ut haec ipsa eruditi, iuxta ac vulgus, admirentur.

Nec solide firmata, gignunt absurda.

[2] Nam rationes physicae, quibus alii gigantes fuisse probant, vix dignae sunt recensitu. Cum enim hominum staturam, qui ad duo sive adeo ter annorum millia ante nos vixerunt, certo sciamus nostra hominum nihilo proceriorem fuisse, qui tempore humana corpora parviora brevioraque fieri dicunt, videant ne in satis absurdas rationes imprudentes compellantur. Quod, si per tantum temporis spacium haec insensibilis nostrorum corporum deminutio facta fuerit, centum millium saltem annorum excursu opus sit, quibus ad gigantes perveniamus. Cur igitur gigantes, ut sacra tradit historia, «seculi potentes» fuerint, piis credentibus synchroni? cur non Abel, Cainus, qui aetate omnes anteierunt, gigantes orti? cur non subito post Diluvium nati quoque, sed Nimbrodus ad ducentos post Diluvium annos gigantea statura a sacra historia narratur? cur ex tanta corporum proceritate ad hunc brevem staturam modum, quam subito, tam insigniter decreverunt? An

346 ―
angelos humana semina collegisse et, uti incubos, e falsarum religionum foeminis gigantes generasse dicamus, ut multi sacram historiam interpretantur? Quibus difficultatibus adacti, viri magis acuti quam pii gigantes proprie fuisse omnino negant, et metaphoricus gentium tyrannos accipiunt. Ab his exploratis scilicet principiis historiam universam hactenus sunt exorsi, quia auctoritatem inconcussa ratione, cuius pars auctoritas certe est, firmare non studuerunt.

Philologicae dignitates novem.

[3] Igitur principio aliquot philologicas dignitates, quam vulgatissimas, tam extra omnem controversiae aleam positas, in antecessum proponam.

i

[4] Anno post Diluvium, ante babylonicam linguarum confusionem, Sem, Cham, Iaphet exleges terram inter se divisisse; et in Assyria mansisse Semum, Chamum in proximam Phoeniciam Aegyptumque, Iaphetum in Europam commigrasse.

ii

[5] In Oriente praemature humanitatis rediisse artes, ita ut ducentis post Diluvium annis inter chaldaeos magia nata sit, quae alioqui, in astrorum observationibus posita, multo maiori tempore opus habebat ut in artem, sive adeo scientiam, redigeretur.

iii

[6] In Occidente genus divinationis natum tam rude quam orientalium eruditum, quae putabat fulmina tonitruaque, volatus cantusque avium et victimarum exta laeta tristave deorum monitus esse.

iv

[7] Constantem a primis usque temporibus inter graecos famam durasse, cuius testis Homerus, genticos suos quondam more ferarum traduxisse vitam et cadavera canibus corvisque voranda reliquisse.

347 ―

v

[8] Mythologos uno ore docere hos fuisse feras quas Orpheus lyrae sono cicuravit et saxa ex quibus Amphion, ad lirae quoque sonum coeuntibus, Thebarum muros construxit.

vi

[9] Et philologos universos, dum linguarum enarrant origines, docere quoque interiectiones primas fuisse humanas voces, quae ad perturbationum impetum erupissent; postea enata praenomina, quibus res in summa verborum egestate indicarent, et quidem monosyllaba ferme omnia omnibus. Et nos demonstravimus149 primas inter latinos proprias voces natas fuisse , nomina, et quidem omnia monosyllaba quoque.

vii

[10] Et illud indubium: interiores disciplinas ab Asia in Aegyptum et Graeciam deductas esse.

viii

[11] Uti illud quoque exploratum: longe priorem versam prorsa oratione natam esse.

ix

[12] Postremo poetas fuisse primos rerumpublicarum fundatores.

Observandum.

[13] Ne quis tamen miretur in chronologia, ducentis post Diluvium annis in tantam frequentiam auctum genus humanum ut Nimbrodus tam enormis altitudinis turrim excitaret, id det, quod haud sane negaverit: viros decimoquinto anno pubescere, foeminas duodecimo viripotentes fieri, et foeminas

348 ―
quinquagesimo anno effoetari et in annos singulos foecundari posse; et rationem putet primam150 foeminam, ad quinquagesimum usque annum, septem et triginta filios parere posse, secundam triginta sex, tertiam triginta quinque, et sic deinceps; tum de neptibus, dehinc de abneptibus, demum de proneptibus eundem numerum capiat; is conficiat ad extremum ducentorum spacio annorum plures hominum myriades nasci posse.

Problema quo nova de philologia scientia excitatur.

[14] Nunc quaerere iuvat: quaenam causa tanti discriminis, quantum illud quo homo ferus ab homine humano differt, quando exlex Chamus suam posteritatem in Phoeniciam induxit, unde mox in proximam Aegyptum pervenit; Iaphetus, graecis Iapetus dictus, exlex quoque in Europam commigravit? et cur primi gentium sapientes in Assyria chaldaei, cum Chamus et Iapetus linguam antediluvianam secum attulerint, qua priorem humanitatem servare possent, et linguae Babylone Semi posteritati confusae sunt?

Chronologia hactenus praepostera.

[15] Nam isti Cecropes aegyptii, Cadmi phoenices, Danai phrygii, qui, deductis in Graeciam coloniis, humanitatem important, et Orpheus atque Amphion, qui trecentis post Cecropem et Cadmum, ducentis post Danaum annis, graecos populares suos feras et saxa fuisse testantur, non sat commode suis sunt divisi temporibus. Quae chronologiae mihi absurda miranti, illud in mentem venit: quid si haec, etsi temporibus praepostera, rebus ipsis vera sint tamen; et graecas gentes, postquam aegyptiacae syriacaeque atque adeo asianae potentiae fama inter ipsos pervasisset151, ut suam augustiorem facerent originem, fecisse antiquiorem; et rationem propositi problematis eam esse.

349 ―

Humanitas uni religioni omnis accepto referenda.

[16] Quod, vicinus Chamo, Semus inter suos posteros veram Dei creatoris religionem, verae religionis cultu innocentiam, innocentia humanam societatem, societate linguam usque ad Babylonis confusionem servarit, ac proinde artium antediluvianae humanitatis memoriam custodivit, quanquam, hominum raritate, pri ncipio solam pecuariam et rusticam exercuerit. Hinc, ad idolatriam et Semi posteris declinantibus, primi gentium sapientes chaldaei; et Chami posteritas in Phoenicia ob chaldaeorum, et aegyptii ob phoenicum vicinitatem, mature interiores disciplinas invenire potuerunt. Sed Iapeti soboles in Orphei feras et Amphionis saxa commutata diu vixit, cum Iaphet a semitidis satis longe abscessisset: quare, ut ipse veram, ita eius posteritas omnem exuit religionem et, religione exuta, humanitatem.

Ut homines in Orphei feras conversi? et per ingentem terrae
silvam effusi?

[17] Etenim per hanc ingentem terrarum silvam tam chamitidas quam iaphetidas hac ratione in solitudinem distractos esse necesse est: quod saepe viri a foeminis, foeminae a viris, pueri filii a matribus, matres a filiis pueris ut feras effugerent, dividerentur; et ita sensim minores a maioribus rudiores, ferarum metu relicti vel abacti, sic dispalati solique, prius omnem religionem, deinde omnem linguam, tandem omnem humanitatem exurdaverint, et in brutam licentiam ac errorem ferinum abierint. Quo rerum statu mille annos durante, si quis recte rationem putet, quanquam quamplurimi aut a feris enecti, aut fame per hyemes, siti per aestates deperierint, tamen incolumes, vel ut feras evaderent, vel ut pabula aut fontes quaererent, in Scythiam, Aethiopiam, Occidentem plagam Indiasque, praevalido nixu, per invia et confragosa acti temeraria, forte penetrarint.

350 ―

Cur in Oriente matura et erudita, in Occidente rudis
et tarda divinatio?

[18] Sed et hoc discrimen inter utrosque intercessisse quoque, etiam necesse est: quod chaldaei152 a semitidis inter eos certis in locis agentibus, qui, vi verae religionis sociati, virtute se et suos et pecudes a feris tutabantur, humanitatis admoneri, et in ingentibus camporum aequoribus commode syderum ortus occasusque animadvertere potuerunt; et ita caelum a syderum motibus sibi finxere deum, atque in id, etsi non verum, saltem doctum divinationis genus concessere, magiam153. At Iaphetidae, longe a semitidis et chamitidis dissiti, inter ipsos, qui humanitatem colerent, versante nemine, ad brutum stuporem redacti omnes, fulmine excitandi fuerunt ut caelum crederent deum eiusque voluntatem putarent Iovem: quare divinationis genus satis rude et sero inter occidentales est introductum.

Demonstratio Diluvii universalis.

[19] Atque haec invicta demonstratio sit terrarum orbem Diluvio universum fuisse obrutum, et genus humanum in Noacho servatum esse, et arcam in locis Assyriae subiectis, ut Armenia, consedisse; quando maturi assyriorum cultus, unde inter eos prima monarchia nata est, et diuturnae reliqui orbis ferinae vitae, quae ad mille post Diluvium annos vel inter graecos ipsos duravit, non alia afferri ratio potest quam vera religio inter semitidas conservata: quam si Iaphetus quoque inter suos servasset, aut, uti Chamus, iisdem piis proximus, a pietate descivisset, in Occidente eadem quae in Oriente fuissent secutura. Et hoc pacto per nostra humanitatis principia non solum sacra cum profana constat historia, sed profana celebrem sacrae historiae epocham, nempe universale Diluvium, confirmat.

351 ―

Gigantium demonstratio.

[20] Ex hac, quam exleges impii traduxere prorsus efferam vitam, provenere post Diluvium in profana historia gigantes, de quibus sacra historia haec narrat quinque:

i

[21] Ante Diluvium fuisse, et Deo praecipuam Diluvii caussam fuisse.

ii

[22] Ab «filiis Dei», qui ad «filias hominum» intrarant, ortos esse.

iii

[23] Eosque fuisse «potentes a seculo» et «famosos viros».

iv

[24] Aliquanto post Diluvium eos memorat in Nimbrodo seu Nembrot.

v

[25] Inter pios credentes non natos esse.

[26] Demonstrantur gigantes ex hoc foedo victu provenisse154 primo historia civili, secundo historia naturali.

Historia civili.

[27] Civilis historia prostat apud Iulium Caesarem et apud Cornelium Tacitum, qui, dum in caussas inquirunt de vastis Germanorum corporibus, quisque unam affert, quae ambae, uti in id effectum conveniunt, ita sunt copulandae. Caesar155 dicit esse summam adolescentum ab omni disciplina libertatem,

352 ―
quod eorum omnis vita in «venationibus et studiis rei militaris consisteret (quibus studiis haud sane pueri dant operam), et quod a parvulis labori et duriciei studerent, et hoc ali staturam putarent». Tacitus156, quod «in omni domo (vel principum) nudi ac sordidi in hos artus, in ea corpora, quae romani mirabantur, excrescerent». Id constat de gente religione, moribus, institutis iam fundata. Quid de materno liberorum cultu ante omnem humanitatem introductam putandum est, et quando per avia, invia virgultis, dumetis ac cespitibus confragosa, vel glans vel fons pueris nudis duro labore legendus erat?

Historia naturali.

[28] Historia sive observatio physica demonstrat quantum magistri metus puerorum spiritus affligat et quicquid in iis est ad adolescendum generosius concidat; et nitros sales, quibus urinae plurimum abundant, plurimum vivacitatis habere, ut in spiritu salis ammoniaci spectare est. Campos autem stercoratos feliciter frugescere rustici norunt, et tamen parum prae iis quos exercitus armati insedere, qui per plures annos reddunt laetissimas segetes: ut coniectem eodem cultu in ultima ad meridiem America gigantes etiamnum gigni. Qui terrarum orbem itineribus lustrant, quaeso explorent an haec nostra vera sit coniectura.

Divinae providentiae argumentum.

[29] Itaque pueros multo ante quam nostri adolevisse et membra firmasse existimandum est; ut hinc quoque divina providentia summopere suspicienda sit, ut, quando humanum genus impietate in eum foedum victum esset abiturum et fore ut ingens terrae silva feris abundaret, pueri cito adolescerent et in corpora ingentia firmarentur, ut feras aut fugerent aut superarent.

353 ―

Qua ex causa gigantes antediluviani? — Vere pii fortissimi gentium.

[30] Gigantes antediluvianos sacra narrat historia inde natos, quod «filii Dei», hoc est sethidae157, ut Samuel Bochartus158 interpretatur, ad «filias hominum», sive falsarum religionum foeminas, earum pulchritudine capti, intrarant. Has foeminas e Caini posteritate fuisse necesse est, qui cum urbes fundasset, ut sacra quoque testatur historia, ex eius gente foeminae nedum mundiores sed elegantes fuisse necesse est. Et has ipsas sethidarum159 amore deflagrasse inde coniiciendum, quod ii veri aureae aetatis heroes haberentur, qui, non muro, sed virtute, et se et pecudes et sata a feris tuerentur.

[31] Et, uti postea gentium postdiluvianarum communis mos fuit cum alienigena non habere connubium, ita de antediluvianis existimandum esse necesse est inter diversarum religionum viros foeminasque concubitum quoque etiam damnatum, ut hodie nos inter christianos et turcas vel hebraeos160 vetitus est. Quare et viros et foeminas istas suorum communione exclusos exclusasve esse oportet (quod poenae genus antiquissimum et ex gentium moribus ortum inferius late probabimus), unde, extorres solique per silvas, suam posteritatem fuga et errore in ferinam vitam dispulere. Et ita ex iis postea gentes gigantea statura prognatae sunt, apud quas nec lavandi pueros nec ulli disciplinae tradendi mos priscus ferinus permanserat. Qui postea «potentes a seculo» et «famosi viri» fuere.

Gigantes postdiluviani quando fuerint?

[32] Gigantes post Diluvium tradit historia fabulosa, sed eos non statim post Diluvium ortos esse sacra historia memorat,

354 ―
nam in Nimbrodo memorat: quia saltem ducentos procurrere annos necesse fuit ut Semi161 posteritas impietate in hanc ferinam vitam et inde cultu humano in gentem abiret.

Cur in Oriente mature cessere?

[33] Postea gigantes in Oriente cessere, quia, civili cultu introducto, et matres coepere lavare filios pueros, et patrum ac magistrorum incessit metus, et multo magis falsarum religionum terribilis superstitio.

Cur non nati inter vere pios?

[34] Non nati gigantes inter Semi posteros vere pios, quia ex cultu antediluviano matres lavabant pueros, et pueri sub patrum imperio et disciplina adolescebant.

Cur Germani corporibus vasti?

[35] Apud Germanos perdurarunt gigantes, quia ex ferino cultu, uti nefarios concubitus reliquerant, ita hunc educandorum liberûm morem retinuere.

Cur nefarii concubitus inter persas?

[36] Nefarii concubitus inter assyrios, ac proinde inter persas, ex eo ferino cultu servati; sed gigantes cessere, quia iis magia cito civiles artes restituit. Atque haec de gigantibus, hactenus in fabulis habita, quae cum sacra historia non bene conveniebant, dehinc scientiae philologicae, non vanae eruditioni, subserviant.

Fulmen occiduorum perculit impietatem.

[37] Sed illud hoc loci proprium ambigere est: cur occidentales sero in religiones concesserint, si fulmine ab impietate concesserint?

355 ―

Physica eius ratio.

[38] Physica, non sine divinae providentiae admiratione, huic difficultati satisfacit et ingentem lucem historiae profanae affert, qua iterum sacrae veritas demonstratur.

[39] Necesse enim fuit terram, universali Diluvio diu aquis imbutam, per multa secula exhalationes siccas, sive ignitas materias, in aërem non emisisse, unde fulmina gignerentur, uti evenit in locis qui a solis cursu longe sepositi162 sunt; sed post multas aetates, terra in statu, in quo nunc est, exsiccata, caelum fulgere et tonare coepit.

Gigantum bellum — «Terrae filii», «terrigenae», «indigenae»,
«ingenui» — Nec religiones nec respublicae impostura fundatae.

[40] Atque hi sunt qui impietate bellum indixerant Iovi, a quo fulmine tacti, in montibus abditi, ut libro superiore innuimus et latius infra exequemur, «Terrae filii» dicti sunt; quia ab iis postea «terrigenae» graecorum, latinorum «indigenae» sive «ingenui» provenere. Qui, cum primam suam ignorarent originem, nullo mendaci animo, se illarum terrarum, ubi haerebant, dicebant filios, ac proinde se earum heros ad suas aras confugientibus iactabant esse, ut supra diximus163: unde, ut Livius tradit, respublicae primum natae. Tantum abest ut Danaos, Cadmos, Pelopes suos nossent gentis auctores!

Cur Hercules et Bacchus fulmine nati? — Unde «olympiades»? — Cur

Olympus duodecim deorum sedes? — Cur terra «humus» dicta? —

Unde «deus» dictus?

[41] Hinc Hercules et Bacchus, hic Orientis, ille Occidentis domitor, fulmine nati, et Hercules olympiades instituit, idest tempus graecorum historicum. Nam humanitas a fulmine coepit, et, cum fulmen Olympo, seu superiore aëris regione, mittatur, hinc Olympus maiorum deûm sedes. Et quia, praeter

356 ―
Taciti sordes et Caesaris laboriosam duramque libertatem, crassus, prae diu humente terra, aer in caussa fortasse fuit ut sub eo corpora proceriora provenirent — ut i populi in aquosis locis mira proceritate excrescunt — an hinc ab «humore» terra «humus», sive rectius ab hac «humo» dictus est «humor», quod e terra aquas nasci viderent? Et ob hanc caeli crassitiem gigantes in miram stupiditatem, praeter corporum vasticiem, provenere, ut ad deorum metum fulmine essent excitandi. Et hinc graecis δέος «metum» significavit: unde δείδω,/ «timeo», factum est. Atque hinc illud sit:

Primus in orbe deos fecit timor.

[42] Non tam sero orientales deûm incessit religio, quia non fulmine incessit, ut dictum est164.

357 ―

Caput X
Quatuor primae historiae sacrae epochae
demonstratae, per quas tempus historiae profanae
bona ex parte obscurum excurrit.

[1] Ex his quae, ut gigantes demonstraremus, hactenus dicta sunt, quatuor primae historiae sacrae epochae demonstratae consequuntur, per quas magna ex parte tempus in historia profana obscurum excurrit.

Prima: mundi a Deo creatio.

[2] Et in ea pecuariam et rusticam, ante respublicas in recenti orbe terrarum natas, inter sethidas veri Dei religione custoditas. Cuius virtute per pabula et agros sine legibus innocentes agebant, et se, suos et sua ab impiis, vel falsarum religionum violentis, tutabantur: ita ut de iis, aliqua ex parte, verum accipi possit aureum seculum poetarum.

Secunda: universum diluvium.

[3] In qua Noachum eiusque piam sobolem, semitidas, verae religionis custodia antediluvianas humanitatis artes, Diluvio omnes submersas, saltem memoria conservasse; quanquam ob hominum raritatem, ut aliquem necessarium vitae fructum caperent, solas pecuariam et rusticam ante respublicas fundatas exercuissent et, veri Dei virtute, eas ab externis iniuriis defensarent: ut sic, iisdem recurrentibus caussis, eos primos post Diluvium in terris fuisse heroas.

358 ―

Tertia: Abrahami a Deo vocatio.
Hebraeis quod paternum imperium? quod ius nexi? — Abrahamus, quatenus pater exlex, princeps summus bella gerit et gentem condit.

[4] Qua Abrahamus e media idololatra gente in proprium agrum est sevocatus, et sub veri Dei regimine, quod Philo θεοκρατίαν eleganter appellat, perseveravit, fundavitque paternum imperium, ab illo gentium diversum, quo vitae et necis ius, non patris, sed Dei erat, ut Isaaci historia testatur: nam de misero Iephtis voto ingenue Patres fatentur adhuc in abysso divinorum consiliorum sibi latere mysterium. Et ius nexi fundavit, quoque ab illo gentium aliud: nam nulli externorum (quos aut impios aut falso pios fuisse necesse est) illum unquam dominii genus in hebraeorum agro habuere, sed tantum suarum operarum sibi pretium faciebant. Et ita, verae religionis conservata traditione, in pabulis agrisque innocentem suam familiam continuit, cum qua, uti princeps summ us (nam nullo diserto Dei iussu gessit), bella cum regibus finitimis gessit; et sic ex eo fuere post Diluvium secundi in terris heroes. Atque ob eam veram Numinis pietatem Abrahamus promeruit ut cum ipso Deus alterum a Noacho sanciret foedus, quo populum hebraeum fundavit, et «primus patrum princeps» est appellatus.

Quarta: lex Mosi a Deo data.
Decalogi laus — Una agraria Moses omnem
hebraeorum rempublicam continuit.

[5] Quae ius naturae perfectissimae dictat, et nondum facta, quae ceterae leges gentium, sed etiam natura turpia consilia vetat165, atque ipsa turpia facta non ullis, ut genticae leges, poenis humanitus sancitis punit. Et ius nexi ab Abrahamo conditum, — ut alienigenae, qui certe idololatrae erant,

359 ―
nullum dominii genus in hebraico agro haberent — lege agraria iuri naturali conformi et civili aequitati commodissima (quod primis legislatoribus gentium nusquam factum), per summam aequitatem et sapientiam a ceteris gentibus distinxisse, quo religionis puritatem maxime custodivit. Certas tribus, et in quaque earum certas stirpes et successiones, certa connubia, certas possessiones, certa dominia, certas contractuum obligationes, atque adeo certum omne ius civile privatum hebraeorum continuit, et rempublicam litibus maxime ociosam fundavit: quando, apud gentes ex iuris nexi iniquitate, apud athenienses et romanos turbae et seditiones crebro ortae, et apud aegyptios, ut Cunaeus inHebraeorum republica narrat, plebs rustica cum sacerdotibus pluries, quanquam infelici successu, pugnarunt.
360 ―

Caput XI
Ex primis quatuor sacrae historiae epochis
demonstratis consectanea

[1] Hinc patent eorum omnium rationes:

i

[2] Cur in universo orbe aut hebraei essent aut gentes?

ii

[3] Religio unius Dei creatoris sub nulla imagine apud hebraeos custodita?

iii

[4] In statu exlegi, sive naturae, θεοκρατία hebraeorum?

iv

[5] Religio inter solos hebraeos nulla divinatione fundata?

v

[6] Paternum imperium non terrore necis, ut gentibus, in filios constitutum?

vi

[7] Clientelae non solo misero receptorum victu, ut inter gentes illiberaliter, habitae?

vii

[8] Pecuaria et rustica hebraeis cum honore cultae?

viii

[9] Ceterae artes externorum lucris permissae?

361 ―

ix

[10] Summum numen hebraeis «Deus fortitudinis» dictus?

x

[11] Agraria ab illa gentium diversa, quae externarum religionum homines ab sui agri dominio semper prohiberet?

xi

[12] Et hinc cur hebraei patrios mores ac ritus semper acriter custodirent?

xii

[13] Et omnibus externarum religionum essent insociabiles?

xiii

[14] Ex qua custodia verae religionis in Oriente primae gentes ortae?

xiv

[15] Et brevi post Diluvium inter orientales cunctae civiles artes restitutae?

xv

[16] Ac inter eosdem statim monarchica regna condita?

xvi

[17] Primusque in historia profana prodit Ninus?

xvii
Virtute verae religionis Moses summus philosophus, summus
legislator, summus historicus.

[18] Atque adeo vera Dei, omnium creatoris, religio ab sua prima usque origine conservata Mosem praestantissimum philosophum praestitit166, qui Deum, non caelum, ut gentes, non

362 ―
mundum, ut gentium philosophi, sed super caelum, sive super mundum, intellexit: quod divinus Plato, Graecia vix tandem omnibus humanitatis artibus excultissima, est assecutus. Et mos maiorum super nexi iure, ab Abrahamo traditus, sapientissimum legislatorem praestitit quoque, ut Lycurgi, Solones, decemviri, tantis post temporum intervallis, cum eo ne comparandi sint quidem. Et sic humanitas naturae lapsae, ab Adamo occoepta et veri metu Numinis sustentata, effecit ut Moses ex omni humana memoria ad nos perveniret historicus, ut philosophus et legislator, ex aequo summus, multo ante quam poetae heroes gentibus et legislatores iniusti et philosophi rudes et historici fabulosi inchoarentur.

Ex legislatione et philosophia et philologia geminae in terris ortae.

[19] Sed tum ex sacra, tum ex profana eruditione id nos conficiamus: ex legislatione et philosophiam et philologiam et hebraeis et gentibus geminas natas esse.

363 ―

Caput XII
De linguae heroicae sive de poeseos origine
Ignoratae poeseos originis caussae duae.

[1] Sed qua ratione inter occidentales sit humanitas restituta hactenus ignoratum est: quia unus error, omnium aetatum vetustate confirmatus, eruditorum omnium animos occupavit; una veritas, tantundem temporis ostentata, ab iisdem ipsis animadversa non est.

Prima gentium lingua poetica.

[2] Error est quod putarint linguam poetarum semper propriam, nunquam communem fuisse. Veritas est linguas religione et legibus conservari. Omnes dicunt primos poetas falsas deorum religiones et, religionibus, civitates fundasse; fatentur primos scriptorum poetas quoque fuisse; et in proximo non agnorunt poeticam primam gentium fuisse linguam, qua primae ipsarum leges et religiones fundatae sunt.

[3] Hinc de poeseos origine nobis est novis rationibus disserendum. Quas qui legerint, quaeso, ut quae dicimus, ex nulla nostri dignitate (quae sane aut nulla aut certe admodum parva est), sed pro merito rerum expendant serio: nam speramus nihil reb us per nos dissertatis obstiturum, nisi quam ii his rebus suam ipsorum affinxerunt opinionem.

Ex natura rerum praecepta septem.

[4] Igitur, ut hanc rem ex natura rerum putemus, septem haec ex ea ipsa in antecessum praecipimus.

i
Ingeniosi magis humani.

[5] Nos heic loqui de humanitatis principiis, quam ingeniosae gentes facilius induunt. Etenim haec inquirimus ut

364 ―
ius gentium illustremus, quod iurisconsultus definit167 quo «gentes humanae (non ferinae, non barbarae, quae ideo ferinae ac barbarae, quia obtusis sunt ingeniis) utuntur».

ii
Ingenii virtus quae?

[6] Ingenii virtus est invenire, ut est rationis perficere.

iii
Ingenium faciunt caeli temperies...

[7] Nemo est qui negaverit esse caeli temperaturas quae gentes alias aliis ingeniosiores alant, ut sub crasso frigidoque aëre obtusi, sub magis aethereo et aestuoso acuti ingenii nascantur homines.

iv
... necessitas...

[8] «Necessitate ingenia acui», tritum apud omnes proverbium.

v
... sensus acres...

[9] Quo minus ratione homines, eo magis sensibus pollent: unde brutis acerrimi sensus sunt a natura attributi, et foeminae quam viri sensilia magis advertunt.

vi
... vivida phantasia.

[10] Et quorum sensus acres, eorum vividissima est phantasia: quare eorum quae vidimus, quam quae audivimus, praesentiores imagines fingimus.

365 ―

vii
Ingeniorum solertia principio linguis debetur.

[11] Statuendum est ex his quae supra diximus, primos ingeniosos homines, omnis eruditionis omnisque linguae rudes, nihil aliud quam ingeniosos pueros fuisse: nam linguae mentes solertes faciunt, cum ad quanque rem, sive naturalem, sive moralem, sive domesticam, sive civilem, quae ferme innumerae sunt, mens memoria percurrat ingens vitae vocabularium et verbum eius rei proprium inveniat168, quo eam appellet.

[12] His ab natura ita praeceptis, nunc ingeniosorum puerorum ingenium sequentibus observationibus, ad poeseos vestigandam originem, apposite consideremus.

i
Monstratur fons unde tropi.

[13] Ingeniosi pueri omnes homines suorum patrum similes «tatas» appellant, et in quaque re insigniores proprietates, quae magis sensus feriunt, notant.

Troporum omnium caussae duae — Metaphora.

[14] Hinc, si percurras tropos omnes, et poeticos maxime, ab altera ex his duabus caussis natos esse comperi as, nempe in verborum inopia vel a rerum similitudine: ut «sitire agros», «laborare fructus», quae certe, ut aliae innumerae tum graecis tum latinis, sunt metaphorae rusticorum, vel a rebus quae magis sensus afficiunt169.

ii
Metonymia.

[15] Nam pueri ingeniosi, quum ignorant rem suo appellare nomine, per sensiliores caussas vel sensiliora effecta

366 ―
circumscribunt: ut, si nesciat, exempli gratia, ingeniosus puer dicere «paveo», nemo miretur hunc supra aetatem sapere; sed ingenium collaudabit quidem, si dixerit «cor salit in pectore», «cor pectus tundit», quo metonymiae genere magna ex parte stat locutio poetica.

iii
Synecdoche — Infantia ad metaphysicam ducit.

[16] Certe synecdoche tota ab infantia orta, nihil ab ingenio cognata. Cum enim nesciunt homines propriis res appellare nominibus, ea ex genere dicunt: unde «res» et «facio», sunt infantum vocabularium. Itaque infantia ipsa homines a pueritia ad metaphysicam ducit170. Vicissim genera specie maxime insigni, non aliter ac pueri infantes, significant: ut latinis est «passer» pro omni minori ave, «aquila» pro omni maiori171.

iv
Poetica adiuncta — Pleonasmi.

[17] Ingeniosi pueri, quia rerum substantias non intelligunt, eas attributis quae cadunt sub sensu describunt. En adiuncta nedum emphatica, sed etiam ociosa poetarum, et quae nunc nobis demonstrationes satis inertes videntur, quibus Homerus abundat172.

Antonomasia: unde heroici characteres.

[18] Ex quo fonte antonomasiae proveniunt, quibus bona ex parte ficti sunt characteres heroici, in quibus ille qui ingentem rebus quas dicimus lucem affert, quo omnes viri fortes sunt «hercules» appellati.

367 ―

v
Hypotyposes.

[19] Si puero ingenioso vix memores terriculamentum aliquod aut delicium, eo, tanquam praesente, terretur vel exultat: ex qua εὐφαντασίᾳ fiunt vividae hypotyposes, quae conciliant evidentiam narrationibus poetarum.

vi
Comparationes.

[20] Pueri ingeniosi, ut sua explicent sensa mentis vel animi, nullo orationis lumine crebrius et facilius quam comparationibus utuntur, quae sunt ampla poetarum supellex.

vii
Circumlocutiones.

[21] Et sane, si quis puer, et quidem rusticus, nesciat numero annum, et solis per duodecim Zodiaci signa orbem appellari «annum» ignoret, ut tempus, quod sentit, praecipuis rebus rure intra id actis ita describat:

Tertia messis erit;

vel si, perennitatem hac particula «semper» quia explicare non novit, dicat:

In mare dum fluvii current;

quis hunc, si cetera ad hoc instar pro suo rustici modulo dixerit, eximium arte factum poetam bucolicum admiretur?

viii
Verba coniuncta poetarum.

[22] Natura fert infantes, utpote impotes plura oratione complecti, verba ipsa coniungere, ut nutricem apud nos «matrem mammulam» appellant. Ex quo fonte sunt verba coniuncta poetarum: «silvicultrix», «arcitenens», «nemorivagus».

368 ―

ix
Onomatopoeiae.

[23] Nihil autem crebrius pueros videmus fundere quam onomatopoeias, quibus voces canum, felium, murium, gallorum gallinaceorum aliorumque, et tormentorum bellicorum bombos imitantur. Quia ipsum σίζ173, quum caro uritur, quod in Homero sublime dictum Dionysius Longinus laudat, quum exprimit sonum quem edidit Polyphemi oculus dum urebatur174, a nostratibus pueris effectum animadvertas.

x
Eclipses verborum.

[24] Et pueris ob linguae ignorationem eclipses verborum frequentissimas esse comperias.

xi
Imaginum granditas.

[25] Phantasia in pueris non est ex illa virorum aestimanda. Virorum iam est aetate durior et ratione infirmata; at in pueris, qui solo sensu res aestimant, praevalida est; et ideo praevalet, quod, tenerioribus cerebri fibris, graviores amplioresque in eam obiecta rerum imagines imprimunt. Saepe recordor, quum deambulatum eo, molles clivos ingentes mihi puero et abruptos montes visos esse. An hinc poetarum illi ingenti corpore heroes, ut, barbaris quoque temporibus, Rolandi, sive Orlandi, aliique Galliae palatini enormi statura memorantur? Certe quidem observare est, seculis nono, decimo, decimoprimo, quibus magnam humanitatis partem barbaries miseris modis deleverat, imagines Dei, Christi, Deiparae pictores ingenti facie effinxisse, ad illud numero exemplum, quo poetae deos describunt specie humana maiores.

369 ―

xii
Locutio pathetica poetarum.

[26] Cumque natura ita comparatum sit: ut qui sensu praenimio et acri phantasia res percipiunt, ii mente puriore parum intelligant et omnia sentiant animo perturbato, ut pueri omnia fere vehementer, aliquo affectu commoti, proloquuntur. Hinc illa poetarum: «versantur in pectore curae», «consilia pectore versant». Sane me, dum haec cogitarem, puer filius ingeniosus admonuit, qui forte matri inquiebat: — Cor meum me semper alloquitur, et quot res mihi dicit! — Hinc poetarum locutio semper emphatica et cui aliquis πάθος/ subsit.

xiii
Characterum poeticorum sublimitas.

[27] Ex his omnibus conficitur ut poetae in rebus, factis, hominibus, atque in hominum ingeniis, moribus fortunisque, tanquam pueri insigniora animadvertant et tanquam foeminae componant. Ex quarum frequentia, si accedat, ut a pueris foeminisque fit, praesens, vivida et commota expositio, existunt sublimes poetarum characteres: ut Longinus praestitisse Sapphum observat illa ode, quam Catullus latine vertit:

Ille mi par esse deo videtur.
xiv
Ex structura circumducta versae circumducta structura prorsae
orationis latinis, graecis germanisque nata.

[28] Praeterea (potissima notamus, nam minora exequi ex his principiis alii commode possunt), si infantes, cum primum sermonem fundere conantur, recte advertamus, comperiemus natura ferri ut ultima quae sensere primo loco, prima postremo175 collocent, quia ultima vividiorem sensum quam prima

370 ―
reliquere. Et quia verba actionem passionemve seu motum quendam significant, qui ex agente et patiente coalescit, et quia motus magis afficit sensus quam substantia, quae movet aut movetur, pro naturae ordine verba postremo loco proloquuntur, ita ut, tanquam nomina essent appendices verborum, verba ipsa praecipue proloqui videantur176. Hinc graecis latinisque circumducta orationis structura, et in versa oratione graecis circumductior quam latinis; quam e viventibus linguis germanica non solum plurimum refert, sed magis contortam habet, quia magis quam latina et graeca puritatem conservat originis, et natura, ut mox dicemus, poetas suos genticos vulgo fingit.

xv
Ex verborum177 inopia et ingenio gentium...

[29] Porro et in pueris et in rusticis atque in omnibus hominibus infantibus observamus ut inopia linguae pauca loquantur. Huic verborum egestati si iudicium succurrat, propria rerum momenta dicunt; si adsit animi altitudo, sublimia dicunt; si suppetat ingenium, plura brevi dicunt.

... aliae sapientes...

[30] Ex primo fonte est brevitas poetica praeceptorum, quam monet inArte Horatius. Ex qua nata primum concisa oraculorum responsa, quae carminibus omnia dabantur, et legum primarum brevitas, quae latinis «carmina» dicta sunt, quia certis verbis concepta erant: ex qua certa formularum conceptione, plenissima gravitatis, et oraculorum instar, iurisconsultorum responsa provenere. Ex quo genere sunt sapientum dicta, quae sunt brevissima monita vitae agendae adprime utilia: unde Graeciae sapientes omnibus philosophis fuerunt Homero propiores.

371 ―

... aliae sublimes...

[31] Ex secundo fonte sunt quae hactenus ex harum ignoratione caussarum admirabar, apophthegmata laconica, plena sublimitatis; quorum vix poetae postea doctissimi, ad sua ornanda, sententiarum granditate, poemata, similia invenire potuerunt. Et tamen spartani literas discere lege vetiti, et, ob id ipsum, ut in regno optimatium, plurimum de heroum moribus referebant, ut diximus libro superiore178. Itaque, in insigni linguae inopia, brevitatem heroicam vel foeminae ipsae lacaenae conservabant.

... aliae festivae vel acres.

[32] Ex tertio fonte sunt dicta florentinorum omnia, aut lepore summo aut aceto conspersa, quae florentini forenses, vulgodel Mercato vecchio, invenere, quum gens acutissima per barbariem summa verborum egestate laborabat.

Difficilis quaestio philologica expedita.

[33] Ex quibus omnibus illam quaestionem brevi et facile solvas, quae tantopere ingenia exercuit: linguaene scriptoribus an scriptores linguis praestantiam concilient? Quod linguae scriptoribus dant sententiarum vim; scriptores linguis locutionis cultum, copiam, ornamentum.

xvi
Poetica facultas opinionibus valet, scientia evanescit.

[34] Porro quae duo inArte poetica omnium gravissima praecepta traduntur — alterum, ut vulgares hominum opiniones poetarum prudentiae moderentur; alterum, quod materia poeseos maxime propria impossibile credibile deligatur, hoc est res quae natura fieri non possunt, sed quae vulgus vel natura ipsa vel temere, Dei omnipotentia, per miraculum factas

372 ―
credat — haec, inquam, duo praecepta satis probant poeticam facultatem erroribus opinionibusque valere, philosophia et veritate evanescere.

Fabularum sublimitas ab infantiae praeiudiciis conciliata.

[35] Hinc sublimitas fabularum a falsis vulgi persuasionibus, quae nunc «infantiae praeiudicia» dicuntur, omnis conciliata. Ut fata caelo fixa clavo adamantino, puerorum illud est, qui stellas aureos caelo clavos affixos putant. Navigantibus in altum, puerorum praeiudicium est, terrasque urbesque recedere. Ut tendentibus in Italiam a meridie iter, quos inde Aquilo repellat, fugiens Italia videatur. Clamorem ferire sidera putant pueri, qui de summis aedibus paucas supra ulnas se tangere caelum credunt. Aeolum speluncis, tanquam follibus, coercere et emittere ventos, ferrariorum physica est. Solem lunamque curribus percurrere caelum, ex ipsa vulgi opinione ortum, quod ex maculis, quas ea monstrant sydera, iis oculos, nasum et os finxere. Quin sublime illud: quod sol, ne Thyestis coenam aspiceret, retro egerit cursum? Ex quo genere est quo qui antipodas intelligere non possunt solem putant ab occasu pone altissimos a septentrionibus montes ad ortum redire. Et illud sublimius — Olympum sentire numinum pondera — quasi numina mole aestimarentur, referunt peruenses, stupidissima gens, qui quicquid iustum excederet modum, ut ingens flumen, mons, arbor, ut Acosta in eorumHistoria refert, deos credebant.

xvii
Ut metamorphoses poeticae natae.

[36] Et, ut faciamus tandem modum, si his rebus nostras opiniones detrahere velimus, omnes metamorphoses, quas poetae commenti sunt — et impossibiles eo vero credibiles faciunt: quod Deus possit omnia — inveniemus esse quam simillimas fabulis quas de orco, horrendo homine, et de horrendis foeminis divinitate donatis, quas «fate» vulgo dixere, et ad nostra usque tempora perductas, pueris filiis matres, ut eos

373 ―
detineant, narrare solent. Quibus quae mira de Circe, exempli gratia, de Medea traduntur, simillima esse comperiemus iis quae, seculis item barbaris, de Merlino (is enim re vera fuit anglus mathematicus, qui saeculo sexto vixit, quem rudissimae tunc Britanniae gentes insignem magum putaverunt) vera habita sunt. Sed et in iis ipsis de orco fabulis etdelle fate, — prae illa fabula in qua Longinus tantum homericae sublimitatis advertit: a Polyphemo in Aeacim saxum ingens iactum, in quo et sylvae erant et pascua, et pastores et pecudum greges errabant; et ipsum gigantem, dum agebat pecus, pro virga ingentem gestare pinum — multo grandiores passim observes, quae, seculis item barbaris omnisque doctrinae et eruditionis omnino rudibus natae, ut Homeri rhapsodiae, ad nos usque perlatae sunt. Neque sane putandum est metamorphoses principio ex voluptate fictas esse, cum vel hodie, in hoc ingeniorum cultu, pueri, feminae rusticique, quas circitores miras metamorphoses in ludis exhibent, veras credant. Quid si, in illa frequenti ferarum de hominibus strage, ita factum coniiciamus, quod, ubi quis visus esset, mox nusquam apparuerit et tantum cruenta vestigia viderent, eum in florem ibi natum, aut plantam, aut avem quae inde evolaverit, feram quae forte inde effugerit, fontem vel saxum, immutatum esse putarent?179

xviii
Philosophia invalescente, poesis infirmior.

[37] Sed, ut philosophia magis magisque a sensibus depurari coepit, ita poesis a natura hominum longius abscessit; unde poetae hodie arte et industria phantastici fieri debent, qui olim, vigente sensuum, non rationis aetate, phantastici natura erant. De quo tempore, nec de ullo alio, verum illud: «Poetae nascuntur, oratores fiunt»: cum hodie, nisi difficilius, certe non minori arte fiant180 poetae quam oratores.

374 ―

xix
Ars poetica pro nostris principiis.

[38] Quare ars poetica pro nostris principiis huc redit omnis: ut qui in ea excellere velit omnem, quam propriam dicunt, linguam dediscat, ac, ad vetustissimam verborum inopiam redactus, ea necessitate mentis sensa per ipsarum rerum adprime proprias et summe sensiles notas explicaverit ac, sensuum ac phantasiae ope, vividissimas sublimesque rerum, morum, affectuum imagines effinxerit. Et quemadmodum, ut quis recte de philosophicis disserat, falsis puerorum et vulg i persuasionibus in antecessum purgari debet, sic, vicissim, ut quis sublime pangat poema, omnia ex vulgi et puerorum maxime opinione sentiat ac diiudicet, et, ita factus abunde phantasticus, omnia granditer, una et ad vulgarem sensum accommodate, cecinerit.

xx
Cur universa philologia falsa super poeseos origine?

[39] Vides igitur eruditos omnes seu graecos seu latinos, et qui post utrosque scripsere, in poeseos originem inquirentes, haec quae de fabula, sententia, locutione poetica hactenus demonstravimus, nihil prorsus, sed solum de cantu et rhythmo cogitasse. Quia, ut id omnibus erat exploratum — prorsae orationis scriptoribus poetas fuisse certo priores, — ita nunquam eorum omnium quisquam vel suspicatus est linguam poetarum primam in terris natam, qua primae gentes, nempe heroes poetae, ut finguntur Orpheus, Amphion, Linus, locuti sunt.

Et ut de versae orationis origine ineptior?

[40] Sed de hoc ipso cantu poetico satis infirma vel philosophi gravissimi, in quibus Franciscus Patricius est, disseruere: quod primi hominum pastores, in illo ocio suo, cantum ab avibus vel ventorum sibilis didicissent; ac proinde dicunt primam in terris poesim natam esse bucolicam181.

375 ―

Cur primi homines cantando loqui coeperunt?

[41] At hercule haec, quam ipsam pro nostris principiis nunc dicimus, vera caussa est: quod natura ita comparatum observamus — homines blaesos, quum pronunciare impediuntur, in cantum prorumpere, — id ipsum existimandum est primis hominibus evenisse, qui — praeduris linguae fibris, neque a pueritia in faciles flexus subactis (utpote nostrorum sunt puerorum qui in hac linguarum copia adolescunt) ad voces, quas raras audiebant et quae tum passim novae, et quidem omnes prolatu difficiles nascebantur, pronunciandas — eodem impetu in cantum erumpebant, principio arhythmicum, immodulatum, quali cantu romani pueri legemXII Tabularum, «tanquam necessarium carmen», ut Cicero tradit, ediscebant. Deinde, quia prima rerum vocabula monosyllaba, ut diximus182 de latinis, nata — nam de graecis non perinde constat, quia primam legum linguam custodire non norant, ut supra diximus quoque183; ut de hebraeis id est expeditum, quibus non solum nomina, sed verba ipsa ferme omnia monosyllaba sunt, quia historiae suae linguam ab suis originibus sancte servarunt, ut supra diximus etiam184, — et ex monosyllabis facile rhythmi componuntur (unde musicae elementa monosyllaba sunt, quae facile cantum componant), sic imprudentibus primis hominibus versus excidere185. Quorum cum animadvertissent suavitatem pastores, maxime ociosi, primi bucolicos versus invenere186.

xxi
Cur Homerus poetarum princeps?

[42] Atque ex his omnibus, quae de poeseos origine, ni fallor, apertissime demonstravimus, liquet ratio cur Homerus

376 ―
omnium poetarum princeps extiterit: quia aetate poetarum proxima floruit, hoc est qua graecae gentes poetica lingua adhuc magna ex parte loquebantur.

Adversus Plutarchi librumDe Homero.

[43] Sed enim ab omni aetate Homerus suis poematis innumera et divina sublimioris sapientiae semina disseruisse putatus est: quare, ut complures Graeciae civitates eum sibi civem vindicant suum, ita omnes ferme philosophorum sectae eum suum sibi principem faciunt, et in primis platonici; unde Homerus «Plato poetarum», Plato autem «philosophorum Homerus» est appellatus.

[44] Hanc opinionem, omnium saeculorum auctoritate firmatus, ille error peperit: primos poetas naturales fuisse theologos. Quem nos errorem convellere coepimus187 tribus illis obiectionibus: una, quam ex ipsa humanae naturae proprietate desumpsimus, nimirum homines primum necessaria, deinde utilia, tandem vitae voluptuaria consectari — quam qui in dubium revocaverit, is plane omnis sensus communis est expers; — et duabus aliis, nempe ex indubia philosophorum et poetarum historia, quam utramque item ex ipsius humani ingenii natura contexuimus. Per quae omnia graviter confirmavimus primos poetas theologiam naturalem prorsus ignorare debuisse.

[45] Quibus nunc, auctarii loco, addere ex his, quae heic de poeseos origine disseruimus, et commodum et facile est. Homerus dicitur floruisse annodcccxcix188, idestcxxix ante olympiades: Thales, natus olympiadexxxvi, hoc estcclxix post Homerum annos, primus physicen inter graecos docuit, quam ne in Graecia quidem ortam, sed Aegypto adportatam volunt,

377 ―
et rudissime statuit aquam primum esse omnium rerum principium. Unde nam igitur haec, quae platonici maxime, praeter alios praestantissimos philosophos, in Homero profundissimae sapientae semina inveniunt, provenere? Confugiunt eo: Homerum ab Aegyptiis didicisse. At Homerus ducentis et plus eo annis ante Psammeticum floruit, a quo Aegyptus ionibus caribusque reclusa est. Sed esto Aegyptum clam penetrarit Homerus, scilicet ab aegyptiis haec sublimia didicit, a quibus Thales,cclxix post annis, tam rude et crassum rerum principium didicit, aquam. Eruditi christiani dicunt ab hebraeis et Mosis schola. Sed demonstravimus priscas gentes, vel brevi unius continentis ambitu, alias ab aliis ignaras egisse, et per caussas bellorum cognitas esse189; et libro priore190 maiores gentes suas religiones et leges vel suis clam plebibus habuisse. Tantum abest ut peregrinis evulgarent! Et hebraeos, gentibus vel in communi victu insociabiles, suam doctrin am iis profanasse putandum est? An dicent (quod nefas invictis rationibus demonstravimus falsum191) Homeri gentem, a Diluvio in aliquo summo monte servatam, antediluvianas scientias custodisse?

Cur Achilles heros sensu, non ratione, admirandus? —
Cur [Homerus] omnibus dialectis usus est

[46] Quid igitur heic dicendum? Nimirum has sublimis sapientiae sententias sequentes philosophos doctissimos in Homero ipsos excogitare, dum cupiunt invenire — quia student haec sua ipsa excogitata antiquitatis testimonio confirmare, ea falsa persuasione: primos poetas naturales fuisse theologos; — et Homerum, felicissimo ingenio praeditum, principem poetarum locum tempore ipso occupasse, quod aetate proxima seculo poetico natus est, dum lingua adhuc inops erat, sensus etiamdum regnabant, ratio adhuc erat infirmior. Unde eius heros Achilles sensu, non ratione, admirandus, ut qui inexorabilis,

378 ―
iuris naturae adspernator192 et, vel mortuus, regiarum puellarum sanguinis avidus. Et, quia paupere lingua natus, ex omnibus Graeciae civitatibus poeticas locutiones collegit atque composuit: unde factum ut omnibus Graeciae dialectis loquatur193, eodem prorsus fato quo Dantes Aligerius, in summa italorum barbarie, sine ullo exemplo proposito, ex sese primum natus, ex sese quoque poeta factus absolutissimus194.
379 ―

Caput XIII
Ex retecta poeseos origine consectanea

[1] Iuvat ex his, quae hactenus diximus, haec consectanea conficere:

i
Divinae providentiae argumentum.

[2] Imprimis in hac poeseos historia licet divinam providentiam suspicere, quae, dum homines solis viribus valerent, vel falsae religiones ipsis Dei omnipotentiam insinuarunt, cuius metu sociabiles viverent, ut, cum postea ratione perficerentur, Eum ab infinita sapientia et iustitia colerent.

ii
Poesis necessitate orta...

[3] Poesis necessitate naturae orta, quam hactenus omnes ex hominum consilio et arte natam putarunt.

iii
... lingua primarum gentium.

[4] Et sic primam gentium linguam fuisse poeticam, heroicis characteribus, qui res naturalibus notis exprimerent, consignatam.

iv
Characteres heroici aegyptiorum.

[5] Recte igitur Tacitus aegyptiorum hieroglyphica «patrium nativum sermonem» appe llat.

v
Chaldaeorum — Graecorum.

[6] Ad idem instar, chaldaeorum magicos characteres, graecorum fabulas primum utriusque gentis «patrium sermonem» dicamus.

380 ―

vi
Scytharum — Romanorum.

[7] Verum igitur narrat Olaus Magnus quum narrat regem Idanthuram Dario, bellum minanti, pro literis misisse murem, ranam, avem, iaculum aratrumque: eodem omnino genere quo Tarquinius Superbus filio, eum per nuncium consultanti quid Gabiis ageret, respondit ut apud Livium narrat romana historia195.

vii
Aethiopum.

[8] Et verum Diodorus siculus196, apud Clementem alexandrinum, de aethiopibus scribit eos characteribus heroicis primitus usus esse, quos variis animantibus, extremitatibus hominum, sed fabrilibus instrumentis plurima describebant.

viii
Sinensium.

[9] Igitur ex vero sinenses dicunt antiquissimam cum sua gente ortam linguam, quam similibus characteribus scribunt.

ix
Cur lingua hebraea ferme omnis poetica?

[10] Hinc hebraeae linguae antiquitatem intelligere datur, quae ferme omnis poetica est, parabolis ac similitudinibus referta. Quin ipsi hebraei omne acute dictum alterutro horum troporum concinnatum מָשָׁל appellant; quod proprie ad parabolas et similitudines pertinet.

x
Demonstratio universalis Diluvii...

[11] Haec per universum terrarum orbem sparsa primarum linguarum inopia Diluvium demonstrat fuisse universale.

381 ―

xi
... Et babylonicae linguarum confusionis.

[12] Et quod chaldaei, quanquam, memoria antediluvianae humanitatis per semitidas conservata, artes mature invenerunt, ea res demonstrat babylonicam linguarum confusionem. Nam, licet res nossent, tamen post confusionem appellare suis quasque vocabulis non potuere: quapropter, eadem necessitate adacti qua infantes reliqui orbis homines, per characteres heroicos significabant.

xii
Cur hebraeis brevissima quoque verba?

[13] Hanc demonstrationem confirmat quod hebraeis nedum nomina, sed verba quamplurima monosyllaba, ferme omnia dissyllaba sint; cum latinis verba «sum» omnis substantiae, «sto» omnis quietis, «fio» (quod ipsum puto a «fit») primo ortum omnis motus, «for» omnis humanitatis, «do» omnis commercii summa genera, ac proinde prima verba monosyllaba nata sint197.

xiii
Cur Moses primus quoque poeta.

[14] Et hinc quoque cur Moses, qui primus historicus, philosophus et legislator, primus quoque poeta fuerit, ut ipsiusCanticum docet.

xiv
Nullae religiones ex impostura natae.

[15] Praeterea, si rerumpublicarum primi conditores poetae, et poetae natura tales, nullae religiones ex impostura primum natae, sed vel ex ignorantia falsae, vel Dei beneficio verae. Quod nihil tam sit proprium puerorum quam vera proloqui, nam mendacia ex vi quae fit vero dicuntur, quam vim facit electio, non natura.

382 ―

xv
Heroes poetae humani generis pueri.

[16] Hinc merito seculum poetarum diximus generis humani pueritiam198.

xvi
Theologi politici — Ut dii gentium nati.

[17] Quare, cum heroes poetae essent generis humani pueri ingeniosi, qui toti sensus et phantasia essent, nihil aut parum mente puriore praestarent, theologi fuere politici. Quid enim naturales essent, qui, exempli gratia, cum fulminis caussas ignorarent, Iovem fulgere, Iovem tonare dixerunt, ad illud ipsissimum instar quo americani, ubi primum tormentorum bellicorum subitos fulgores, ingentes boatus sensere, et e longinquo miseras edere strages, et mirae artis caussas ignorarent, hispanos credidere deos.

xvii
Tempus fabulosum et obscurum idem.

[18] Cum igitur poetae theologi politici fuissent, tempus fabulosum non ab obscuro aliud, sed ipsius temporis obscuri historia est.

xviii
Prima mythologia, civilis.

[19] Quare mythologia necesse est ut respublicas temporis obscuri ex fabularum involucris exponat.

xix
Lingua poetica est religionis et legum.

[20] Et lingua poetica primis gentibus fuit lingua religionis et legum.

383 ―

xx
Fas gentium — Unde «fabula» dicta?

[21] Quae lingua «fas gentium» dicta199 ab eodem verbo «for»200, quod mansit poetarum; et unde «fas», inde etiam «fabula» dicta, ea significatione qua itali, apposite ad haec quae dicimus, vertunt «favella».

xxi
Cur leges «carmina» dictae?

[22] En ratio cur romanis legum formulae «carmina» appellata, certis verbis, non metris conclusa; uti νόμοι («cantus») graecis leges vocatae.

xxii
Et «fasti dies»?

[23] Et fasti dies, quibus praetor fatur, hoc est eas formulas dictat.

xxiii
Formularum religio?

[24] Et romanis ea mansit religio: formulis ne virgula quidem cadere.

xxiv
Prima sapientia poetarum...

[25] En cur prima omnium fuerit sapientia poetarum, in fundandis rebuspublicis posita, ut tradit inArte Horatius.

xxv
... scientia legum...

[26] Sapientia nempe legum, quam linguae scientia custodiebant.

384 ―

xxvi
... arcana gentibus...

[27] Itaque chaldaei inter assyrios, sacerdotes apud aegyptios, poetae graecis, ut nunc rex et primores sinensium, soli legum linguam callebant.

xxvii
... divina lingua romanorum.

[28] Talis divina lingua201 apud romanos erat, qua per victimarum exta et fulminum monitus aviumque volatus deos fari putabant.

Cur divinatio arcana?

[29] Eius scientiam «divinationem» dixere, quam soli aruspices, auspices pontificesque norant.

xxviii
Cur poetae «sacri»?

[30] Hinc poetae «divini» et «vates» et «sacerdotes» et «deorum interpretes» dicti.

xxix
«Vulgus profanum».

[31] Et plebs quaeque «vulgus profanum» habita, quod divinam linguam non nosset.

xxx

[32] Hinc iurisprudentia, cuius praecipua pars est ius divinum, ab Urbe usque condita diu apud collegium pontificum stetit.

xxxi

[33] Et iurisconsulti dicti «oracula civitatis» et «dare responsa».

385 ―

xxxii
Iurisconsulti tales quales primi poetae.

[34] Quia iurisconsulti fuerunt proprii vates romanorum, qui poetas heroes in sua origine antiquissima referebant.

xxxiii

[35] Hinc poetae antiquas locutiones usurpant, qui olim sua antiquarum legum lingua loquebantur.

xxxiv
Cur iurisconsulti custodes latinae puritatis?

[36] Qui mos mansit iurisconsultis, ut monstrant illa «familiae erciscundae», «communi dividundo», «finium regundorum», «iure dicundo», «inter bonos bene agier», «res mancipi», et alia innumera antiquitatis: unde, consenescente lingua, iurisconsulti eius puritatem formularum custodia conservarunt, quod Laurentius Valla minus intellexit202.

386 ―

Caput XIV
De vulgarium linguarum et characterum origine
Primae scientiae religioni imputandae.

[1] Sed, cum ducentos post Diluvium annos, ut chronologi numerant, magia inter chaldaeos nata sit, ab ipsis falsis religionibus prima purioris philosophiae initia restituta, quae tamen, ut nuper demonstravimus203, verae semitidarum religioni sunt accepto referenda, geometria et arithmetica, quibus utrisque astronomia nixa est. Quod ipsius «astronomiae» vocabulum docet, quae et scientiam de legibus syderum significat; et has ipsas leges cantu dictatas esse, ut nuper diximus quoque204, vis ipsa vocis νόμος, «cantus», nos admonet.

Cur in magicis artibus circuli et cantus?

[2] Unde fortasse mansit falsa apud credulum vulgus persuasio magicas artes circulis et cantu perfici, et illud:

... cantando rumpitur anguis.

Quare itali magicas artes vertunt «incantesimi»205.
Aegyptii a caelo ad terras mathesim revocarunt.

[3] Deinde aegyptii scientiam magnitudinum terris applicuere — unde «geometria» dicta graecis — propter Nili inundationes, ut scientiam de agrorum limitibus, quos inundatio diluisset, callerent. Et ita rem progressam esse necesse est, quum chaldaei aegyptiis priores regnare occepissent.

Geometria a terris ad literaturam transducta.

[4] Inde, mathesi in Graeciam aeque ac Italiam traiecta, humanae vocis elementis, pro sonorum modo et pro figura

387 ―
pronunciandi, geometricas formas, vel ipsarum partes formarum, indidere: vel unas pluresve rectas lineas, vel inter se divisas, vel in unum acutum, vel unum, duos pluresve angulos rectos coniunctas; vel obliquas, quae aut semicirculos solos; vel figuras ipsas aut una linea comprehensas, nempe circularem, vel alia diametrali exporrecta divisam, aut summum tribus, triangularem. Ita ut «I», sonum omnium exilissimum, una linea recta ad perpendiculum; «O», maxime plenum, circulari; «A», omnium maxime stabilem et vocalissimum, triangulari aequilatera productis ad basim cruribus, scriberent, quibus soni ab ore emissionem significarent.

Rerum characteres facti sonorum.

[5] Et ita characteres, qui, prius heroici, significabant res ipsas et naturales erant, ad sonorum notas designandas translati sunt; unde ex arbitrio scriptura orta.

Literatura prima puerorum geometria...

[6] Hinc geometrica synthesis ad literaturam addiscendam translata est, et ita literae elementa vocum, ut certae apodixes, Euclidis postea libris compositae, sunt magnitudinum elementa. Quia, quemadmodum ad quodvi s verbum geometricum componendum, hoc est ad quancumque magnitudinem demonstrandam, geometriae elementa sunt percurrenda; ita, ad componendum quodvis vocale verbum, percurrere elementa literaturae necesse est, ut ex iis vocale verbum componatur quibus et quantis oportet, ne quis plures, minores aut alias literas in eo componendo scribat aut proloquatur.

... et prima philosophiae institutio — Inductio syllogismo prior.

[7] Ea ratione, cum pueri diu multumque circa eas tenues et exiles formas versarentur ut facultatem cito recteque legendi perdiscerent, mentem a sensuum corpulentia primum depurare coeperunt, et ad puras rationes intelligendas solertiores sunt facti; ac, primum omnium, ope inductionis, quae est synthetica argumentationis figura, ut analytica syllogismus. Idque

388 ―
firmat historia, quod prima disserendi ratio inter philosophos inventa inductio, qua Socrates, philosophorum parens, plurimum usus est. Et historiam confirmat ratio, quia homines prius colligunt species, deinde a speciebus admonentur agnoscere genera.

Vocabula vulgi, communia; heroica, propria.

[8] Hinc mentes, literatura solertes factae, genera rerum intellexere, et sic communia rerum excogitavere vocabula206, quae hoc ipso non sunt propria, quia communia sunt. Et ita linguae populares invaluere, diversae a lingua heroica, quae res apposite ad rerum naturas et, quantum fieri posset, proprie significabat207.

Unde primum philosophiae et philologiae dissidium graecis?...

[9] Inde philosophi rerum naturam sibi vestigandam sumpsere, philologi verborum origines enarrandas: quorum cum quamplurima sint peregrina, ferme omnia temere facta, hinc datur coniicere quam etymologia sit vera expositio verborum.

... quae romanis coniuncta mansere.

[10] At romanis, inter quos patricii legum linguam acriter custodiere, alia lingua fuit iurisconsultorum ac vulgi. Quod CiceronisTopica satis ostendit, quam, quia praeceptis exempla ex legibus apponit, viri latinae linguae alioqui doctissimi, qui prisci romani iuris eruditi quoque non sunt, vix intelligunt.

[11] Ex ea linguae heroicae custodia iurisprudentiam inter romanos in terris diximus ortam208; et iurisconsulti, qui fuerunt romanorum sapientes, iidem fuerunt grammatici209. Quae est ratio cur romani sanctius linguae origines custodiere quam graeci.

389 ―

Caput XV
Ex vulgarium linguarum et characterum
origine consectanea
i

[1] Si igitur mathesis scriptura prior, diu priores legibus fuisse mores.

ii

[2] Et mores fuisse exempla.

iii

[3] Et exempla primas leges fuisse.

iv

[4] Et quidem fuisse leges in singulos verbo dictatas, ut a duumviris, apud Livium, lex in Horatium perduellionis.

v

[5] Et carmina fuisse leges, quae, scriptura nondum inventa, nullo consilio, sed natura ipsa, cantu dictatae, facilius memoriae mandabantur.

vi

[6] Unde idem verbum νόμος et «legem» et «cantum» significat.

vii

[7] Et sic poetas fuisse primos legislatores.

viii

[8] Sic verum quod leges a moribus scriptura distinguat.

390 ―

ix

[9] Et illud quoque verum: posteriores leges a «legendo» appellari.

x

[10] Et primas leges plebiscita fuisse; quia, cum scripto proponi non possent, necessario plebs erat convocanda, ut ore edita ab ordine sciret exempla.

xi
Natura ius principio fuit arcanum.

[11] Et ita leges ex sui natura fuisse arcanas, quia solus ordo eas traditione custodiebat.

xii

[12] Et linguam legum solis ex ordine, seu patribus, gnaram: quia plebes externa et incerta lingua loquebantur.

xiii

[13] Cumque leges de iure divino maxima ex parte conceptae essent, ex ipso arcano legum arcanas fuisse religiones, et ipsas leges magnam religionis partem fuisse.

xiv

[14] Hinc soli poetae «sacri»: vulgus «profanum» erat.

xv

[15] Et sic natura factum ut una res principio fuerit sapientia, sacerdotium et regnum210.

xvi

[16] Et naturam ipsam tulisse ut qui ex ordine essent, apud quos regna heroica primitus fuere, plebem docerent iura.

391 ―

xvii

[17] Et sic naturam rerum ipsam, nullum consilium, primoribus hoc clientelarum munus dictasse, quod apud romanos mansit, ut patricii clientibus promerent iura, et soli patricii essent iurisconsulti, et ex patriciis diu pontifices et augures crearentur, et Collegium pontificum prius custodirent leges arcanas, deinde, lata legeXII Tabularum, haberent arcanas legis actiones.

xviii
Cur historia heroica gentibus arcana?

[18] Sed illa notatu gravissima: si scriptura vulgaris sero nata, necessitas fuit ut historiae apud sacerdotes traditionibus servarentur; quod de aegyptiis, chaldaeis, persis inter eruditos constat. Quare, ut annales postea a romanis pontificibus, ita antea rerumpublicarum monumenta poetarum fabulis asservabantur arcana; quae est necessaria ratio ut fabulae vulgo essent ignotae et omnis historia profana ante vulgarem scripturam inventam incertissima esset.

Veritatis historiae sacrae argumentum.

[19] Atque ob id ipsum historia sacra vera, quia hebraeis prima lex scripto data, ut sacrae historiae codices vulgo prostarent. Autographum autem a sacerdotibus asservabatur, qui scientiam vocalium literarum, quarum nullas ea lingua formas habet, traditione custodiebant.

xix
Primae literae, unciales.

[20] Si primi characteres vulgares ex formis geometricis nati, primae literae ortae graecis latinisque unciales, ut lapidaria numariaque testantur.

392 ―

xx
Uncialibus minores sero ortae.

[21] Si primi characteres unciales, minores serius nati sunt, et quidem ex nova gentium barbarie, ut in codicibus, lapidibus, nummis infimae graecitatis latinitatisque, et illitteratis etiamnum dum scribunt, experiri est quo pacto ex elegantissimis literis inconditae oriri potuerunt. Igitur omnes inconditae literaturae aut non ex geometricis formis ortae aut barbarie corruptae sunt.

xxi
Rhapsodiae homericae cur, ad Aristarcum usque, corruptae?

[22] Si geometria prior scriptura orta est, cum geometria ab aegyptiis in Graeciam importata sit, et ante Psammeticum Aegyptus externis clausa, et Homerus diu ante Psammeticum floruisset, necesse est eius rhapsodias diu traditione esse servatas: quare factum ut fabulis versibusque quamplurimis Homero indignis commixtas Aristarchus critica arte expurgarit.

Morum maiorum gentium Hesiodus collector.

[23] Et multo magis necesse estOrphica et Lini carmina fuisse traditiones poetarum heroum, easque Hesiodum, qui ante Homerum vixit, composuisse, atque has traditiones ipsas fuisse mores versibus consignatos, quibus maiores gentes fundatae sunt. Et leges ex vero illas, quas latini ante romanos «carmina», antiquissimi graecorum νόμους dixere.

393 ―

Caput XVI
Ex Sacris Bibliis demonstrantur Tanais
et Sesostris, quibus sacra historia
historiam profanam temporis obscuri pertingit

[1] Ut autem Sacrorum Bibliorum gigantes nobis superius fuere traduces, quibus antidiluviana historia in postdiluvianam transiret, ita ex ipsis divinis libris demonstrantur hoc loci Tanais et Sesostris qui fuerint, quibus historia sacra historiam temporis obscuri, qualem nos paullo infra describemus, pertingit.

Observanda duo.

[2] Sed, antequam id aggrediamur, duo heic serio sunt observanda. Unum, quod, antequam vulgares linguae invalescerent, quum res characteribus heroicis notabantur, necesse est maiores gentes notis insignioribus, quales cuique pro cuiusque gentis ingenio viderentur, nedum res, sed vel ipsos homines appellasse; et ita eidem homini alia nomina alias indidisse: quae est ratio, quam philologi fatentur adhuc ignorari, cur eidem urbi, eidem regi diversae gentes diversa nomina indiderint, quae nihil prorsus commune habent. Alterum: in illa verborum egestate, idem, quod quaeque indiderat, pluribus ex eodem genere hominibus commodasse, ex illo fonte ex quo ortas antonomasias su pra diximus211. Quae duo non animadversa ingentem peperere212 rei historicae et geographicae obscuritatem.

Captivitas secunda hebraeorum.

[3] Locus is est, qui assyriorum monarchiam a Sardanapalo ad medos non protinus totam abiisse, sed in secundum

394 ―
assyriacum et alterum aegyptiorum etiam opulentissima regna divisum mansisse, secunda hebraeorum in Aegypto captivitate, testatur. Cum quo loco adamussim congruit Xenopho213, quia praeter ceteros graecos duces penitissimam in Persiam intulit arma, ac res persarum, gravissimus philosophus, Trogo Pompeio, sive adeo Iustino214, multo rectius novit. Quin Polybius, libro secundo, scribit res Asiae per Alexandri Magni bella graecis innotuisse215.

[4] Huic sacrae historiae loco graviter adstipulatur Cornelius Tacitus216, ubi de Germanico haec narrat: «Mox visit veterum Thebarum magna vestigia; et manebant structis molibus literae aegyptiae, priorem opulentiam complexae: iussusque e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta millia aetate militari; eoque cum exercitu regem Rhamsen — hic Rhamses aegyptius demonstrabitur esse Sesostris, quem tradit Herodotus, et ante Ninum, seu universi temporis profani historiam, Trogus Pompeius, eiusque epitomator Iustinus217, memorat — Lybia, Aetiopia, Medis et Persis, et Bactriano ac Scytha potitum: quasque terras Syrii Armenique et vicini Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse. Legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, numeros armorum equorumque, et dona templis, ebur atque odores... haut minus magnifica quam nunc vi Parthorum aut potentia romana iubentur». Igitur Sesoster ille Herodoti ex gentibus victis non solam victoriae adoream domum reportabat218.

395 ―

Antiquitas Italiae maior illa Graeciae — Italia graecis ingens fabularum
materia — Italia Homeri tempore graeca non fuisse probatur.

[5] In tanta imperii potentia, necessarium omnino est ut aegyptii universi Interni maris potentes essent, et, quia potentes, per varias eius oras misisse colonias219, et potissimum in oras Inferi maris: quod post troianum bellum hic orbis tractus, a Siculo freto Circaeios usque, fuerit quasi perpetua materia graecae poeseos, ut errores Ulyssis docent, Scylla, Charybdis, cyclopes, syrenes, Circe, Avernus, Inferorum limen220, et in Supero mari Diomedis socii in aves conversi. Tam longe, Homeri temporibus, trans mare erat harum urbium horumque locorum celebritas pervagata! Tantae erant italarum gentium deliciae, quae sunt ultimae humanitatis argumentum, ut syrenes cantu praeternavigantes ad exitium allicerent, Circes fortes viros in sues verteret! Atque has gentes, has urbes principio graecas non fuisse, nisi ineptus sit, ipse Homerus testatur, cui Ulysses canendus proponitur:

... captae post tempora Troiae,
Qui mores hominum multorum vidit et urbes. Nam sane quae herois laus fuisset, quod virtutem, quod prudentiam erroribus confirmasset, si suorum mores et urbes nosset? et si suos noscere vellet, is non sane ignarus hominum locorumque erraret, sed prudens certum iter fecisset.

Cumarum ante omnes graecas urbes celebritas.

[6] Heic Virgilius, diligentissimus antiquitatis, Cumas iam Aeneae tempore magnificentissimo Apollinis templo celebres memorat, et prope Cumas Sibyllam statuit: quod foeminarum fatidicarum genus antiquissimum, non inter graecos, sed in Oriente ortum, argumento est quod Persidem, quam primam sibyllarum numerant, Berosi chaldaei filiam putant. Quare qui

396 ―
huius vocis «sibyllae» originem a graecis repetunt, doctioribus grammaticis nugari plane videntur, qui ab hebraeo natam agnoscunt. Virgilius ab hac heroicae virtutis foemina «Euboicas» Cumas appellat, uti a foemina eiusdem virtutis «Chalcidem» dictam Euboeam memorat Plinius: quod si chalcidenses intelligeret, eos «abantes», ut Homerus semper, non «euboeos», ut Homerus nunquam, dixisset. Hanc primam urbem historia profana memorat ducentis et multo plus eo annis ante primam olympiadem, unde incipit tempus historicum nostro Varroni. Et qui Virgilium ab chalcidensibus conditam narrare putant, id unum eorum est quare aegyptii graecos «semper pueros» dicebant.

Grave argumentum Italiam principio ab aegyptiis excultam.

[7] Nam, si rem hanc antiquissimam, non memoria, sed ratione putemus, nos sane interroganti quanam ratione graeci, quo tempore aegyptiis omne Internum mare parebat221, amoenissimam et feracissimam Italiae oram, ex qua Capua tenuit postea imperium, ipsis romanis formidandum, occuparint, responsione certe defungimur222.

Ethruscorum cultus omni graecorum antiquior probatur.

[8] At Italia graecis urbibus per utriusque maris oras maxime celebrata. At enim quid, si in Italia imperium multo potentius quam graeca omnia, quum gens graeca adhuc obscura erat? Dum enim Sparta et Athenae adhuc exiguae urbes erant, finibus contentae brevissimis, in Italia ethruscorum regnum florebat, quod universo mari Infero, ab Ethruriae ora ad fretum usque Siculum, nomen dabat (quod sane non inditum postquam romana potentia insurrexit), et, religione, architectura, arte militari et splendore imperii, longe maiorem omni graeca testatur antiquitatem.

397 ―

Divinatione.

[9] Nam haruspicina, postea a romanis recepta, quae agnorum et vitulorum exta spirantia fumantiaque rimari sustinebat, iamdiu exutam primam hominum ab innocuis animantibus innocentiam testabatur: unde Polybius romanorum caeremonias223 «tragicas» dixit. Cumque scientiae auguralis primus auctor incertus sit, et ad graecos foris importatam ex Thelegone testetur Suidas224, hetruscos certe se eius praedicasse auctores Cicero225 memorat226.

Architectura.

[10] Architectura ethrusca omnibus graecis et stabilior et rudior et simplicior, qualis sane erat aegyptiorum, sive adeo qualem natura esse primam oportuit; nam opera tempore tenuantur, expoliuntur et exornantur.

[Arte disponendi acies].

[11] Ars vero disponendi acies romana, nedum Livii, sed ipsius Polybii iudicio, phalangi macedonicae longe praestat: quae tamen geometriae et arithmeticae praxis est in bellicos usus. Et quando romani ea potissimum sapientiae excelluere, aliarum cultarum gentium inventis uti, et barbariem servare domi, qua ferociam custodirent, certe ab vicinis ethruscis, quacum prima externarum gentium pugnaverant gente, didicere.

Splendidissimis imperii ornamentis.

[12] Postremo fasces, trabeas, curules, annulos, paludamenta, et aureo curru quatuor equis triumphandi morem, togas pictas, tunicasque palmatas, et omnia decora, quibus,

398 ―
ut ex Floro vidimus, vel in summa sua potentia populi romani maiestas eminuit, Tarquinius Priscus ex spoliis ethruscorum suspensis didicerat.

Pythagoras scholam italicam excoluisse, non fundasse, probatur.

[13] His omnibus et illud addas: quod, duobus ferme seculis ante quam Plato in Aegyptum, Pythagoras in Italiam227, philosophiae addiscendae studio, delatus est228. Neque enim huc venerat ut suam peregre venditaret, quales sophistae solebant, inanem sapientiam: unde Plato saepe quaerendi sermonis decorum, dialogis quibus sophistas irridet, conciliat Socrati. Cumque Pythagoras Italiam doctissimam invenisset, heic permanere maluit229. Quare non sectam is italicam fundasse, sed fundatam excoluisse dicendum est: quod ipsa rerum natura id flagitat. Non enim Pythagoras mundum ex aqua, ut primo Graeciae sapienti Thaleti, qui centum ferme, non ultra, annis ante Pythagoram floruit230; neque ὁμοιομερεία, ut Anaxagorae, Socratis praeceptori; neque atomis, ut Democrito, Platonis συγχρόνῳ — omnibus corpulentis philosophis; — sed numeris, qui quodammodo sunt lineis abstractiores, constare docuit: quod monet ingenia italica multo graecis subactiora et sensibus depuratiora fuisse. Unde Plato fortasse rerum principia ideas ipsarum aeternas statuit; et ab hac italicae doctrinae praestantia idem Plato inTimaeo suos graecos antiquitatis ignaros notat.

Iustini Tanais sacrae historiae adversus, at noster eidem commodus.

[14] Cum his invictis, ni fallor, argumentis, ex ipsa rerum natura pensitatis, cum quibus sacrae historiae veritas constat, habemus unum profanae historiae universae initium demonstratum, Sesostridem231: quo nomine aegyptios reges, ex

399 ―
his quae hactenus diximus, et observatione huius capitis principio, appellatos esse necesse est: alterum, nempe Tanaim, quem Iustinus facit Sesostride232 antiquiorem, non habemus. Immo, si terrarum orbis inter Noachi filios annomdlvi divisus est, et duum millium annorum spacium fere opus fuit ut aegyptii, ingenio praestantes, a chaldaeis civiles artes brevi eruditi, in tantum imperii splendorem excrescerent, spacium multo maius rudibus scythis opus fuisset, qui in eam potentiam assurgerent ut ii priores Orientem, Aegyptum quoque233, debellarent: quare Diluvii epocha graviter mendacii argueretur. Itaque dicendum est Tanaim characterem fuisse heroicum primarum rerumpublicarum, quae forma reipublicae234 in toto Oriente, et in Aegypto ipsa, late sparsa regnavit235.
400 ―

Caput XVII
Ex Tanai et Sesostride,
quales explicavimus, consectanea

[1] Hinc illa aperiuntur:

i
Scytharum antiquitas.

[2] Scythes, gentis fundator, Herculis filius; quia, ut libro superiore diximus236 et hoc gravius firmabimus, Herculis filii, nempe exleges optimi fortissimi, primas respublicas optimatium fundarunt.

ii
Scythica lingua matrix.

[3] Scythica lingua matrix germanicae, parthicae persicaeque; et innumera persicae linguae cum germanis communia nomina utriusque linguae gnari observarunt, in quibus est Hugo Grotius237.

iii
Scythici mores.

[4] Hinc mansere diu eorum laudes a morum rectitudine, pudicitia, s implicitate, iustitia, ut eos Horatius238 romanis praeferat, et a sapientia eos Curtius commendet239.

iv
Scythae aegyptiis antiquiores.

[5] Et quod diu de generis antiquitate cum aegyptiis contenderunt, a quo certamine scythae superiores abiere. Quod

401 ―
scythae, ex nostris principiis, gentes maiores essent — aegyptii, minores, — cum id imperium tam longe lateque protulerint, quod nonnisi faciunt gentes minores, hoc est quae aut sub regnis meris redactae aut in libertatem sunt resolutae240.

v
Perpetuae bellorum poenae: servitus et tributa.

[6] Et ubique locorum et omni tempore ius gentium constat bello victis imponere sive servitutis sive tributi legem, sive adeo adimere arma, et sic iniuriae licentiam. Eaque ratione, sic Tanais nunquam ob solam gloriam tantam orbis partem debellavit, ut certo Sesostris subegit imposuitque tributa.

vi
Gentium fundatores: Hercules, Bacchus.

[7] Verum igitur illud: quod, apud Tacitum241, aegyptii Herculem apud se natum et antiquissimum perhibent; ut falsum illud: eos, qui pari virtute fuissent, in cognomentum eius adscitos. Omnes enim gentes, quae religione et virtute fundatae sunt (nam sine religione nulla usquam gentium fundata est), Herculem aliquem habuerunt auctorem, aut aliam sane in alio terrarum orbe alio nomine indigitatam personam heroicam, sive heroicum characterem, qualem indi fecere Bacchum, quem iisdem ferme proprietatibus finxere, quibus aegyptii, scythae, graeci aliaeque gentes finxere Herculem, [ut] latius infra ostendemus.

vii
Cur scythae natura modesti? — Cur nulla lege agraria fundati?

[8] Et hinc caussae laudatorum apud scythas morum exponuntur, quibus religio modestiam innocentiamque fecit, quas virtutes ipsis immensa feracissimorum camporum aequora conservarunt: unde gentis aequalitas hinc inter ipsas propagata,

402 ―
cum, in tanta camporum abundantia, opus lege agraria nullum fuit, unde clientelae apud occidentales ortae sunt, ut gravius infra explicabimus. Et ex ipsa gentis aequalitate nata inter ipsos industria et aequalitas, ut alternis annis alii terras colerent, alii quiescerent.

viii
Cur inter scythas nullum fuit natalium discrimen?

[9] Sed ex illa scytharum in colendis agris inte ipsos laboris et ocii per alternas annorum vices aequalitate conficitur respublicas inter ipsos sola patria potestate, nullis praeterea clientelis, fundatas esse; unde nullum ipsis discrimen nobilitatis et plebis. Quia, prae camporum abundantia, nullae occasiones natae ut violenti homines in infirmos grassarentur, qui ab illorum iniuriis ad fortium aras confugerent et, recepti, ordinem postea plebis componerent, ut libro priore diximus242 et latius inferius dicemus. Quare ciculi, pars populi transilvani, gens bello fortissima, quae ab antiquissimis se ortos hunnis iactant, omnes rusticam et pecuariam exercent, et nobiles habentur ex aequo tamen243.

ix
Scythia fortissimarum gentium mater in Occidentem,
mitissimarum et aequissimarum in Orientem.

[10] Quapropter e Scythia gentes fortissimae prodiere: primum thraces, germani, parthi; deinde in asperam Europam vandali, hunni, gotthi, heruli, longobardi, turcae aliaeque barbarae nationes; in mollem Asiam provenere seres, mitissimi et aequi amantissimi homines.

Sinenses antiqua scytharum servant vestigia,
in heroica literatura maxime.

[11] Et, uti nuper impenetrabilem sinensium murum tartari perrupere et id maximum imperium occuparunt, ita necessarium,

403 ―
nedum credibile, est ab iisdem sinensium humanissimam et aequi cultricem gentem olim conditam esse, ea serum proprietate, quam narrant, ut externorum vitent societatem; eaque, priscorum scytharum opinione, qua se vetustissimos mortalium enormi seculorum numero ante orbem conditum iactant. Sed illud maximae antiquitatis certum vestigium ostendunt: omnia verba literis monosyllaba consignata, quae πολύσημα,/ punctis additis, ad propria significanda discernunt.

E Scythia iaponenses — Iaponensis lingua latinae similis.

[12] Et quando geographi dubitant an Iaponia a septentrionibus adhaereat continenti, pro iure nostro sumimus primitus scythas aliqua in eam insulam iaponensem gentem induxisse. Quorum linguam virilem et genere similem latinae, utriusque linguae periti notant.

Et americani.

[13] Et americanos borealiores ex Norvegia ortos ac per Groenlandiam terrestri itinere in Americam venisse ex Grotio accipimus244; sed inde ad fretum usque Magellanicum hos ipsos eam orbis partem postea humano genere frequentasse credibilius est.

x
Ut aethiopes ab chaldaeis proveniunt? — Ut, principio albi, nunc nigri?

[14] Altrinsecus aethiopes a primis aegyptiis, continente sibi proximis, quando Aethiopiam Tacitus245 Chaldaeam, Strabo246 Phoeniciam appellat247, a chaldaeis aut a phoenicibus per aegyptios provenisse verisimilius est. Gentem albam pulchramque principio, sed qui, ut Isaacus Vossius248 notat, quia teretia infantum capita arte oblongarent quod generosiora tolerarent ingenia, inde a parentibus sic conformatis ita geniti filii. Et quia atris cerussis facies colorabant, quod nigrum sanctiorem

404 ―
colorem putarent — uti barbaris Europae seculis tabulas pictas etiamnum observamus, in quibus facies Dei, Christi, Deiparae divorumque nigricante colore et statuarum facies nigro encaustico opere inductae spectantur — ea ratione, tandem, vi phantasiae generantium, nigri filii nati sunt, et curatura in naturam conversa est. Quod qui negaverit, is ne Hofmanni quidemLexico est eruditus.

Primi aethiopes natura modesti —
Argumentum naturalis primarum gentium sapientae.

[15] Certe aethiopes parvo naturae contenti, et in solo corporis robore, quo ingentes arcus intenderent, ingentes sagittas iacularentur, et in sola libertate opes suas collocabant, ut eorum rex Thearcus Cambysis legatis respondit, et aurea ac gemmata, quae afferebant, dona contempsit, quod nullum eorum agnosset usum. Quae historia docet primorum aegyptiorum, ac multo magis primorum hominum post Diluvium, naturalem quandam sapientiam.

xi
Propagatio generis humani universi.

[16] Et sic per chaldaeos, scythas, aegyptios habes gentes humanas per omnem prorsus terrarum orbem propagatas.

xii
Cur Tanais Sesostri prior?

[17] Et Tanaim Sesostri priorem a profana historia memorari, quia scythae propiores Armeniae, in uno e cuius montibus arca, subsidentibus Diluvii aquis, summo haesit.

xiii
Ut ferae ab Asia per orbem disiectae?

[18] Et, uti scythae, ita aethiopes arcu valuisse, ac proinde primos homines valuisse venatione, qua ferae, ex illis in arca servatis progenitae, aut caesae aut in alias orbis partes fugatae. Unde tot Hercules extinctores monstrorum ferarumque.

405 ―

xiv
Cur in profana historia obscura Nimbrodi et Beli silentium? —
Cur Nimbrodus «robustus249 venator» dictus?

[19] Quod autem successionem profanae historiae nobis Tanais ac Sesostris testentur, Nimbrodus autem eiusque successor Belus sileatur, illae evincunt invictae rationes: quod, cum res nautica ab ratibus cymbisque, quibus aegyptii a redundante Nilo tolerarentur, ad naves, quibus mare traiicerent, sero, nisi fortasse postremo, producta sit, necesse est primos bellatores, cum bella terrestribus tantum copiis administrarent, eos in Oriente per terrarum orbem et feras et homines ferarum more errantes abegisse, et sic assyrios per orientalem Asiae continentem primam protulisse monarchiam. Unde Nimbrodus in sacra historia «robustus1 venator», uti Hercules in profana «ferarum extinctor», dictus.

Priscis gentibus spectandi maris religio — Primi homines mediterranea
regionum, minores gente maritimas oras occuparunt.

[20] Et necesse quoque est primas gentes spectandi maris quandam habuisse religionem, sive ex gravi recentis adhuc Diluvii metu, sive, maxime assyrii, qui deum putabant, ne solem viderent occidere, ut de Decimo Bruto in litore Oceani, post tanta temporum spacia, romana historia testatur250. Nam sane poesis omnium prima, bucolica, nulla maritima similitudine ornata est, ut Siciliam, ubi primum orta, necesse sit principio Italiae fuisse continentem. Per quae conficitur ad extremum primos homines mediterranea regionum insedisse (ut Noachus eiusque familia: unde primum assyriacum imperium totum mediterraneum fuit): gentes minores deinde occupasse maritima.

406 ―

[xv]
Praeclarum gentis ingenium et Nili inundationes aegyptios
doctissimos et potentissimos mature fecerunt.

[21] At praestanti aegyptiorum ingenio tribuendum quo artes, quas chaldaei ante Diluvium memorabant, citius intellexerunt, quod praestans iis ingenium Nilus inundationibus suis peracuit: qua necessitate adacti, ut obrutos aquis terminos, recedente flumine, agnoscerent, mathesim a chaldaeis acceptam, a quibus elevationem poli et usum quadrantis accepisse Herodotus testatur251, ad terrarum mensuras applicuere; unde agmina et acies postea docti sunt. Item moles, et quidem ingentes, extruere ad impetus exundantis fluminis coercendos: unde architectura apud eos nata solida, simplex, rudis, qualis ethruscorum, magnifica, et perferens vetustatem, unde inter ipsos Pyramidum illa miracula; et ita, architectura urbana eximii, facile postea militarem excogitarunt. Et, ad fundandas ingentes ex marmore quadrato moles, ferramentis opus habuere, et sic facile postea graviora arma belli invenerunt; et, ob easdem Nili superandas inundationes, navalem et nauticam aliis maturius restituere. Hnic Aegyptus «artium mater» appellata252, et aegyptii dicti «philosophiae et omnium disciplinarum parentes»253. Ita, his artibus instructi, gentes rudes, inermes et inconditas facile debellabant, et cito maritimam Interni maris potentiam adepti sunt; cum interea assyrii rudiores iam facti et mediterranei, in orbe graecis usque ad bella cum persis gesta prorsus ignoto, imperium proferebant.

xvi254
Cur Phoenicia statim potens?

[22] Et haec ratio cur phoenices maris potentes mature facti: quod nauticam ab aegyptiis didicerant. Et in Siria

407 ―
Tyrus, navigationibus et coloniis celebrata, secundi assyriaci regni potentiam potent iae secundi regni aegyptiaci coaevam docet.

xvii
Ut linguae chaldaea et aegyptiaca natura sacrae factae sunt?

[23] Et illud constat: quod, ubi gentes et chaldea et aegyptia victrices extitere, earum255 linguae victis gentibus, quia externis, natura sacrae factae sunt. Quia victis linguae legum ignotae erant, quarum scientia, apud medos chaldaei, apud aegyptios sacerdotes quendam optimatium ordinem constituere, e quorum numero seu gente reges creabantur. Et sic sapientia, sacerdotium, regnum una res, ut diximus, primis gentibus fuit.

Ut ubique gentium plebes ab optimatibus linguae distinxere?

[24] Et, eodem pacto, uti victoriis in Oriente, Aegypto, ita clientelis in Occidente a duplici lingua, heroica et vulgari, optimates et plebes in regnis et imperiis distinctae sunt. Et Papyrius lingua plebeia leges evulgavit, Superbus lingua heroica filio respondit.

xviii

[25] Sed, ut ad rem nostram propius accedamus, nedum credibile, sed omnino necessarium ex hactenus dictis fuit Cumas ab aegyptiis fundatas, quae Aeneae tempore tam magnificae erant, nempe paucis post Troiae excidium annis, ut earum fundatio quadringentis256 saltem ante annis evenerit, quum nimirum Cecrops aegyptius, ut graeci ipsi fabulantur, duodecim parvas in Atticam colonias deduxit257, ex quibus postea Athenas a Theseo conditas memorant.

408 ―

xix

[26] Quare nihil mirum si inSynopsi italice edita diximus quod, dum Athenae et Sparta parvae urbes erant, in Italia opulentissimum ethruscorum regnum florebat. Nam tanta potentia tantusque imperii splendor, quantum diximus, vix sex septingentis reipublicae annis parari debuit.

Quando Italia et in qua parte aegyptia fuit?

[27] Itaque, quum Danaus aegyptius, ut ipsi item graeci memorant, argivo regno Inachidas spoliat, aegyptios iamdiu ante ea tempora258 in Ethruriam coloniam deduxisse necesse est, quae iam potentissima erat sub Tullo, ut romana historia de bello in albanos narrat. Atqui Roma condita annommmccl. Tu numerum cape quem dicimus.

xx
Quando et ubi Italia graeca fieri coepit?

[28] Et res ipsa affirmare nos cogit quo tempore attici et aeoli colonias in Ioniam, sive Asiam Minorem, mittere coeperunt, centum quadraginta ferme post Troiae excidium annis — ita ut sensim Asia Minor graecis urbibus ferme tota celebraretur, — in Italiam quoque, maris Interni iam potentes facti, misissent. Unde maritimae Italiae orae graecis urbibus, et maxime qua propius Graeciam spectabat, in mari Supero frequentiores: quod ipsum graviter confirmat quod Italiae mediterranea indigenae omnia coluerint. Quod Virgilius significavit, qui Turnum, indigenam, finxit heroam ferocissimum, Aeneam autem transmarinum, heroem finxit admirandum rati one. Itaque, cum Italiae mediterranea, per ea quae heic supra diximus, tenerent aborigines, tunc aegyptii; cum postea tenerent latini, tum graeci maritimas eius oras celebrarunt259.

409 ―

Caput XVIII
De historiae profanae elementis
De romana iuris gentium custodia.

[1] Romulus igitur, indigena, per summam animi magnitudinem novam urbem fundare audet, mediam inter praepollens ethruscum regnum et innumera minuta regna optimatium. Et romani sub regibus, nempe ducentorum quinquaginta annorum spatio, ad viginti populos ex latinis ethruscisque domuerunt, nec, ut priore libro vidimus260, ultra viginti stadia imperium protulere: ducentos autem et quinquaginta alios durarunt annos ut omnem Italiam subiugarent. Quare, inter tot aut tam potentes aut tam feroces populos, quam fortissime eos ius gentium custodire necesse fuit, nec bella gerere nisi iniuriis lacessitos.

[2] Docuimus mediterraneos Italiae populos antiquissimos, certe graecis antiquiores. Et priore libro261 notavimus romanos vestigia infantis linguae, quam athenienses et spartani, sanctius custodisse: quod athenienses in annos Solonis leges mutarent; spartani lege Lycurgi leges scribere vetiti essent; et ita apud utrosque semper leges praesenti, ac proinde vulgari et incerta, lingua loquebantur. At romanis lexXII Tabularum, trecentis post Urbem conditam annis scripta, immobilis haesit «finis» Tacito, «fons» Livio omnis romani iuris. Quae est demonstratio, quam inSynopsi italice edita, quia minutam ac proinde iusto longiorem, omisimus.

[3] Postremo ius nexi, ut vidimus, Athenis Romam certe non commeavit. Nam ante legemXII Tabularum, quia patres in obaeratos id saeviter exercebant, plebs primam fecerat

410 ―
secessionem; et tamen Theseus, lege «de nexo soluto forte sanate», ab heroicis usque temporibus atheniensibus libertatem fundavit, ut narrat Plutarchus262. Similem vero legem romaniccc post Urbem conditam annos inXII Tabulas retulere; quod caput recte Iacobus Gotofredus263De iuris aequalitate inscribit.

[4] Ex his omnibus conficitur quod — cum humanitas religione et legibus fundata sit, atque id sit quod iurisconsultus «ius gentium humanarum» definiat, et romani maiorum gentium mores fortiter custodierint, super quibus Romulus suam civitatem fundavit, et mores gentium latinarum, ut vidimus, antiquissimi sint, — haec romana iuris gentium custodia nobis potest exponere certam tum originem, tum successionem universae historiae profanae.

Elementa historiae.

[5] Igitur haec, non verbo, sed re ipsa, quae sint historiae elementa statuimus, ex quibus omnis profana historia primum componitur et in quae eadem postremo resolvitur universa.[Unknown rendering: ce nter]i[End rendering]

Definitio una.

[6] Definitionem iuris civilis in genere a Gaio264 traditam, qua «omnes populi partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur».

ii
Axiomata duo.

[7] Axiomata, quorum unum: iuri voluntario fax praelucet duplex, altera rerum, altera verborum historia.

[8] Alterum: vulgata regula interpretationis est in legibus interpretandis verba accipienda esse in propria significatione, nisi ullum inde sequatur absurdum.

411 ―

iii
Postulata tria.

[9] Postulata. Primum: quicquid ex his principiis confecerimus primos homines tempore obscuro agere oportuisse, nisi adversetur et multo magis si adsonet sacra historia, ita re ipsa egisse concedatur.

[10] Secundum: quando omne ius civile est ex iure naturali gentium et proprio conflatum, quod inXII Tabulis est uniforme moribus gentium, quos ex primo postulato narravimus, id ex iure gentium esse concedatur.

[11] Tertium: cum primarum gentium poetica lingua fuerit, ut late supra docuimus, locutiones poeticae et fabulae, sive characteres heroici, quae moribus gentium per haec principia narratis commodas accipiunt significationes et mythologias, iuris gentium testimonium perhibeant, et ea propria sit earum significatio265.

412 ―

Caput XIX
De historia temporis obscuri,
quae est fax iuris gentium
Tractus temporis obscuri italici.

[1] His iactis fundamentis, illud praeterea teneamus: quod terra inter Noachi filios anno ab orbe condito 1656 divisa est, Roma fundata anno 3250. Igitur totus tractus temporis obscuri italici est annorum 1594, intra quod temporis spacium quae de tempore obscuro narrabimus quam commodissime congruent.

Temporis obscuri epochae.

[2] Quapropter auctoritatem naturalem, ab temporibus generis humani exlegis ad has respublicas quibus nunc vivimus, invenimus esse perductam per quinque temporis obscuri epochas, quae fuerint insigniores universi iuris gentium mutationes.

[3] Prima epocha est qua generis humani regimen omne fuit theocraticum, unum verum, cetera falsa, in quibus auctoritas omnis divina, auctoritati solitariae vel familiari perfusa.

[4] Secunda, qua auctoritas familiaris clientelis aucta est.

[5] Tertia, qua omnes respublicae fuere regna poetica, sive heroica, sive optimatium.

[6] Quarta, qua respublica e omnes aut in regna mera, aut legibus primum latis in regna mixta, aut in respublicas liberas abiere.

[7] Quinta et postrema, qua ius minorum gentium est introductum, et iura belli et pacis harum gentium moribus recepta sunt.

[8] De singulis pro hoc, quem invenimus, ordine historiam contexemus.

413 ―

Caput XX
Prima temporis obscuri epocha: regimen theocraticum
et sub eo imperium monasticum
et paternum fundatum
[Principium]
«Pater» prima deorum appellatio, «mater» dearum —
Ut et «genitor» ac «genitrix».

[1] Quando res tam obscurae illustrandae nobis propositae sunt, ut ad hanc usque aetatem opus plane desperatum omnibus videretur, id a maxime exploratis est inchoandum, ut eo, quod vetustissimi mortalium patres dixere «deos»266: unde «Iupiter» (qui postea sic dictus mansit), «Diespiter», «Marspiter» priscis dicti, uti ex hac antiquitate illas locutiones conservarunt poetae, ut, apud Lucilium267, Iupiter in deorum concilio sic fatur:

Ut nemo sit nostrum, qui pater optimu’ divum,
Ut Neptunu’ pater, Liber, Saturnu’, pater Mars,
Ianu’, Quirinu’, pater omnes dicamur ad unum.

Vicissim deas «matres» ab iisdem dictas, ut «Iuno mater», «Venus mater»; et «genitor» «genitrix» pro «deo» «deave» in poeticis locutionibus vulgo numerantur.

«Contemplari» unde dictum? — «Templa caeli», θεωρεῖν quid?

[2] Haec qua ratione poetae dixerint, antiquissimorum origines verborum docent. «Contemplari» enim, iuris augurii vocabulum, latinis significat «contueri caelum»; unde «templa caeli» eius regiones, quas augures, auguria capturi, lituo designabant,

414 ―
eodem iure appellatae268. Graecis autem θεωρεῖν dicitur contemplari deum269. Hebraeis autem «caelum» dicitur sedes et thronum Dei. At gentibus caelum ipsum deus habebatur. Quare, cum ex vero hebraeis vere ineffabilis Deus esset, unde יְהוָֹה scribunt, non proferunt, gentibus caelum ineffabile credebatur, ut docet illud poetae, apud Ciceronem270:

Adspicehoc sublime cadens, quem omnes invocant Iovem.

Idque factum, quia prima corruptorum hominum oratio ad deum, ut Strabo tradit, contemplatio, ope sensuum tamen fuit; quae successit orationi Adae integri, quae fuerat contemplatio ex mente pura Veritatis aeternae271.
Ex contemplatione oculari orta idolatria et divinatio —
«Mathematici» unde dicti? — Θεώρημα quid?

[3] Ex hac caeli contemplatione oculari orta idololatria, astrorum apud chaldaeos primum, deinde apud alias gentes, quae Solem, Lunam, Iovem, Martem, Venerem, quia insigniores lumine et motu, fecere deos. Et idololatriam divinatio comitata: cuius qui peritiam iactabant «chaldaei» et, ab ea contemplatione, latinis «mathematici» dicti sunt; et in philosophorum scholis mansit ut quae mathesis vera contemplanda proponit θεωρήματα, quae tantundem sonant ac «divina contemplanda», dicantur.

[4] Apud europaeos autem, uti graecos et latinos, aliud divinationis genus similiter ortum: auspicia.

«Impetrire» quid?

[5] Atque ab eo tempore, quum dii «patres» appellabantur, incepisse auspicia, dat coniicere verbum «impetrire», quod in iure augurio significat «a diis impetrare»; de cuius origine multa inepta dicunt grammatici, cum sit, a «patribus» seu diis,

415 ―
quasi «impatrare», seu effectum referre; uti et «patrare» significat «efficere», «effectum dare». Quod huius antiquitatis necessario est, cum eius compositum sit «impetrire», quasi Deus omnia etiam, quae homines faciunt, «patret», ad effectum perducat272.

Dii gentibus communes.

[6] Ita ex vera persuasione Deum Optimum Maximum omnium caussam esse falsae religiones natae273, quibus gentes sibi plures finxere deos; quorum communes omnibus numerant duodecim, qui «maiorum gentium», sive gentium antiquiorum, hoc est gentium primarum, etiam postea dicti mansere.

Dii «patellarii».

[7] Sub hoc deorum regimine homines exleges necessario omnia religione adspersere. Unde innumeri postea minuti dii, quos «patellarios» comice Plautus dixit: Termini fundos, Lares domos, Genii maritales lectos, Hospitales hospitia, Manes sepulchra, qui custodirent; tot dii rei pecuariae, tot rei rusticae, tot omnium pene rerum quibus vita constat, eget aut agitur, usque ad pudendum Priapum.

«Iura» et «dii» olim idem.

[8] Ita ut quae nunc dicimus «iura» exleges dicebant «deos», uti «per deos hospitales te oro» quod nunc «iure hospitii peto», «per deos manes» quod nunc «per ius et voluntatem defuncti». Quae duo in legeXII Tabularum coniuncta sunt eo capiteDe iure sacro, ubi «ius deorum manium» pro «iure sepulchrorum».

«Orare» et «lege agere» idem.

[9] Cum qua antiquitate perbelle convenit origo, qua «ius» dictum volunt contractum ab antiquo «Ious» (et «Ious»

416 ―
unde «Iovis»), ut idem esset «te per Iovem obtestor» ac «ius postulo», et idem erat exlegibus «orare» ac, post natas leges, «agere». Cuius vestigium inXII Tabulis capiteDe furtis extat: «furti orato» pro «furti agito». Unde conficitur idem fuisse olim «per Iovem orare» quod nunc est «iure agere», et sic constat illud, quod poetae caeli, sive aëris, sive aetheris, mentem fecere Iovem, hoc est Iovem fecere caeli voluntatem.

«Fas»: Iupiter loquens — Fas, iustitia, Themis.

[10] Hinc sublimis illa poetarum sententia: «aureo seculo homines fas in pectore Iovis scriptum legisse», quod fas putaretur Iupiter ipse qui vellet; uti etiamnunc pii, rudiores ex ignoratione caussarum, quicquid evenit, Deum id voluisse, id fecisse, dicunt274. Cum qua re congruit illud, observatione dignissimum: priscos romanos iustitiam «Fas» appellasse, ut testatur Ausonius275:

Sunt et caelicolum monosyllaba: prima deum Fas,
Quae Themis est graiis276;

a qua fecit secundam Rheam, quae et alio latino nomine appellatur Ops277. Et Themin esse putabant quae praeciperet hominibus id petere quod fas esset, eamque id esse existimabant quod et ius est. Cui sententiae adstipulaturVetus glossarium: «θέμις, ‘fas’, ‘iustitia’». Unde philosophis mansit Themin exigere ab hominibus poenas quas soli irrogant dii: prave facti conscientiam, infamiam, oblivionem278.

«Numen» unde?

[11] Hanc deorum voluntatem dixere «numen», quod Iupiter fulmine et tonitru, volatu et cantu avium, tanquam nutibus, e caelo fatur, ut diximus libro superiore279; unde id erat

417 ―
proprie «numen colere», «vereri», «metuere», «venerari», sequi voluntatem deorum, deorum facere iussa.

Ex persuasione de divina providentia divinatio orta.

[12] Atque ex hac numinis persuasione, vera inter hebraeos, falsa inter gentes, dogma de divina providentia genus humanum universum pervasit, quod est totius theologiae civilis fundamentum.

«Numen» et «fatum» quid differant?

[13] Namque inde divinationes provenere, ut quicquid oracula responderent, auspicia significarent, fas esse crederent. Etenim quam deorum voluntatem dixere «numen», significatam «fatum» appellarunt; quare ab iis, uti sanctissima numina, sic fata immota habebantur280. Cumque apud eos omnia iura «fata» essent, necessario conficitur divinationem apud chaldaeos sic primum natam: ut ex magicis caeli observationibus non mira naturae praestarent, neque incantationes facerent, neque genethliacas putarent rationes, sed vitae agenda iuberent. Et ita Zoroaster et magnus caeli observator et legislator eximius constabit281. Hinc mansit diu in primis rebuspublicis illa legum immutabilitas, quam spartana iurisprudentia custodierunt282, quam diu conservavere romani.

[14] Quibus a verbo «fas» etiam «fasti dies», quibus praetor ius diceret; et, ut oracula fas, ita iurisconsulti ius respondebant; et, ut illa, ita hi responsa dabant; et iurisconsulti habebantur oracula civitatis, tanquam ii essent divini, seu vates romanorum: ita ut «for» fuerit romanis «divina loqui». Unde a «fando», post Varronem283, putet Festus284 «fanum» dictum, «quod, dum pontifex dedicat, certa verba fatur».

418 ―

Divinatione fundatae respublicae gentium.

[15] Divinatione omnium fere gentium fundatae respublicae, per ea quae libro priore285 diximus, ius divinum omni humano prius a primis hominibus agnitum. Et uti cum Platone vidimus quoque ius δίαϊον simpliciter, seu «res divina», appellatum, ut quaeque homines iure agerent «divinarum rerum» appellatione venirent286; quae appellatio postea ad sacrificia contracta est. Atque hac ratione divinum regimen, quod θεοκρατίαν Philo eleganter appellat, primum in terris ortum: quod nulla societas sine regimine, ut diximus libro priore287, stare possit; cumque homines, quia exleges, summus quisque esset, regimen inter eos summos nonnisi apud Deum esse potuit; uti, rebuspublicis postea fundatis, inter potestates summas belli pacisque societates solius Dei regimine continentur, ut libro priore diximus288.

Propositio dicendorum.

[16] Sub hoc divino status exlegis, seu naturae, regimine, per sequentia res temporis obscuri enarrabimus: nempe, ut dicamus de matrimoniis, quae omnes philosophi dixere primum rerumpublicarum fundamentum, de patria potestate in liberos, de eorundem tutela, de testamentis, de successionibus ab intestato, sive de iure gentium omnium maxime proprio, de dominio eiusque acquirendi modis, de pollicitationibus et votis, de stipulationibus, de permutationibus, de futurorum iudiciorum specimine, sive de duellis et condictionibus sive repressaliis maiorum gentium, ac postremo de poenis.

419 ―

[I]
De matrimoniis

[17] Et quidem prisci mortalium initio, ut diximus289, in illo ferino errore divisi et palantes, uti libido vel fors ferebat, incertos ac proinde saepe nefarios concubitus agitabant; et coniunctorum, q uos non agnoscerent, certe incertorum patrum cadavera insepulta esse sinebant. Qui est «foedus victus», a quo primos homines cantu Orpheus ab Horatio dicitur deterruisse.

Orpheus qui?

[18] Is Orpheus pauci illi fuere, qui, meditatione oculari caelum a siderum motibus observantes, animatum credidere et putavere deum; et quicquid ad coelum pertinet, a verbo δῖος, «caelestis», communis et latinis et graecis originis, ut supra probavimus290, putavere divinum. Et sic falsam illam sibi persuasionem induxere Deum, volatu cantuque avium et fulminibus, sive nuere sive fari — unde «numen» et «fas» agnovere, et utrumque appellavere «divinum», — et sic divinationem introduxere. Et caeli, sive aëris sive aetheris, potestatem summam fecere Iovem ac deorum regem sunt venerati; eique attribuere fulmen et aquilam, quae sunt duo perpetua universae divinationis argumenta, quae occiduae gentes habuere communia.

[19] Itaque sic291, pudore propudiosa uti venere coram Deo et in Dei conspectu cadavera in saniem dilabi, destinarunt cum aliqua quisque foemina se abdere, ut eum foedum oculis vitarent victum; et, rati Deum per auspicia monere homines, unde auspicia observassent, inde primam quanque visam foeminam manu cepere, et quo se abderent, auspicia quoque secuti.

420 ―

Primum Dei beneficium: aqua perennis —
«Luci» unde? — Cur sacri? — «Pagi» unde? — Unde «casae»?

[20] Et quia aves nidos ad fontes faciunt, et circa fontes considunt, eosque secretos maxime, et in edito ut plurimum, pudici legerunt loca ubi, aquae copia abundantes, perpetuo mansere, nec sunt ulterius divagati; idque primum a Deo acceptum beneficium agnorunt: perennem fontem ubi perpetuo manerent. Et ea ratione sedes primas in terris auspicato cepere, easque dixere «lucos»292, quos grammatici recte notant ita dictos «quod ibi non luceret», et romani semper habuere sacros; et a fonte, qui graecis πηγή, tunc, forsan communi utrisque vocabulo, primos dixere «pagos»293, quos iurisconsultus dicit «aedificia iuxta collocata», quas proprie dixere «casas»: ex qua antiquitate itali et hispani pro familiis et gentibus «casas» dicunt. Et ita ex casis iuxta positis primae urbes extitere: ex qua antiquitate forsan Galli ab ea mansione familiam dicunt «maison» et urbem «villam» appellant.

«Religio» unde? — «Legere sacra».

[21] Ab ea primas sedes «relegendi» cura, non a «religando», diximus libro priore294 dictam esse «religionem». Quibus nunc addimus hinc ortum ut unis sacerdotibus «legere sacra» permissum sit, profanis nefas, ideoque «sacrilegium» rei sacrae furtum appellari.

Prima omnium religio fontium — Actaeonis mythologia —
«Lymphatus» unde?

[22] Et hanc primam omnium religionem fuisse, Actaeon is fabula dubitanter innuimus. Qui, venator — nam venatores nemora lustrant — ut Dianam nudam, seu vivum fontem, conspexit, deae ira in cervum, timidissimum animal, commutatus,

421 ―
et a suis ipsius canibus, quae sunt scrupulosorum curae, discerptus est. Et confirmat vox «lymphatus», ob lympham conspectam actus in furorem.

Cur aqua in cerimoniis praecipua? — «Aqua lustralis»,
«lustrum» unde? — «Castus» qui?

[23] Hinc aqua potissima rerum sacrarum pars; et «aqua lustralis» ab his antiquissimis lustris dicta; et «lustrum» appellatum censorium sacrificium, quo civitas in quinquennium lustrabatur; et apud omnes ferme gentes sacrificaturi lavabant. Quae erat castitas quamXII Tabulae, apud Ciceronem, in parte iuris sacri iubent: «Deos caste adeunto»; et, in specie, «casti» «castaeve» viri vel foeminae qui quaeve coniugalis tori custodiunt fidem.

Cur aqua et ignis in nuptiarum solennibus? — Confarreatio.

[24] Hinc apud romanos aqua inter ritus nuptiarum praecipuos, una cum igne, quod iidem ipsi ignem invenissent — quod Virgilius notat heroas Aeneae socios semina flammae e venis silicis excussisse — et «aqua et igni» uxores antiquitus captae. Quod est multo verisimilius quam quod hactenus, post Plutarchum inProblematis, putarunt: ignis sit vir qui vim seminalem habet, foemina aqua quae humorem foetui formando praebet. Quibus tandem accessit confarreatio295, quod heroes, ut inferius dicemus, far quoque invenerunt: quae postea a romanis servata in matrimoniis sacerdotum.

i
«Latium» unde dictum?

[25] Eius vetustatis et haec alia romani custodiere vestigia. Ab hoc inobservato heroum concubitu, ob quem lucorum latibula petiere, dictum est «Latium», quod inde ea gens primam habuit originem.

422 ―

ii
Quae prima civitas?

[26] «Aqua et ignis» pro civitatis communione, quod civitates a matrimoniis incepere.

iii
Primarum gentium monogamia.

[27] Unis romanos uxoribus contentos esse, ab hoc maiorum gentium iure est. Quod idem de Germanis cum laude Tacitus narrat.

iv
«Matrimonium» — «Coniugium».

[28] «Matrimonium» in iure romano vox est iuris naturalis, quod dicatur a «matre», quae in illo concubitu vago una certa erat. «Coniugium» vox est iuris gentium, quod duorum sit iugum.

v
«Torus» unde?

[29] Id iugum vimen aliquod fuisse, dat coniicere vox «torus», qui de lect o coniugali dicitur et «funem» quoque significat; et «torulus» tralx qui ex arbore incisa nascitur. In cuius memoriam postea annulus successit.

vi
Iuno iugalis — Cur Iuno Europae, Venus Asiae numen?

[30] Iuno iugalis iisdem dea coniugiorum, uti dea matrimoniorum Venus, quia a latinis gentibus transmarini in plebem recepti sunt. Nam Homerus Iunonem fingit protectricem Europae, Venerem Asiae: quia inter graecos erant regna heroica, sive optimatium, in quibus erant plebibus incommunicata connubia; in Asia regna monarchica, in quibus connubia facta promiscua.

423 ―

vii
Iuno Lucina.

[31] Et Iuno Iugalis, etiam Lucina, quae ederet certos partus in lucem: Venus Pronuba, non Lucina, quia certos partus non edebat.

viii
Venus pronuba.

[32] Et Venus Pronuba, quod matrimonia naturalia, non nuptiae, sed pro nuptiis, et concubinae pro uxoribus habebantur.

ix
«Domina» unde?

[33] Ex certa uxorum custodia domi foeminae forsan «dominae» dictae.

x
Cur flammeum in nuptiis?

[34] Antiqui pudoris vestigium flammeum, quo virgo nupta ducebatur ad virum, ex qua solennitate potissimum «nuptiae» dictae296.

xi
Unde «connubium»?

[35] Et ius nubendi «connubium» appellatum: quod verbum monet heroes, qui domi uxores custodirent, ius ducendi uxorem habuisse, certi quod eas ducerent extra nefas.

xii
«Pater» et «genitor» — Veri maiorum gentium patricii.

[36] Et huius iuris antiquissimi apud romanos est ut «pater» sit vocabulum iuris et dignitatis, quod patres certos esse docet qui semen patefaciant suum; unde possunt nomine seu iure cieri patres a filiis qui sunt veri maiorum gentium patricii, cum «genitor» vocabulum sit naturae, qua sola genitor certus est.

424 ―

xiii
[«Nati» — «Filii»].

[37] Indidem ex matrimoniis dicuntur «nati», quod vocabulum naturae est. Unde, ut vocabula antiqua «natus» et «genitor» mansere poetis, ex coniugiis autem «filii» a «filis», quae postea «stemmata» dicta sunt: quod vocabulum est iuris gentium antiquioris.

xiv
«Genitor» antiquius quam «pater» — «Filii» antiquius
quam «liberi».

[38] Nam, clientelis deinde constitutis, «pater» dictus est quasi «deus», et filii appellati «liberi». Quae appellatio postea facta est iuris civilis, a quo maiorum gentium clientelae receptae sunt; et sic «liberi» dicti, ut distinguerentur a nexis, cum ex utrisque patris familia cons taret.

xv
«Ingenuus» unde?

[39] Et liberi «ingenui» quoque appellati, quasi «inde geniti», ut «indigena» qui ex illo vel illo loco genitus, natus est.

xvi
Unde «liber» et «ingenuus» pro «nobili»?...

[40] Et hinc «liber» et «ingenuus» pro «nobili genere orto» dictus mansit.

xvii
... et pro «pulchro»?

[41] Et «ingenuus» ac «liberalis» pro eo quod itali, satis ex hac ipsa origine momentose, vertunt «gentile» qui gentem haberet: quod liberi curatura liberales fierent; cum nati ex incerto concubitu, ex foedo illo matrum victu, foedi turpesque adolescerent297.

425 ―

[II]
De patria potestate
Patria potestas religione fundata.

[42] Ita auspiciis religio est insinuata coniugiis. Videamus modo ut patria potestas religione fundata est.

Primi ordines: parentes et liberi — Paterfamilias sacrorum princeps —
Priores foci quam arae — Lares: divi parentum.

[43] Sub antiquissimo hoc Dei regimine sacrificia maxime celebrari necesse fuit, et sacra a dignioribus fieri oportuit. Naturali ordine in eo statu nemo parentes anteibat, cum hic solus esset duplex hominum ordo: parentum et liberorum. Hinc paterna imperia religione fundata sunt, qua patresfamiliarum erant sacrorum principes, et sacra erant privata omnia, eaque fiebant diis Laribus, quibus patresfamiliarum sacrificabant ad focos. Et priores fuere foci, deinde arae, seu sacra publica, quae post clientelas et ex clientelis sunt nata, ut inferius dicemus. Inde Lares dicuntur «divi parentum» in capite legisXII TabularumDe parricidio, ex lectione Iacobi Raevardi. A qua origine fluxere apud Ciceronem, in illa sua legisXII Tabularum imitatione, duo concepta capita: alterum «Ritus familiares patrumque servanto»; alterum «Sacra privata perpetua manento».

Auspicia propria patriciorum — Qui «augures maiores», qui «minores»? — Paterfamilias suae familiae sacerdos, augur, princeps — «Sacra paterna».

[44] Hinc in prisco romano iure patriciorum propria erant auspicia, qui «augures maiores» seu «maiorum gentium» dicebantur, ut plebei patres «augures minores»; et illi publica auguria, deinde hi tantum habuere privata, ut latius infra firmabimus. Atque adeo paterfamilias erat suae familiae augur, seu sapiens sacerdos, et inde princeps; unde mansit in iure romano et apud latinos scriptores illa locutio «sacra paterna» pro «patria potestate».

426 ―

Patria potestas orta infinita.

[45] Patriae autem potestatis vires in duabus rebus spectantur: in corporibus filiorum eorumque acquisitionibus. At utroque capite primos patres potestatem in filios habuisse infinitam, et ratio ex philosophis et testimonia ex legisXII Tabularum fragmentis satis graviter confirmant.

Filius «particeps patris» dictus et «res patris» — Suitatis origo —
Filii principio nomine «rerum».

[46] Aristoteles inEthicis ex naturali ratione docet filios esse partes parentum, uti fructus pars plantae est: unde priscis latinis filius vulgo «patris particeps» dictus, ut libro priore diximus, ita ut filius sit ferme «res sua» patris. Unde conficitur ius suitatis ex iure gentium in ius romanum esse derivatum, capite illo legisXII TabularumDe testamentis «Uti paterfamilias super pecunia tutelaeverei suae legassit»: ut filiifamilias, quemadmodum servi postea, appellatione «rerum» venirent.

Ius vitae et necis in filios de iure gentium.

[47] Ob haec omnia parentes in filios, tanquam res suas, ius vitae et necis apud omnes ferme gentes habuere. Ut ab atheniensibus, gente omnium humanissima, comoediarum sumpta argumenta filiae iussu patrum eiectae, ab aliis forte educatae, deinde agnitae. Romulus in filiam vel agnitam patri ius vitae et necis permisit, ut Papinianus apud pariatorem legis mosaicae memorat. Immo lexXII Tabularum monstrosos exponi iubet, et promiscue patribus in filios ex iustis nuptiis quaesitos ius vitae necisque tribuit298. Quae omnia ab hoc maiorum gentium iure accepisse ratio suadet.

[48] Nam et spartani, si filii habitudine corporis tum ad formam, tum ad vires nati non essent, ad montem Taygetam exponebant seu morti dabant, et vel agnitos filios pueros ad

427 ―
aram Dianae tauricae flagellis usque ad necem multabant, ut obducerent callum dolori, qui ad mortem usque, aemulatione gloriae, verbera sustinebant.

Abdicatio atheniensium filiorum.

[49] At vero agnitos pueros athenienses, illa sua humanitate, non ultra quam abdicabant.

[50] Romani, si quid dignum morte admitterent, quod ipsi patres, aequissimi iudices, iudicabant, in eo ius necis exercebant. Quapropter, apud Dionysium Halicarnassensem299, Horatii pater ait suum ius esse de filio, Horatiae sororis parricida, domesticum iudicium; quod publicum primum omnium de capite civis populus romanus vidit, teste Cicerone. Quod satis probat in iis Romae incunabulis id ius a gentibus accepisse.

Aristotelis aetate graecis Italiae mores ignoti.

[51] Ceterum quod id ius apud persas ut tyrannicum Aristoteles notat, id dixit pro moribus suae gentis, iam humanitate excultissimae. Sed ex hoc eius dicto liquet id temporis nihil de iure gentium italarum ad graecos pervenisse.

Hebraei a gentibus iure diversi.

[52] Quo autem ritu et more sontium filiorum poenae a parentibus sumerentur, paullo inferius, ubi de poenis, narrabimus. Id vero heic notasse iuvat: hac in re hebraeos ab ultima usque antiquita te a gentibus distinctos esse, ut historia Abrahami Isaacum sacrificaturi testatur; quod Deus sit dominus insontium hominum vitae per ea quae metaphysici docent, Deum perenni creatione homines conservare.

[53] Qua in re divina providentia summe admiranda, ut, sub hoc severissimo patrum imperio, homines exleges, in summa ferocia et libertate, ad parendum legum imperio mansuefierent, qui alio sane pacto non poterant.

428 ―

Filii animata300 instrumenta parentum.

[54] Altera patriae potestatis vis spectatur in acquisitionibus filiorum. De qua, si filii sunt res sua patri, consequitur necessario illud quod idem Aristoteles eleganter ait: filios esse animata1 instrumenta parentum. Instrumenta autem, non sibi, sed artifici faciunt opus.

Patria potestas monarchiae rudimentum — Filii «pecunia» patris.

[55] Hinc potestas patria in illo parentum principatu fuit regni monarchici rudimentum, in quo quicquid cives quaerunt monarchae quaerunt, et ob hanc rationem monarchica reipublicae forma est maiorum gentium naturae conveniens301. Et de hac patriae potestatis in filios parte luculentum perhibet testimonium idem caput legisXII TabularumDe testamentis: «Uti paterfamilias superpecunia tutelave rei suae legassit, ita ius esto».

Pecuaria rustica prior [apud orientales]302 — Prima patrimonia
«peculia» — Prima hereditas «pecunia» — Principio unum peculii genus.

[56] Inter omnes enim historicos constat primam artium pecuariam fuisse303; et sacra historia confirmat, quae primos fratres pastores tradit304; et ratio postulat, quia lac cibus est a natura dictatus, far, seu frumentum, est cibus industria quaesitus. Hinc quod nunc dicimus «patrimonium» primitus «peculium» dictum est, quod «naturale patrimonium» definitur, et, quia naturale est, hodie servorum est et filiorumfamilias; et quam nunc «hereditatem» prisci «pecuniam» appellarunt. Hinc principio apud romanos unum in filiisfamilias omnino, ut hodie in servis, peculii genus fuit. Quod satis docet romanos hoc ius a gentibus maioribus accepisse, ut quicquid filiifamilias acquirerent, patres facerent suum.

429 ―

[III]
De tutelis
Origo tutelarum — Tutela prima in terris imperii prolatio.

[57] Diximus in statu exlegi patresfamiliarum principes summos sub Dei regimine fuisse, et diximus ipsorum esse corpora, resque filiorum. Igitur eorundem tutela erat, qua et corpora et res filiorum tuerentur, quam ut viventes ipsi g erebant, ita defuncti mandarent aliis. Atque ea prima prolatio fuit imperii monastici, qua homo in solitudine, ut se et sua adversus vim tueatur, si aliter non possit, latronem iure superioris occidit. Hoc imperium monasticum morte hominis finitur, cuius res sine herede nullius fiunt. At imperium paternum morte patris non finitur, cui filii et, cum filiis, res supersunt. Et res cum ipsis filiis dicuntur «res sua» patris305.

[IV]
De testamentis

[58] Atque haec est origo, inter maiores gentes reperta, testamentorum, quo iure, ut vidimus, et patresfamiliarum fuerunt in statu exlegi primi in terris principes summi, et habebant filios loco rerum, et eorum tanquam rei suae tutelam vi armatam gerebant; quod imperium monasticum in familiare prolatum diximus. Cuius vi imperii, ut familiam conservarent, in ipsos filios sontes capite animadvertere poterant: quod imperium ipsis lege naturae sive naturalis auctoritatis delatum disseruimus libro priore306.

In testamento paterfamilias princeps est summus.

[59] De tot, tantis et tam vetustis rebus testimonium luculentius perhiberi non potest dicto capite legisXII Tabularum

430 ―
De testamentis: «Uti paterfamilias super pecunia tutelaeve rei suae legassit, ita ius esto»: ubi testator in testamento leges condit, ut quicquid in eo legassit, ius sit, et, uti princeps summus, legat hereditatem, tanquam rempublicam. Unde, uti legatus principem summum, a quo legatur, in republica sibi legata, refert; ita heres refert in hereditate defunctum. Quare non immerito in legibus romanis testator dicitur «condere testamentum», uti principes summi «condere regna», «condere leges» legumlatores; et, uti potestas summa, dicitur testator «honorare legatis», «legando mandare honores»; uti potestas summa, irrogat poenas, ut docent legata per damnationem; et, uti potestas denique summa, nuda voluntate, hoc est sine traditione rerum suarum, transfert in heredes, in legatarios dominium.

Libertas testandi ex iure gentium iure romano moderata.

[60] Atque hoc liberrimo testandi genere patresfamiliarum usos esse tempore obscuro necesse est, qui unum mallent quam alterum vel unum maxime ex omnibus filiis, nulla spectata sorte nascendi, vellent suam habere hereditatem. Quam libertatem integram testatoribus permisere romani, hoc tantum addito: ut filii sui nominatim, emancipati «inter ceteros», exheredes fierent.

[V]
De successionibus ab intestato
et de iure maiorum gentium,
quae maxime propriae dictae sunt

[61] Sed omnino necessarium est tempore obscuro successiones ab intestato illis ex testamento fuisse priores. Stemmata libro superiore coniiciebamus fila aliqua esse, seu lineas: eas tandem reperimus fuisse cipporum, qui graece φύλακες/

431 ―
dicuntur, unde «cippi» dicti mansere lapides qui sepulchri memoriam testantur307. Quare φυλή tribus dicta graecis, et latinis «filius» appellatus308.

Familiarum et gentium ac proinde successionum
ab intestato natura.

[62] Stemmata priscis hominibus indicarunt successiones ab intestato, ut indicavere adgnationes et gentilitates. Nam, ut ex unis domibus provenere «domestici», sive sui ex unis familiis adgnati, et adgnationes, ex pluribus ab una domo propagatis familiis provenere gentes, ex quibus «gentiles» dicti et «gentilitia iura». Et gentes quidem maiores maxime proprie ita dictae, nempe stirpes viriles in plures familias divisae, «maiores» appellatae, quo a gentibus minoribus, quae in civitates coaluere et «nationes» sunt nominatae, distinguerentur.

Successiones ab intestato et ius maiorum gentium idem prorsus.

[63] Has adgnationes, has gentilitates stemmata heroes docuere, ita ut ius successionum ab intestato et ius maiorum gentium idem omnino fuerit. Nam qui Clausi, sive Claudii, exempli gratia, et Pulchri, in Attae, sive Appii, familia nati, adgnati erant ex una familia: iidem propagati et sub pluribus patribusfamiliarum divisi, gentes Appia et Pulchra factae sunt, et gentiles inter se habebantur, ut Pulchri, nonnisi deficientibus Appiis, ad defuncti Appii successionem venirent, et ita Appii ad Pulchri vicissim.

«Familia» et «gens» una res sunt ad aliud relatae.

[64] Et sic lexXII Tabularum post adgnatos ad defuncti successionem gentiles vocat. Ceterum, citra huius iuris usum, apud latinos scriptores saepe legis eandem modo dici «gentem», modo «familiam», ad illud instar ut in dialectica quae

432 ―
genera «subalterna» dicuntur, cum superioribus relata, dicuntur «species», quae, relata cum inferioribus, «genera» erant. Quae qui ignorat, is neque eruditus, neque adeo logicus est. Tantum abest a philologo ut ἄλογος prorsus sit309.

Successiones ab intestato humanitatem conservant —
Cur ius sepulturae in summa gentibus religione? — Unde «humanitas»?

[65] Tantae utilitatis successiones humanum genus agnovit, quod gentes, a matrimoniis auspicato initis coeptae, successionibus potissimum sunt conservatae. Quare, post auspicia, secundum religionis locum deorum manium cultus tenuit. Et iura, quibus sepulturae institutae, «leges deorum» Euripides inSupplicibus, Papinius «mundi foedera», Philo et Iosephus «ius naturae» appellarunt; et ab ritu humandi «humanitas» primum coepit proprieque sic appellata.

Cur nuptiae et sepulturae ubique gentium sanctissime celebratae?

[66] Atque, his de caussis, apud omnes ferme terrarum gentes permansit ut in omni vita haec duo summa sanctitate et religione celebrarentur, nuptiae et sepulturae, quo gentium successiones essent, quam fieri posset, certissimae. Quibus utrisque respublicae omnes, omnia regna et imperia fundata sunt.

Humanitas latendo in lucis occepta — Cur sepulchra
«religiosa loca» appellata?

[67] Ut hinc facile intelligatur cur primae gentes diu in lucis latuerint, et latendo prima civilis vitae iecerint fundamenta, a quibus latibulis «Latium» dictum probavimus, propudium et inhumanitatem, sive venerem in propatulo et inhumata cadavera potissimas caussas fuisse. Certe hanc cultus partem romani κατ' ἐξοχήν «religionem» dixere, et «religiosa loca» ubi mortui inferrentur, quasi hac re conservarentur deorum religiones.

433 ―

Ut gentes maiores religione fundatae? — Ius personarum unde?

[68] Religio igitur invenit stemmata; stemmata docuere certas ac perpetuas maiorum successiones; certae ac perpetuae maiorum successiones maiores gentes fundarunt. Certe romani in iure, non homines, sed personas spectarunt; et personas «capita» dixere; et quenque civem romanum tria capita gerere, libertatis, civitatis, familiae; et qui personam non habet, alterius personam, filiumfamilias patris, servum domini, induere, ut ius romanum videatur poema quoddam dramaticum romanorum310.

De origine stemmatum gentiliciorum — «Personae» et «homines» —
«Persona» unde? — «Opsonari» — «Personari»311.

[69] Primas heroum galeas et poetae et numi et statuae fuisse testantur de ferarum capitibus detractas exuvias. An huic heroico mori vocabulum «persona» suam debet originem? Certe «persona» iuris vocabulum est, ut «homo» vocabulum est naturae. An hinc postea «personae dramatum» dictae? Atque haec sit ratio cur quantitas syllabae cum origine, quam ei verbo appingunt, a «personando», non congruat; et unde «opsonari», inde «personari» sit, ut «opsonari» sit parare carnes quibus vescimur, «personari»2 parare pelles quibus induimur, quas ferinas fuisse heroes tam homerici quam virgiliani nobis satis testantur.

[Characteres heroici].

[70] Igitur signa, quibus primi heroes, in illa verborum paupertate, suas gentes distinxerant, characteres heroicos aliquos fuisse necesse est. Hercules sane leonina pelle pro tegumento utebatur: id igitur primos heroes certis ferarum exuviis suas distinxisse gentes significat.

434 ―

Ut e Germania in reliquam Europam stemmata provenere.

[71] Germani autem — gens quae, externi moris et imperii ignara, purissimas primas et linguae et vitae origines conservarunt — stemmata gentilicia primos omnium excogitasse et per Europam distulisse feruntur312. Sed quod ea in ludis equestribus, quod vulgo «tornaea» dicunt, ut foeminas, quas amarent, eo virtutis spectaculo sibi de licerent, earumque amorem virtutis ergo demererentur, id mihi verisimile non fit, ut gens tunc prorsus barbara has amorum delicias intelligeret, quas vix nunc humanissimae usurpant.

Germani diligentissimi gentium suarum custodes.

[72] Procul dubio Germani suas gentes ab ultimis pene originibus diligentissime custodisse dicuntur, ut sint qui scribant Analthinam313 gentem ab Arminio usque suam perpetua serie maiorum successionem describere314. Et constat item Germanos nomina gentium non habere; unde a ditionibus, quibus dominantur, sunt appellatae.

Stemmata sunt characteres heroici.

[73] Quid, si stemmata Germanorum esse heroica dicamus? atque id sit quod de Germanis narrat romana historia: eorum principes in versicoloribus vestibus cum versicoloribus armis pugnare, et ita, cum voluptate populi romani spectantis, in triumphum esse traductos?

Quae «scuta picta»? quae «pura»? — Onerare armis
scuta heroicus mos est.

[74] Et heroum scuta picta, inertium et tyronum pura, docet Virgilius315, qui ignavis «parmam albam» tradit: quae est

435 ―
ipsissima lex araldica Germanorum, quae obscuro loco natis puros scutorum campos attribuit, ut illustri loco natis «scuta armis onerata», quae dicunt316. Hinc stemmata quamplurima nobilissima solos colores et metalla varie configurata exhibent. Alia exhibent belli praemia, quod etiam ex heroicis temporibus est, ex quibus notat Servius milites in scutis virtutis praemia gestasse; et exuviis, quas victis detraxerant, scuta onerare morem heroicum fuisse, testatur aegis, sive Minervae scutum, cui Medusae caput affixum. Minervam autem characterem heroicum optimatium esse et libro priore innuimus et infra latius explicabimus.

Latinorum in familiis ac gentibus distinguendis felicitas — Patronymicorum usus heroicus — Hebraei hac in re omnibus gentibus praestabant.

[75] Latini gentes nominibus proprie dictis, familias cognominibus, praeter ceteras orbis terrarum gentes felicissime distinxere. Et legeXII Tabularum hereditatem primum suis, deinde adgnatis, tandem gentilibus redire disertissimis verbis cautum. Graecis vero tempore obscuro gentes patronymicis conservatas esse, argumento est quod patronymica postea mansere poetis. Apud hebraeos autem ea res diligenter custodita, non gentium moribus, sed lege agraria sapientissime concepta, ut quoquo recurrente iubilaei anno, agri ad priores dominos redirent et omni pignoris aliove iure exolverentur. Quare nedum familiarum, sed gentium successiones tam diligenter inter ipsos servatae, ut ob id ipsum connubia inter mares et foeminas eiusdem gentis sive eiusdem tribus agitarentur, ut apud eos «tribulis» ac «gentilis» unum idemque esset317.

436 ―

[VI]
De rerum dominio eiusque acquirendi modis
Primum in terris dominium.

[76] Quod «rerum soli dominium ante agrorum divisionem» Hugo Grotius aegre definit, et exemplo locorum theatri potius illustrat, est ipsum dominium quod «bonitarium» dicunt antiqui interpretes iuris. Idque primum fuit dominium, cum homine in terris natum, quo quis tandiu dominus fundi haberetur, quandiu corporali ei adhaereret possessione; qua si forte excideret, nullum ei ius erat reciperandi. Quale dominium etiamnum scythae in suis agris exercent.

Cur traditione naturale dominium acquiritur? —
Unde dominium bonitarium per provincias romanas?

[77] Unde romani postea ex naturali traditione hoc dominii genus accipientibus ex hoc iure naturali permisere; uti et idem suorum fundorum permisere provinciis, iure optimo eorundem, seu victoriae iure mulctatis.

Fons iuris universi — Iuris optimi acquirendi modi duo: «usus» et «manus» — «Capio» quid? — Usucapio ex iure gentium — «Haerus» et «haereditas» unde? — Prima usucapio fuit rerum suarum.

[78] Namque optimi seu fortissimi, ex illa lege quam Brennus dicebat «primam in terris natam», nempe legem violentiae — quam nos priore libro318 supplevimus «a natura meliori dictatam», et iuris monastici, et hinc iuris universi, asseruimus fontem — fundavere ius optimum alterutro sive utroque horum modorum, qui in statu exlegi memorari possunt omnino duo:usu nimirum etmanu. Et quidem tum illo, tum hac corporali et vi quoque corporis conservabant: a quo tempore «capio» pro acquisitione dominii, «usus» pro possessione ad

437 ―
romanos provenere, ut priore libro319 ex capite legisXII TabularumDe usucapione probavimus. Quae ab his gentium temporibus exordium sumpserat, quum optimi quae iam sua erant iure naturali seu bonitario, longa adhaesione corporis sua fecere iure optimo seu iure gentium: a quo haerendi actu fortasse «heri» dicti et inde «haereditates» appellatae. Quae sic narramus confirmant romani illa sua usucapionis definitione, qua est usucapio antiqua dominiiadiectio — non ut transformata estadeptio — ex diuturna temporis possessione. Unde nil mirum diximus, si id priore libro320 diximus; in statu exlegi homines usucepisse res suas, quod nunc, distinctis dominiis, usucapiamus alienas.

Usucapio, nota graecis,
ignorata hebraeis — Usucapione regna et imperia firmata.

[79] Usucapio nota graecis fuit, et tam iuri naturali commoda, ut eam Plato in suam Rempublicam importa rit. At hebraei eam lege agraria e sua republica eliminarunt, qua, quoquo iubilaei anno recurrente, agri ad pristinos dominos rediebant. Sed minores gentes hoc usucapionis iure regna potissimum et imperia tuentur: de quibus cum iuris controversiae inter summas potestates et, quia summas, inter exleges nascantur, id ipsum usucapionem in statu exlegi natam esse demonstrat.

«Mancipium» unde?

[80] «Manus» autem postea pro «potestate iuris» accepta est; et «mancipium», sive «mancupium», sive «res mancipi» translata ad res, quarum dominium iure quiritium, quod erat ius optimum romanorum, acquireretur; et mancipatione ab hoc tempore heroico nedum profana, sed sacra omnia peracta; unde illa sunt: pontifices in consecrandis templis «manu tenere» postes, «flamines capti», «captae vestales» pro «consecrati» «consecrataeve».

438 ―

[VII]
De pollicitationibus et votis
«Per Iovem lapidem» — «Iovi fulguri» —
Latini «iuramentorum dii».

[81] In eo divino status naturae regimine praecipua fuit iurisiurandi religio321. Latini autem Iovem Lapidem iuramentorum praesidem habuere, per quem ita Gellius «sanctissimum», ut «vetustissimum» Apuleius iuramentum dixere: quem accipio — ita ut «Iovi fulguri» dicit Vitruvius — nempe illum, a quo primulum extitere religiones, ut supra diximus de gigantibus. Vulgo vero Herculem praecipue, praeterea Castorem, Pollucem et Fidem, iuramentorum adhibebant deos, ut exLegibus Ciceronis et ex vulgatis iurandi formulis latinis — «Hercule», «Mehercule», «Mecastor», «Edepol», «Mediusfidius» — facile confirmaveris.

«Pollicitatio» unde? — Primae foeminae semper in potestate.

[82] Et omnem promissionem iuramento firmasse, argumento est pollicitatio, quam iuris naturalis origine romanae leges adgnoscunt, et naturalis promissio definitur, a «pol» dicta et «liceri», quod per Pollucem viri, per Castorem foeminae iurarent, quod discrimen grammatici notant. Quod dat coniiciendum primas foeminas, ut priscae romanae, in perpetua tutela, nihil promittere potuisse. «Liceri» autem significat nunc quidem offerre precium in auctione: quasi «pollicitari» esset per Pollucem offerre aliquid dandum vel faciendum.

Dii iuramentorum ut votorum iudices.

[83] Hinc apud romanos permansit hoc vetustissimum: «periuria ultores habere deos et deos damnare voti»; unde

439 ―
«voti rei», «voti damnati» ii dicebantur quibus ex concepto voto res successere. Qua locutione Virgilius utitur ad Augustum, significans eum in deorum numerum relatum iri:

... Damnabis tu quoque votis322.
Ius strictum est rudium ingeniorum.

[84] Et, in illa ruditate, sine ulla ἐπιείκεια, quae ab ingenii acumine efflorescit, homines verba proloqui et accipere, rationi conveniens est323. Unde a graeca historia heroica narratur miserum illud Agamennonis votum, quod, ut solveret uti lingua nuncuparat, suam ipsius filiam Iphigeniam immolavit: unde mansit in crudos homines dictum «Agamennonis hostiae». Quod a sacra Iephtis historia grammatici Homerum sumpsisse falso putant: quando demonstravimus Deum Optimum Maximum, Isaaci exemplo, hebraeos docuisse se humanis hostiis non delectari. Et hunc corruptae gentium naturae morem fuisse, docet lexXII Tabularum, capiteDe mancipatione et nexus traditione, illa formula: «Uti lingua nuncupassit».
Nuncupare tum vota, tum pacta quid? —
Nuncupatio ex iure gentium.

[85] Etenim «nuncupare» est verbis maxime certis loqui; unde etiamnum «vota nuncupata» vota certis et solemnibus formulis concepta dicuntur; et falsa gentium persuasio fuit deos ea immania acceptare vota, neque cum diis ipsis prodesse illud:

Iuravi lingua, mentem iniuratam habeo324:

quod poetae poenitendo Thesei voto confirmant, quod Neptunus exaudiens, insontem Hippolytum occidit.

440 ―

[VIII]
De stipulationibus
«Exfestucare» quid? — Quid «infestucare»? — Unde
«investire feuda»? — «Stipulari» unde?

[86] Ita promissa ultro religione deorum stabant. Promissa vero rogata et deliberata primas gentes aliqua ruris metaphora, ut in illa ruditate, significasse necesse est325 — eadem ferme ratione, qua barbari in re feudali dixere «exfestucare», exuere aliquem dignitate; cuius necessario contrarium fuerit «infestucare» «investire», unde fortasse postea provenere dictae «investiturae feudorum»: — ita ut «stipulari» fuerit «vestire stipula», «festuca». Unde coniicio postea «pacta nuda» ab iurisconsultis dicta esse quae stipulatione firmata non sunt; ad quod exemplum antiqui interpretes postremo «pacta vestita» dixere contraria.

[87] Neque enim puto stipulationem natam inter romanos, uti certo scimus a romanis propriam custodia factam esse, cum non sit verisimile, condita Roma in media gente iam innumeris urbibus celebri, hoc iuris vocabulum ad id contractus genus significandum omnium rusticissimum invenisse; neque ratio affulget cur id potissimum invenissent.

Grammaticorum ineptiae.

[88] Nam quod veteres «stipulum» «firmum» dixerint, dandum grammaticis est; sed quod a «stipula» dixerint, id vero iis, ut plane absurdum, pernegandum, cum nihil sit stipula infirmius: a στίφω, «firmo», est forte «stipes» n on «stipula», «stipari» non «stipulari». Aliae origines, quas memorant, plane ineptae, ut pudeat memorare.

441 ―

Ius strictum prius aequitate in terris adgnitum.

[89] Et haec in pollicitationibus, votis, stipulationibus scrupolositas summa verborum simplicitatem primorum hominum decuit, ut innumera in historiis exempla docent, quibus barbarae et rudes gentes istis verborum apicibus et exegere et solvere fidem. Hinc stipulatio romanis stricti iuris permansit; hinc primae leges «carmina» dicta; quod, ut postea carmina certis numeris, ita prius leges certis verbis conceptae, conclusae erant.

Iurisprudentia spartana rudium populorum.

[90] Unde iurisprudentia in primis rebuspublicis, nempe optimatium, natura rerum ipsa, ἀκριβεδίκαιον, ius summum, ius θετικόν, ius in tota generum amplitudine, professa est.

[IX]
De permutationibus
«Contractus» unde? — Primae emptiones‐venditiones.

[91] Sed et in ipsa rerum communione diximus alios alio rerum genere abundare potuisse, egere alios: quod, distinctis rerum soli dominiis, id evenire necesse fuit. Igitur, ut maiores gentes eas utilitates communicarent, principio permutationes rerum incepere rebus tractis in unum locum, unde «contractus» nomen accepit. Atque permutationes fuerunt primarum gentium primae emptiones‐venditiones; postea inventum aes rude est, quod rerum quae in commercio forent communis mensura habita est.

Astrea cum libra quid significet? — Imaginariae
emptiones‐venditiones ex iure gentium — «Pendere» pro solvere.

[92] Unde Astrea, quae Saturni tempore, hoc est hoc ipso tempore obscuro, in terris egisse a poetis fingitur, et, ad caelum revolans, Virgo cum libra astris ab iisdem poetis appicta

442 ―
est, ad quam libram aes rude appendebatur: nam monetam, seu aes signatum, gentes minores invenere. Quare ex hac ultima antiquitate in ius civile profluxere imaginariae emptionesvenditiones, quae apud libripendem per aes et libram fiebant, quibus omnes ferme actus legitimi transigebantur; atque ad haec tempora revocanda est nativa significatio verbi «pendere» pro «solvere»326.

[X]
De bellorum et iudiciorum inter maiores
gentes specimine
Primae actiones vindicatio et conditio —
«Manum iniicere» quid? — «Manu consertus» quis?

[93] His quas narravimus rationibus, maiores gentes parta sibi iura, cum in statu exlegi nulla esset legum auctoritas, vi conservabant, vindicationibus dominia, conditionibus obligationes: conditionibus vero, quas libro superiore327 diximus fuisse maiorum gentium repressalia; vindicationibus autem per veram manus iniectionem. Unde mansit p oetis «manum iniicere» pro «vindicare», et veram «manuum consertionem», quam postea, dicis caussa, custodierunt romani, ut dominus, postquam in possessione usurpanda, ut cum Cicerone328 loquar, «surculum defregisset», reum «manu consertum» ducebat ad iudicem, et in gleba praesenti, quam secum de agro attulerat, totum fundum vindicabat illa formula: «Aio hunc fundum meum esse ex iure quiritium».

Iudicia privata bella, olim duella.

[94] Hanc vim maiores gentes rebantur virtutem; contrarium autem inertiam. Eoque pacto iudicia erant privata bella329, dicta «duella», quia inter duos: nam, si fuisset tertius — nempe, postea fundatis rebuspublicis, magistratus, quem ob

443 ―
id ita dictum puto, quod esset utroque «maior», qui ex legibus positis ius dicit — fuissent «iudicia».

Duellorum origo.

[95] Hinc duella, seu bella singularia, omni alio iure antiquiora, apud Germanos, omnis externi imperii, linguae, morisque ignaros, ab hoc tempore obscuro conservata: quod fortasse putaret privatas res cuique privata virtute servandas esse, ne, legum auxilio freta, gens ferox cum virtute inertiam commutaret. Et sic Germani erant unum earum antiquissimarum rerumpublicarum exemplum, quae, tradente Aristotele, de privatis rebus nullas leges latas habebant.

Purgationum origo.

[96] Inde cum ipsis Germanis, postea in Europam ferme universam egressis, duella, hoc item nomine, sed aliquantum transformata, provenere. Nam, ubique consepulto omni ferme romano iure, et cum330 barbaries omnia pervasisset, res ad statum exlegem propemodum rediit: unde — et per ea ipsa tempora, per universam Europam, et alia — «purgationum civilium»331, quae dicunt, genera invaluere, quibus homines Deum adibant iudicem divinumque iudicium eventus fortuna expectabant. Quod satis docet ipsos barbaros in statu exlegi ad Dei regimen, ut sociabiliter vivant, naturae sponte confugere.

Duella publica, nunc bella — Reciperatores.

[97] Hinc postea duella publica, quae «bella» dicta mansere, «rerum repetitiones» in iure foeciali appellata, quo iure idem significat «res repetere» ac «bellum indicere». Unde eodem iure «reciperatores» — teste Aelio Gallo, ut Hotomanus ex Festo notat — qui ex lege inter populum romanum et nationes peregrinas dabantur, qui de rebus privatis recuperandis cognoscerent. Ita ut «bella» dici possint publicae rerum vindicationes, uti conditiones publicae «repressalia».

444 ―

«Duellio» quid? — Quid «perduellio»? — «Parricidium» quid?

[98] Igitur «duelliones» erant maiorum gentium actiones: qua re «perduellio» caedes dicta est. Et uti «perfidus» est qui fidem violat, ita «perduellis» qui caedem non iure facit, quo perduellionis iudicio in ipsis Romae primordiis Horatius condemnatus. Quod firmat romanos a maioribus gentibus accepisse, uti acceperunt et illud: ut iniustae caedis reus «parricida» diceretur. Quia, cum gentes maiores essent plures ex una stirpe familiae, et gentes aliae ab aliis secretae agerent, si quae caedes fiebat, necessarii alicuius fiebat. Quod, rebuspublicis fundatis, permansit: hactenus patriae charitas perduravit, ut qui civem occideret, ex una parente cognatum occidisse videretur. Sed postea, patriae charitate elanguente et prolata humanitate, «homicidium» dictum est, uti et «perduellis» dictus, quum crimina ex reipublicae ratione magis spectabantur. Quod in optimatium rebuspublicis servatur maxime: quod qui caedem iniuria faceret, bellum patriae intulisse iudicaretur; unde «perduelles» postremo appellati qui contra patriam armantur.

[99] Ex hoc igitur maiorum gentium iure est nocturnum furem omnino, diurnum si se cum telo defenderit, occidere sine fraude. Quod idem hebraeis, atheniensibus et romanis in leges abiit, ut probant anonymus legis mosaicae et celebres iuris attici et romani pariatores.

Iure gentium quid «inclamatio»? «imploratio»?
«obvagulatio»? «pipulum»?...

[100] Namque haec privata bella non sine inclamationibus, orationibus, obtestationibus, implorationibus devotionibusve peragebantur. Quare in legeXII Tabularum, ut fur manifestus diceretur, «inclamatione» opus erat; «imploratione», si se telo defenderet; et furto iam concepto necessaria erat «obvagulatio», et «pipulo»332 ante eius aedes differre furem non

445 ―
manifestum: qui mos mansit romanis postea, ut capite legisXII TabularumDe iudiciis testatur. In capite autemDe parricidio, ex lectione Raevardi, pater implorabat «divos parentum», nempe domesticos lares, ut filius, qui vim faceret patri, parricida haberetur et a quovis impune occidi posset, ut idem Raevardus id caput explicat.

... «adorare»?...

[101] Et quod nos dicimus «iure agere», horum temporum erat, ut supra diximus333, «adorare deos». Unde in legeXII Tabularum, capiteDe furtis: «Si adorat furto, quod nec manifestum erit, duplione decidito»; et alio: «Si pro fure damnum decisum erit, furti ne adorato». Quare emendandum videtur caput illud eiusdem legisDe in ius vocando: «Endo via rem uti», vel, ut alii legunt, «Ubi paicunt... rato». Iacobus Gothofredus legit «ratum esto»: nos, cum Iusto Lipsio, legamus «adorato», nempe «tu reus excipito»: ita ut «adorare» pro «agere» et «excipere» accipiatur. Unde apud latinos «oratio» pro «accusatione» et «defensione» vulgo dicta mansit, ut apud Terentium334:

Orationem sperat invenisse se,
Quî differat te,

pro « accusationem»;

honestaoratio est,

pro «defensio».

... «deorum fidem implorare»? «deos obtestari»?
«quiritatio»? «clarigatio»?

[102] Atque ad hanc antiquitatem revocandus mos ille, quo oppressi «deorum fidem implorabant», quasi genus humanum esset una civitas, in qua homines agerent sub imperio et tutela deorum, et, in testium inopia, «deos obtestabantur». Quae omnia, urbibus conditis, fuerunt privatim, ut apud

446 ―
romanos, «quiritationes» dictae: in publicis bellis «clarigationes», quibus foecialesclara voce res repetebant eo carmine: «Audi, Iupiter».

[XI]
De poenis

[103] Poenae autem nondum erant humanae, nisi apud parentes «animadversio» et «coercitio»; inter aequales, vulgaris delicti, nomine «poenitentia» (unde ipsa «poena» primitus dicta), atrociorum, «devotio», «consecratio».

Quid «animadversio»? «cognoscere»? «ignoscere»?...

[104] Qui homines pudore agerent, et vi iniurias propulsarent, erant cum parentibus summe pudibundi. Igitur sola parentis animadversio, qua pater ad filii peccatum adverteret animum, ipse pudor filii, ut cum Terentio335 loquar, erat «supplicii satis» patri. Huc illa pertinent «cognoscere» pro «punire», «ignoscere, non noscere, connivere peccato» pro «parcere».

... «pactum»? «pax»?...

[105] Inter aequales pro privatis delictis, ut de furto, veniae impetrandae caussa, pacta offerebantur pollicitationibus, de quibus diximus: quod postea inXII Tabularum capiteDe furtis derivatum, ut nuper memoravimus. Hinc apud latinos «pax» pro «venia» passim legitur; et «pax» dicta qua bellum finitur, utpote quae sit venia publicae iniuriae sub certis legibus data. Unde mansit particula «pax» pro «quiesce».

... «devotio»? «consecratio»?

[106] Atrociora crimina «devotione» seu «consecratione» puniebant. Unde inXII Tabulis «sacer divis parentum» qui

447 ―
vim faceret patri, capiteDe parricidio; item «sacer Cereri» qui alienas fruges furtim noctu pavisset secuissetve, capiteDe damno; et, ante legemXII Tabularum, lege Iunia erat «Iovi sacer» qui tribunum plebis violaret.

Primarum gentium humanitas.

[107] Etenim sub theocratia nefas putabant hominem, vel sontem, occidere, idque ius ipsius Dei esse existimabant. Cuius moris aureum sane inter Germanos extat vestigium apud Tacitum. «Ceterum — inquit336 — neque animadvertere, neque vincire, neque verberare quidem, nisi sacerdotibus permissum: non quasi in poenam nec ducis iussu, sed veluti deo imperante, quem adesse bellantibus credunt».

[108] Itaque maiores gentes a sonte devoto, quem graeci dixere ἀνάθημα, tanquam a sacro abstinebant, sermonem segregabant, fugiebant contactum, et ex Nemesi, sive divina iustitia337, occidebant.

Qui «improbi»? «intestabiles»? — Exilium principio
poenae effugium.

[109] Ab hisce inclamationibus provenere romanis «improbi intestabilesque», qui proinde, omnibus abominandi, in exilium ibant. Atque ab his primis usque temporibus ortum ut exilium, non poena, sed poenae effugium esset. Qui mos diu in republica libera est observatus: unde «exul» pro «profugo» latinis passim.

«Supplicium» pro sacrificio et poena.

[110] Atque indidem «supplicium» mansit et pro sacrificio et pro poena significanda, ut a Sallustio338 romani, hac poetarum locutione, dicuntur «domi parci, in suppliciis deorum magnifici».

448 ―

[«Execratio»] — «Aqua et igni interdictio».

[111] Huic devotioni, urbibus fundatis, alia alibi similis poena exercita est. Templum Execrationis erat atheniensibus et argivis; unde fortasse Plato in suisLegibus excommunicationem irrogat parricidis. Eodem poenae genere usos Germanos, testatur Tacitus. Sed nulli nostrae similiorem quam inter Gallos druidae, ut narrat Caesar,De bello gallico339. Romae autem successit, et diu mansit, «aqua et igni interdictio», nempe civitatis excommunicatio, quod aqua et ignis, ut capite sequenti narrabimus, prima rerumpublicarum rudimenta fuerunt.

Regnum braminorum — Bonci iuris gentium sacerdotes,
ut antiqui Aegypti sacerdotes.

[112] Hae antiquissimae theocratiae falsae etiamnum permanent apud indos; et, ut solent ceterae respublicae, longo temporum successu moribus corruptissimae. Id regnum dicitur braminorum, qui fuerunt vetustissimi brachmanes, indorum philosophi, aliter dicti «gymnosophistae», ut linguae sanctae eruditi idem significare suis originibus probant: qui item, ut illi, in lucis agunt, ex antiquissimo instituto, ut contemplationi melius vacarent340. In eo regno sacerdotes, «bonci» appellati, iure gentium sibi sacerdotia custodiunt: ita ut eorum familiae in ocio et ganea dominentur, plebes in labore serviant et suis operis victitent. Ex hoc genere antiquissimum sacerdotum in Aegypto regnum fuisse, dant coniicere historiarum fragmenta, quae narrant sacerdotes, ex quibus reges creabantur, sacrarum literarum studio, quibus continebant arcanas et religionem et leges, unice dedisse operam, plebem vero agriculturae et opificiis applicatam: quare plebei sacerdotibus infensissimi, et inter utrosque et iure nexi crebra ci vilia certamina, in quibus semper sacerdotes superiores extitere341.

449 ―

Theocratia vera hebraeorum ut a falsis gentium diversa?

[113] Sed Moses, ex maiorum moribus ab Abrahamo, ut supra diximus342, traditis, ad verum Deum, unum, incorporeum, infinitum, mundi creatorem, sub nulla colendum imagine, omnem suae reipublicae auctoritatem revocavit; sacerdotes et plebem, uti aegyptii aliaeque gentes, distinxit quidem; sed agraria lege inter utrumque ordinem aequalitatem induxit, et anno iubilaei tam firmam ac diuturnam constabilivit, ut non modo usucapiones, sed et ius nexorum exegerit: quando — gentibus omnium fax turbarum — agraria duas orbis terrarum gentes, alteram doctissimam diu concussit, athenienses, alteram sapientissimam, romanos, perdidit. Unde merito, per haec discrimina quae numeravimus et alia quae deinceps dicemus, uti graeci a barbaris, ita hebraei a gentibus separantur, quod, non iure gentium, sed proprio ipsorum respublica fundata esset.

450 ―

Caput XXI
Secunda epocha temporis obscuri,
qua sub theocratia patrum potestas clientelis
aucta, et auctoritas divina ex parte
heroibus adrogata

[1] Qui sub theocratia his moribus vivebant, cum non ut errones impii, qua pabulum paretur, eo vagi excurrerent, sed certis haererent sedibus — locis, nempe, quos auspicato cepissent, quos diximus esse lucos, — necessarium fuit ut antiquos saltus silvasque ad culturam redigerent. Cumque ignem invenissent, quem heroicum inventum cum Virgilio supra memoravimus, nemora incenderunt; cumque ferrum ad humanos usus, et praecipuum aratri fabricam, nondum nossent possentve, terram, igne subactam, duris lignis curvis, ea facilitate qua nunc etiam terras pluries aratro versas rustici solent, ararunt.

«Urbs» unde dicta? — Ignis, altera praecipua pars sacrorum —
«Aqua et ignis» pro «civitate».

[2] Unde «urbs» latinis dicta ab «urbo» sive «urvo», quod aratri curvaturam significat. Et ignis, ut magna occasio fundandae humanitatis, in altera sacrorum praecipua parte, praeter aquam, habitus est. Et «aqua et ignis» pro «civilis vitae communione» deinde romanis dicta mansere.
Ut religio virtutes humanas peperit: prudentiam, temperantiam,
fortitudinem, iustitiam — Quae prima in terris «iusta»?

[3] Igitur qui sub theocratia vivebant, ii soli temperati, qui uxores et certas et unas et perpetuas sibi habebant; ii prudentes, qui de caelo, quem deum putabant, id consilium, quod ipsis Ious, Numen, Fatum erat, in capiendis uxoribus, in deligendis sedibus, utrisque sibi certis, auspicia secuti sunt; ii fortes, qui agros domuere cultura, unde primi fortasse

451 ―
«domini» dicti; ii iusti, qui mortuos terrae redderent, a qua primum datos rebantur: quae prima «iustitia» in terris fuit, unde mansit «iusta persolvere» pro «sepelire». Atque has omnes virtutes pietate, quae eorum omnium et principium et finis erat, complectebantur.

«Fortus» qui? — «Vir fortis» pro «pudico».

[4] Igitur ii soli optimi, priscis «fortissimi» dicti, quibus idem «fortus» ut nunc nobis «bonus» significabat: et pudor latinis praecipua pars fortitudinis habita, ut Pamphilus terentianus:

Amavit; tum id clam; cavit, ne unquam infamiae
Ea res sibi esset, ut virum fortem decet343.

«Optimi» qui? Ἄριστοι unde? — Mars fortium character —
Prima fortium facinora.

[5] Qui latinis «optimi», graecis ἄριστοι appellati, ab Ἄρης, Mars, ex eodem fortitudinis fonte, ratione tamen diversa. Mars enim fortitudinis heroicus est character; unde postea belli divina mens, seu voluntas, seu fortuna, habita est, ut docent illae poeticae locutiones: «aequo, iniquo, dubio Marte pugnare» et «Mars communis». Sed Mars prior bello fuit, qui bellum invenit. Nam prima ἀρετή, seu virtus, seu fortitudo, fuit terras subigere; deinde successit subigere bello populos: prius pugnare pro aris et miseros ad eas confugientes a violentis protegere, quae mox dicemus prima in terris asyla fuisse; deinde pugnare pro patria: unde mansit id dictum: «pro aris focisque pugnare». Et quum fortitudo in terris extitit, vera virtus extitit, quae ad salutem, non ad perniciem, sit comparata.

Ἀρειοπάγος unde? Πηγή quid?

[6] Ab hac eadem origine est Ἀρειοπάγος, quem describunt quidem eruditi communiter vicum Athenarum, sed a

452 ―
templo Martis ibi sito sic dictum volunt. Rectius et simplicius ex nostris principiis dicamus ἀρειοπάγους vicos fortium fuisse, ex quibus Athenae, ut tradit graeca historia, coaluere, sic dictos a voce πηγή, quae, communis et graecis et latinis originis, significat latinis «fontem», graecis «collem», «saxum», «rupem», quod in montibus ut plurimum fontes nascantur. Itaque quod Iuvenalis344 Ἀρειοπάγον vertit «Martis curiam», ibi πάγος, κατὰ λέξιν, sonet «curiam», non «collem», «saxum», «rupem», ut clarissimus Antonius Salvinus, mei honoris caussa, adversusSynopsim obiiciebat345, quia nostra philologiae principia nondum viderat, quae speramus, cum legerit, probaturum.

«Curia» unde? — Cures, sabinorum oppidum, quasi Quires: unde «quirites» — Hasta, heroicum teli genus, «quiris» dicta: unde «Quirinus».

[7] Namque hac ratione dici mus primos fuisse pagos, «curias» dictas; cuius vocis a maioribus gentibus romana historia repetit antiquitatem, quae narrat Romulum Urbem in tres curias divisisse. Et ex earum collectione gravis coniectura est, ut Cures, plurali numero, sabinorum oppidum, quod Dionysius «gentis caput» appellat, tanquam «quires» ab antiquo forsan monosyllabo «quir», dictas esse. Cuius civitatis optimates «quirites» dicti, quos a victis Curibus Romam importavere romani: qui, quia hastis armarentur, quod teli genus heroicum diximus supra et infra dicemus, «quirim», hastam, pro «viro hastato» dixere. Quod paupertati linguae convenit, cum nos, in hac copia, ornatus caussa, dicamus «centum ductat hastas» pro «centum346 hastatos». Et sic a «quiri», hasta, Romulum «Quirinum» appellatum fuisse constet.

453 ―

Iidem principio «quirites», «areopagitae», «curetes» —
Curetarum historia — Indidem «curetes» et «Latium».

[8] Itaque iidem fuere quirites, sive optimi sabinorum, ἀρειοπαγίται atheniensium et κυρῆτες cretensium, ex Ida, Phrygiae monte, oriundi, quos sic dictos putant ἀπὸ τῆς κουροτροφίας,/ eo quod Iovem puerum vagientem, inter ipsos absconditum, armorum strepitu celasse et aluisse narrentur, ex hac ipsa nostra temporis obscuri historia, qua optimi, auspiciorum beneficio, a propudio nefario et impia inhumanitate in lucis latuisse narravimus. Ex qua origine «Latium» dictum docuimus.

Unde «curia»? «comitia curiata»?

[9] Et sic neque, ut Varro347, a «cura» dicta «curia» est, neque, ut alii volunt, a graeca voce κυρία; sed et vox graeca et latina ab aliqua origine communi, quae non alia fuerit quam «quir» et χείρ, derivetur. Et «fortis» ab hasta sabinis, a manu graecis dictus, quod fortis manu spectetur; et ut latinis «quirites» in concione, sive «patres hastati», ut de Germanis idem Tacitus narrat, ita graecis κυρία dicebatur et ipsa concio et concionis locus et sententia quae suffragiis vincit. Unde proverbium αὐτὴ κυρία, eadem plane significatione qua prima romanorum «comitia curiata», ex Pomponio et Budaeo, libro priore probavimus348.

Areopagi historia — Minervae mythologia.

[10] Cum tot his tantae antiquitatis rebus et illa quoque convenient: hos areopagos principio fuisse parvas optimatium respublicas, quas nos primas omnium in terris natas libro priore probavimus et latius demonstrabimus infra, quae ante Cecropis regnum peculiares habuere reges, ut tradit Pausanias349, reges nempe optimatium. Et templa pagatim sacrata, et in quoquo peculiare quoddam numen coluisse: universo s

454 ―
vero magno in honore habuisse Minervam, quam optimatium deam diximus; eique noctuam attribuisse, nocturnam avem, ab eo latendi pudore, quem experti fuerant omnis humanitatis esse principium. Areopagitas summam in cognoscendo et iudicando de caede severitatem, ut mos est in rebuspublicis optimatium, conservasse. In Areopago caedis reum Martem, iudicantibus duodecim diis, esse sex sententiis absolutum, et eam suffragiorum parilitatem «Minervae calculum» dictum: quod Minerva character sit optimatium in iudiciis; unde ei, ob id quoque, attributa noctua, quod areopagitae noctu iudicarent (quae dea Pallas quoque est, sive sapientia optimatium in bellis, uti Mars est rabies et furor armorum)350. Theseum ex his martialium fortium virorum pagis composuisse Athenas, et fundatam libertatem his optimatibus miscuisse, unde hic magnus Athenarum senatus erat. Laxato plebi ordine, ut solet ubi respublicae natura liberae sunt, Draconem, qui optimatium rempublicam meram restituere voluit, nam leges sanguine scripsisse dictus est, eum ordinem delevisse et ephetas creasse, qui de caede cognoscerent. Solonem restituisse, et magistratus spectatae virtutis in eum ordinem cooptari lege permisisse; et sic virtuti eum aperuisse ordinem, ut veram libertatem decebat.

Levitae hebraeorum optimates — Ex eadem origine respublica
optimatium, aristocratia, respublica levitarum.

[11] Ex eodem fortitudinis fonte, vocibus tamen diversis, levitae dicti ab אֵל, «El», «fortis» («illi isti», «illae istae», «hi hae»), «Deus»: ex qua tribu sacerdotes erant, quibus decimae pendebantur, ex quibus Sanhedrim, seu magnum Concilium, maxima ex parte componebatur. In iis semper fuisse insigne virtutis specimen; ipsis res publicas demandari; ipsos in eius reipublicae motibus semper ad meliorem partem, ut optimates solent, accedere; tandem potentia praenimia degenerasse et occupasse rempublicam, ut optimates corrupti solent:

455 ―
qui haec cuncta cogitet, eos hebraeorum optimates fuisse affirmabit. Itaque ex eodem fortitudinis fonte, rationibus diversis, quod latinis dicitur «regnum optimatium», ex eodem graecis ἀριστοκρατία, hebraeis denique «respublica levitarum» erat.

Novi etymologici specimen — Eius promovendi ratio —
Clari viri Antonii Salvini elogium.

[12] Quapropter, non verborum origines nobis sunt praecipua disserendorum fundamenta, quod praestantissimus Salvinus non iniuria reprehedebat; sed rationes, quibus nostra dissertata nituntur, novas verborum origines — et longe alias ac quas grammatici, hactenus rationis expertes, memorant magis quam docent — aperiunt. Quin, si nostris principiis hanc temporis obscuri historiam triplici lingua eruditi urgeant, eadem numero ratione, qua eaedem in vita utiles sententiae aliter atque aliter pro diversitate linguarum in diversa proverbia abiere, novum etymologicum adornabunt, qui ex tenebris obruta e antiquitatis innumera, quae nunc vix, ac ne vix quidem quis cogitaverit, eruent in lucem. Haec diximus ut nostro Italiae ornamento, Antonio Salvino, responderemus. Nunc ad nostram historiam redeamus.

Cur «farre et vino litatum»? — «Confarreatio» —
«Farracia sacra».

[13] Optimi igitur, cum terras colere coepissent — qui mos diu mansit apud romanos, ut patricii agriculturam facerent (unde Fabii, Lentuli, Pisones, Scipiones a ruris vocabulis appellati, et Titus Quinctius ab aratro ad dictaturam vocatus est), et inter alias satis multas gentes agricolae nobilissimi habiti, — sementem frumenti, latinis «farris» dicti, fecere. Et quia ii in terris sacerdotes erant, ut latius infra dicemus, hinc mansit romanis ut sacerdotes farre et vino litarent et sacerdotum nuptiae confarreatione celebrarentur351, quas «farracia

456 ―
sacra»352 appellarunt, nec nisi e confarreatis nati flamines erant. Quem nuptiarum ritum aliarum gentium, et in primis anglorum, observant eruditi.

«Adorea» — «Adur».

[14] Et mansit quoque romanis mos ut fortibus bello viris certa farris mensura militari praemio daretur et «adorea» appellaretur gloria militaris: quod far ipsis «adur», sive ab eo primo silvarum incendio, sive quod tostum ederent, dicebatur353.

«Herus» unde? — «Hereditas» primitus quae dicta? —
Primum civilis potestatis rudimentum.

[15] Tandem ii agros, quos sibi colendos destinaverunt, modico aggere muniere, qui sunt «termini agris positi» quos dicit iurisconsultus. Atque ab eo quod intra eos terminos se continerent, et quasi iis terris haererent354, ut qui cum vaga multitudine errare nollent, hinc puto «heros» dictos ab «haerendo», quanquam postea «a» litera elisa sit, eadem significatione qua in rebuspublicis aristocraticis dicuntur «i Signori», et eorum ditionem dictam «hereditatem», ut significaret «Signoria». Quare, si advertas quae superius de liberrimo legandi in testamentis iure diximus, comperias in patrefamilias testamentum condente personam summae potestatis civilis inchoatam.

[16] Interea multitudo nefaria in insignem frequentiam aucta est, et frugis caritas infirmis industriam intendit, ut glandem tempore legerent, quam in hiemem asservarent. Sed violenti, ut solent, in ocio desides, ubi ipsos fames urgeret, lectas fruges ab infirmioribus rapiebant et obsistentes necabant, atque adeo iniuriis et caedibus grassabantur, et sic erant

457 ―
homines hominibus lupi. Quin, ut audaces solent, ausi quoque sunt de terrae cultis fructibus degustare, et, praedabundi, quos diximus aggeres, seu fines ab optimis impositos agris, superarunt: quibus fortissimi — qui, castitate veneris et diuturnis355 ruris operis, corpus et, per crebras cum feris pugnas ut suas sedes tuerentur, animum adversus terrores firmarunt — obviam ferociter facti, audaciam virtute superantes, ob suarum rerum tutelam, interfecerunt.

Sagminum historia.

[17] Forte aggeres sagminibus postea conseruere, ut nunc passim sepes videmus. Ac posteri putarunt et sagmina et aggeres caesorum violentorum sanguine consecratos.

Unde verbenae «sanctae»? «sancti» muri? «sanctae» leges? —
«Sacri» homines.

[18] Hinc verbenae, quae eaedem sunt ac sagmina, sanctitate donatae sunt: atque inde «sancta» moenia356, quo sensu «moenire» seu munire viam aggeres dicuntur. Idque est quod muri iure gentium «sancti» dicuntur — iure, inquam, harum gentium, nempe maiorum; — et «sanctae» leges, ab illa earum parte quae «sanctio» appellatur, quae poenas inrogat in transgressores. Atque ii primi «sacri» fuere, et coepit consecrationem mors consequi consecrati: unde fluxit inXII Tabulis capud illudDe damno: «Qui frugem aratro quaesitam noctu secuerit vel paverit, Cereri sacer esto».

Legati «sancti» — Caduceus — Cur «sanctae» verbenae ex arce?

[19] Hinc legati latini has virgas gerebant, ut earum religio ipsos protegeret inter hostes; unde ab harum iure gentium legati sancti: ut ex eadem fortasse religione legati graeci ferebant κηρυκεία, qui latine «caducei» dicuntur. Hunc

458 ―
romani cepere morem, ut forsan hac herba arcem consererent, quo facerent, exemplo primorum aggerum, sanctiorem, et ex arce verbenas sumerent, quas ferrent inter hostes legati: quae sane herba nisi communiter sancta haberetur, qua ratione sanctum significare hostibus legatum posset non plane video. Neque prave eos existimasse crediderim, qui sanguineis his virgis parricidas caedi dixere357. Nam romanos eum morem a gentibus maioribus accepisse putarim, inter quas, cum omnis caedes parricidium esset, his virgis parricidam caedebant, ut significarent eum ab ipsis rebus, quibus fas erat homines vel ab hostibus protegi, dignum esse ut puniretur; et sic eo poenae genere parricidium inter omnes gentes abominandum nefas esse docebant.

Cur ex sagminibus ornatae arae?

[20] Hinc postremo «sagmina» dicta coniicio oleas, myrtos, lauros, quibus ornabant aras: quia primi terrarum aggeres, ut mox dicemus, primae in terris arae fuere.

Iuris optimi origo.

[21] Per ea quae memoravimus virtutis facinora, optimi, fortissimi, lege potentiae a natura meliore dicta ta, ius agrorum optimum seu fortissimum condidere. Quod postea, romana civitate constituta, ius civile a Romulo — in divos relato appellatoque Quirino — consecratum et «ius romanorum quiritium» dictum est358.

«Cluere» quid? — Quid «cluer»? — Qui «inclyti»? —
Unde «gloria»? — «Hercules» unde?

[22] Et ob eadem ipsa praeclara virtutis facinora, optimi, fortissimi, «cluere» dicti sunt, quae antiqua vox est et significat «ob armorum victoriam celebrari». Victoria enim priscis «cluer» dicta, et «incluti» sive «inclyti» proprie victoria clari

459 ―
appellati: unde coniicio «gloriam» latinis dictam, quae definitur «fama meritorum in genus humanum maxime pervagata». Cuius vocis origo videtur latinis cum graecis parva mutatione communis, ut quae latinis «cluer», graecis κλέος; unde «Hercules» dictus Ἥρας κλέος, «Aëris, sive Iunonis, gloria»359.

Unde Hercules plures? — Herculis romani nomina.

[23] Inde tot Hercules antiquitas habuit, ut quadraginta tres Varro numeret. Quorum omnium antiquissimus habetur aegyptius. Et inter celebres sunt: phoenicius, unus tyrius, alter item tyrius, dictus asiaticus; Hercules lybicus; Hercules creticus; Hercules romanus, quem Sancum, vel Sangum, vel Sanctum, item Semonem Fidium dixere; Hercules germanus, quem et celticum plerique dixere; Hercules gallicus. Sed omnium celeberrimus Hercules thebanus, dictus Amphytrioniades, de quo graeci numerant duodecim aerumnas sive labores, et ferme omnes Iunone imperante, aëris dea: imperantibus auspiciis in divinae ab Iove originis experimentum.

Herculis mythologia — Quid Herculis hydra, Cadmi serpens,
Apollinis python? — Unde «ditio» dicta?

[24] Et Hercules caelum sustinet humeris: quod optimi, fortissimi, primarum gentium religiones fundarunt. Terras monstris lustrat purgatque: quia optimi, ut quas sibi legissent sedes obtinerent, cum feris pugnare easque extinguere debuere, quas vagi et errones nihil aliud opus habebant ad sui salutem quam fugere. Igne, non ferro, hydram extinxit: nempe ingentem terrae silvam, cui ὕδρω, «aqua», recentis Diluvii humor, dederat nomen360; quae Herculis hydra in alia antiqui orbis parte ex eadem ratione fuit Cadmi serpens et Apollinis python361, et aquei serpentes «dracones» dicti. Ad Inferos

460 ―
descendit, uti et postea Theseus, dictus «Hercules alter»: uti frumentum satum terrae demissum est, Ceres Inferis abdita, et Dis inferus deus362; unde eos agros cultos terminis distinctos principio dictos putem «ditiones», quae postea «territoria» a iurisconsultis sunt appellata363. Cerbero catenas iniicit: hoc est caninam hominum impiorum impudentiam coercet. Et ab Inferis educit: hoc est a sepulchris arcet qui cadaverum carnibus et tabo non vescatur.

Asylorum origo.

[25] Idem tyrannorum extinctor: quod, hac victoriarum fama364, qua optimi cluebant, erectos infirmiores ad «inclytos» latinorum, ad graecorum «hercules», ab violentorum iniuriis, confugisse necesse est, qui, pro infirmiorum tutela, violentos, si obsisterent, occidebant. Et sic inclytorum ditiones asyla sunt profugis constituta, quorum primum Cadmus, quem diximus alibi primorum urbes condentium characterem, Thebis constituisse narratur. Quare, non ex «vetere condentium urbes consilio», ut Livius ait, sed a miserorum misericordia, atque adeo ipsa natura humanitatem dictante, asyla sunt introducta365. Itaque inclyti civitates primi fundarunt: Hercules spartanam, cuius posteri, Heraclidae, rexerunt; Theseus, ut Plutarchus narrat, magnus Herculis imitator, atheniensem.

«Ara» unde? — Unde «urbs»? — Unde «hara»?
et «haruspicina»? et «arx»?

[26] Namque haec asyla principio «arae» dictae indidem, unde «arare», et «urbes» ab «urbo», aratri curvatura, unde est et «urbare», aratro definire366. Itaque asyla fuere terrae quae a fortibus aratro erant designatae. Ex qua ipsa origine «hara», septum pecudum, unde postea «hara» pro «victima»,

461 ―
atque inde postremo «haruspicina» appellata, atque indidem «ara» ipsa: non ab ἀρή, «votum», quod temere grammatici; sed qua nos dicimus ratione: quia in primis aris prima vota, prima ἀναθήματα, primi homines sacri caesi sunt.

Fines agrorum «arae».

[27] «Aras» autem primitus fines agrorum dictos docet celebris, apud Sallustium367, historia de aris Philenorum, quae in cyrenaica regione fuere finis imperii carthaginiensium Aegyptum versus, in illa terrarum vastitatem a Philenis fratribus definitus. Hinc in geographia tot urbes ubique «Ara» vel «Arae» appellatae. Quin in Sacro Codice, notante Cellario368, «Aram» primum et universale vocabulum urbium ac regionum fuit. Etenim quo sono graecis ἀρή, «votum», latinis «hara», prima h aspirata, «septum», hebraeis ultima h aspirata, אָרָה, «arah», carpsit; unde אֲרִי «ari», «leo»; et אֲרָם, «aram», nomen proprium viri, a quo «Aramia» Syria dicta et אֲרָמִי «aramaeus» syrus, et ab eadem origine אַרְמוֹן, «armon», arx, unde forsan «arma», quia arcent, et «armon», «palatium», «turris regia», forsan a septorum palis, a quibus palis forsan Pales, pastorum dea. Hinc «ad aram confugere» confugere ad asylum.

«Ara clementiae» atheniensium — Sex asyla hebraeorum —
Curia romana — Ara sociorum.

[28] Ex quibus omnibus celeberrima atheniensibus mansit «Ara miserorum sive infelicium» dicta, quam Herculis posteri constituisse a graecis traduntur: argumentum gentis praeter ceteras humanissimae, quo merito super alias nationes se extollebant, quod inter ipsos asylum omnibus miseris profugisque sanctum et inviolatum pateret: quo forsan exemplo omnia templa graecis vocantur «asyla». At apud hebraeos

462 ―
sex asyla constituta, sex urbes levitarum, qui populi hebraei optimates erant. Neque hunc maiorum gentium morem obliteravere romani, apud quos Curia, quae ex senatoribus sive optimatibus componebatur, «Ara sociorum» habebatur et a Cicerone369 sic dicta, ad quam socii populi romani ab aliena vi et iniuriis, tanquam ad asylum, confugiebant; unde patres de repetundis perpetui quaestores fuere.

Prima humanitas fundavit respublicas —
Venetae reipublicae laus.

[29] Igitur vides non tam una ex arcanis regni artibus, quae ferme omnes sunt infirmiorum consilia, quam ex fortissimorum magnanimitate ius asylorum fundatum, et asylorum iure respublicas primas optimatium conditas esse, ut libro priore diximus370 et heic latius dicemus: nec regna ex dominandi aviditate, sed ex humanitate protegendi infirmos adversum vim primum in terris orta. Quem generosum maiorum gentium morem veneti patres, qui eos plurimum referunt, diligentissime custodiunt: nam miseros, qui vel ob magnas regum inimicitias ad ipsos confugiunt, sancte in fidem recipiunt et fortiter tuentur371.

Cur inclyti dicti «fortissimi»? «optimi»? — «Vir bonus»
pro «iudice» unde?

[30] Ita qui, inclyti, suas ad aras profugos in fidem recipiebant, ob hoc beneficium «fortissimi» appellati, ea significatione qua aliis utilissimi: quo sensu «fors fortuna» bona fortuna dicta, et hinc appellati «optimi», quod bonum sit quod alios beat. Unde «Deus Optimus», qui prodest omnibus et semper prodest; et «bonus vir» romanis iudex, qui alienae utilitati studere debet, non suae. Unde vocabulum ipsum docet fortitudinem veram ad tutelam, non ad perniciem, natam esse.

463 ―

Ops dea quae? — Cur optimi dicti «patres»?

[31] Quod autem infirmi fortissimorum‐optimorum auxilium adversus violentorum iniurias imploraban t, dixere «opem» a recto «ops», quae vox una est ex infantis linguae monosyllabis, quam latini, ut supra vidimus372, post «fas», graecis dictam «Themim», secundum fecere numen. Ex qua Ope, tempori lata, infirmi recepti hos fortissimos «optimos» appellavere: quia sua infirmorum capita tuerentur, appellavere «patres», appellatione a diis ad illos translata373. Qui mos romanis mansit, ut qui patriam servassent, ut Camillus in sago, Cicero in toga, «patres patriae» appellarentur: quam appellationem, ab Augusto traditam, sequentes sibi principes romani tanquam hereditario iure sumpsere, quod Augustus patriam, bellis civilibus occidentem, servarat. Et ad hanc vetustatem antiquitatis doctissimus poeta respexit, quum de Augusto cecinit:

... Ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus374.

Ratio duum ordinum iure divisorum, ex quibus regna
heroica coaluere — Prima lex agraria in terris nata.

[32] Nam, ut legem375, quam optimi receptis imponerent, iisdem aequam probarent, dicebant se ex ea terra ortos esse, ac proinde sua esse auspicia, quia in caelo suo capta — unde quantum caeli solo imminet, tantum romano iure est in usu eius qui soli dominus est; estque illud: in solo cuique suo aedificare usque ad caelum licet; — item sua esse sacra, suam linguam, ac proinde scientiam sacrorum et legum suam, sua connubia, sua paterna imperia, suas gentes (atque haec omnia, quia in agros venerant alienos, quorum ipsi indigenae, ingenui, erant); et sic ipsos unos heros, ac proinde nobiles, esse:

464 ―
Quando igitur infirmi, salutis caussa, in haec omnia aliena venissent, aequum erat ut recepti agris adsignatis sibi ad sustentandam vitam, quam salvam cupierant, contenti essent.

«Assignationis» et «agri assignati» origo —
Origo «receptorum».

[33] Unde assignatio postea iurispatronatus praecipua in iure romano pars fuit, et in doctrina de limitibus unum e tribus agrorum generibus erat, qui «assignati» dicebantur. Et «recepti» fuerunt tanquam iuris maiorum gentium servi, sive servorum iure minorum gentium prima rudimenta.

Gentium religiones et respublicae falsa persuasione,
non mendacio, fundatae.

[34] Titus Livius haec partim, non omnino, tradit ex vero, cum neque illius semplicitatis neque fortitudinis sit ut «natam e terra sibi prolem ementirentur», quod vitium servile est. Rectius fortasse dicemus inclytos id verum credidisse, et diuturnitatem temporis, in ea linguae et scripturae summa ignoratione, obliterasse illas primas terras a maioribus lectas esse; et ita, vel falsas, religiones, non mendacio, sed falsa persuasione in respublicas promanasse; neque, ut Livius ait376, «vetus urbes condentium consilium» id fuisse.

Historia romana illustratur — Fundamentum totius rei romanae.

[35] Atque de hoc iure gentium intelligendi apud Livium377 sunt patres, qui adversus Canuleium tribunum plebis, legis auctorem de connubio patrum et plebis, dicunt: confundi iura gentium (idest maiorum, quae romani patres sancte custodiebant); ea lege perturbari ius auspiciorum; eoque discrimine sublato, ferarum ritu (innuit exleges nefarios, quos diximus), promiscua connubia haberi, ut qui natus sit, ignoret cuius sit sanguinis. De his inclytorum patribus accipiendus est Appius

465 ―
Claudius, decemviri nepos, contra Sextium et Licinium, perpetuos legis auctores de consulatu plebi communicando, inquiens patricios privatim auspicia habere, quae plebei ne in magistratu quidem habent: quos supra diximus patricios fuisse auspices maiores et auspicia publica habere, quare tribunatus plebis verus magistratus non erat, quia, cum non haberet auspicia, nullum habebat imperium, eiusque vis omnis, non in iubendo, sed in vetando stabat. Quae, a Livio ad patres a Romulo lectos, et multo magis a Iunio Bruto conscriptos, translata, tam densas romanae historiae tenebras offundunt, ut ex vero Publius Decius Mus, adversus Claudium pernegantem sacerdotia plebi communicari, cum stomacho dicat: «Semper ista audita sunt eadem: penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere: en Romae unquam fando audistis, patriciosprimos esse factos, nonde caelo demissos, sed qui patrem ciere possent»378, idest nihil ultra quam ingenuos, hoc est e matre libera natos. Atque haec est ratio cur alteri famae apud Suetonium379 non assentiar, et verius putem Appiam gentem cum Atta sub Romulo venisse Romam: nam, si, uti altera fama fert, post reges exactos venisset, neque haec Appius tam audacter diceret, et Mus Appio, ut minorum gentium patricio, id, quod gravissimum erat, exprobaret. Hoc graviter animadvertendum censeo, namque haec res erit praecipuum omnis romanae historiae, politiae et iuris civilis romanorum, tum sacri, tum profani, tum publici, tum privati, fundamentum.

«Cliens» unde?

[36] His, quas supra descripsimus, rationibus, tempore obscuro clientelae institutae, quas postea Romulus recepit (non, ut vulgo putarunt, instituit) et certis legibus distinxit ac patribus romanis attribuit. Et dictae sunt «clientelae», quasi «cluentelae», a verbo «cluere»; unde «clientes»,

466 ―
quasi «cluentes», metonymikῶs, caussa sumpta pro effectu, non a «colendo», ut falso Connanus380 ac Raevardus381 putarunt.

Clientelarum ubique gentium celebritas —
Quid «applicatio» graecorum? — Hebraeorum famuli.

[37] Et ita aliis alibi legibus clientelae a maioribus gentibus fundatae sunt et terrarum orbis clientibus frequentatus382. Unde legis romanos scriptores clientum mentionem facere praecipue inter Germanos Gallosque, deinde inter hispanos, poenos, italos, graecos. Ut inter athenienses id ius erat: ut peregrini alicui opulento homini se applicarent in clientelam, ut Thais, apud Terentium. Et in sacra historia legis Abrahamum cum istiusmodi familia cum regibus iusta bella gessisse; cumque diserte non narret ex Dei mandato gessisse, recte conficitur hoc clientelarum iure gessisse: ut clientelas ex iure omnium ferme maiorum gentium fuisse, ambigi ultra non possit.

Clientelae in Latio ante Romulum.

[38] Itaque Romulum eas a iure maiorum gentium recepisse, monere debet ille Livii locus383, ubi narrat Potitios et Pinarios, quas, tanquam ex nostra doctrina, Livius momentose «inclytas nobilitate familias» appellat, sacra Herculis Romam importasse, et Attam Clausum, quem nos paullo ante demonstravimus sub Romulo Romam venisse, cum magna clientum manu venisse.

Clientelarum partes duae: obsequium et operae —
Clientela rudimentum iurispatronatus.

[39] Praecipuae enim et ferme communes clientelarum leges erant obsequium et operae, patri, fortissimo, optimo pro allata

467 ―
ope praestandae: ut, iure obsequii, inclytum, quo vellet, cliens sequeretur384; iure operarum, eas cliens inclyto quoque praestaret. Ad cuius iuris gentium maiorum imitationem, servitute et manumissione a minoribus gentibus introducta, leges civiles de obsequio et operis a liberto praestandis patrono ob libertatis acceptae beneficium introductae sunt, et assignatio quam supra diximus. Unde Ulpianus clientes libertis comparat385.

«Familia» proprie dicta — «Famuli» — «Paterfamilias» proprie dictus.

[40] Sub his legibus obsequii et operarum clientes recepti conflavere familias, significatione nativa et maxime propria, quae hanc famulorum multitudinem sub unius patrocinio significat, proprie item «famuli» accepta voce, qua «ministrum» significat. Dicti famuli forsan a fortissimorum «fama» quam diximus, quanquam mutata primae syllabae quantitate, ut a «cluer» appellati «clientes»386. Namque erant patribus colendorum agrorum ministri, qui, quia rem familiarem plurimam facerent, patrimonio «familiae» nomen dedere. Atque ab his familiis «patresfamilias» proprie appellati sunt; ad quod exemplum postea conceptum caput legisXII TabularumDe testamentis: «Uti paterfamilias super pecunia tutelaeve rei suae legassit, ita ius esto».

De origine feudorum — «Vas» quid et unde? — Βάς —
«Vass» — «Vassus» — «Vassallus» — «Wadium» — «Invadiare».

[41] Pro hoc obsequio, pro his operis quisque cliens inclyto promittebat ei, ubi vellet et quando vellet, se sistere. Et sic prima et monosyllaba vox orta «vas vadis», communis originis latinis, graecis germanisque. Graecis enim βάς idem significat ac latinis, nempe eum qui, in iudicium vocatus, vadere debet. Germanis autem «Vass», prima vassalli appellatio fuit, unde «vassus» et «vassallus» et «wadium» (pignus)

468 ―
et «invadiare» (oppignorare). Nam eiusmodi clientelae quaedam maiorum gentium minuta feuda fuere.

Clientelarum et feudorum similitudines excussae —
Militare servitium romanorum.

[42] Quare elegantes iuris feudalis scriptores recte et pro hac antiqua, quam natura ipsa linguae eos haec ignorantes docebat, origine, imprudentes, feuda «beneficia», seniores «patronos», vassallos «clientes», homagium «clientelam», fidelitatem «obsequium», militare servitium «operam militarem» dixere. Quam, etiam republica diu libera, plebei patribus publice praestitere, ut de suo aere militarent: unde in iure feudorum sunt «miles» et «vassallus» synonyma.

Ut clientelae republica libera transformatae — «Comitatum» origo —
«Curiae», «curtes» — «Heroes», «viri», «barones».

[43] Deinde mansit sola obsequii obligatio, qua clientes Attam, Romam commigrantem, secuti sunt. Quae postea in republica libera in hunc morem conversa est: quo mane plebei togati ibant quisque suum salutatum patronum ea formula: «Ave, rex» (ita namque in antiqui regni heroici memoriam appellabant), eumque ducebant in forum, reducebantque domum: quibus, pro antiquo victu, patroni coenam dabant, pro qua postremo sportulas dividebant. Atque hi patronorum comites postea fuere «comites principum», et «comitatus» primi, latinae originis, tituli feudalium dignitatum fuere. Et «atria» patronorum barbaris fuere «curiae» seu «curtes» in re feudali, praetoria seu tribunalia seniorum. Et qui «optimi» priscis latinis gentibus, in re feudistica «meliores» dicti; et qui graecis «heroes», latinis «viri», barbarice «barones», viri fortes, potentes, optimates regnorum.

«Ager», «possessio» — «Alauda», «feuda» —
«Laudare auctorem» ex clientelis ortum — «Laudimia» — «Laudum».

[44] Sed ex hac earum maiorum gentium antiquitate, qua ager erat inclytorum, possessio clientum, in re feudistica passim

469 ―
«possessiones» pro «feudis» accipiuntur; et seniorum sunt alauda, quae «allodia» vulgo dicuntur, feuda sunt vassallorum (quae in re beneficiaria est summa rerum divisio), ex eadem fortasse origine qua inter romanos postea «laudare auctorem» fuit in iudicio vocare eum a quo reus dominii caussam haberet, quae una eius obligationis pars est, qua patroni clientes lite implicitos tueri in iudicio debebant. Ex eadem fortasse origine «laudare» latinis, unde Germanis, a «Los» sive «Lauds», provenere «laudo», «laudimia», «laudum»: nam «laudimia» est pecunia quam novus vassallus patrono pendit in dominii agnitionem; «laudum» vero arbitrium sive iudicium quo de feudo caussa definitur.

«Precariae», «census».

[45] Hinc cum feudis natae precariae et census, quos primos iuris gentium contractus de rebus soli putarim: illum de re aliena possidenda pro libitu domini, hunc sub onere certae rei vel pecuniae domino in annos pensitandae.

Non ex iure romano feuda,
sed ex antiquissimis feudis romanum ius natum.

[46] Igitur, non ex scintillis romani iuris feuda, ut hactenus cum Oldendorpio putatum est, sed ex his antiquissimis clientelis et feuda et ius quiritium romanorum duxisse originem, ut libro priore387 diximus, iam satis liquido constat388.

«Fis», «Feed», «feida», «diffidare», «fida».

[47] Uti clientes pro vita et victu patronis vades fiebant, ita vicissim patroni clientibus suam praestabant «fidem»: quam vocem puto monosyllabam in illa infantia natam, «fis», cuius obliqui sint et «fidei» et «fidis», quum significat «nervum», qui κορδή dicitur graecis. Et fortasse inde quoque «feudum» dictum sit a verbo «Feed»; unde postea «feida» significavit

470 ―
«capitalem inimicitiam», unde est «diffidare» et inde «bellum»389, nam «fida» quoque barbarice dicta mansit ius utendi aliena fruge, glande vel pabulo, sub certo precio constitutum.

Cur Hercules «deus Fidius» romanis.

[48] Ab hac fide forsan Herculem romani deum Fidium coluere et «per Herculem» fere semper iurare soliti.

Origo iuramentorum — «Sacramentum».

[49] Et per clientelarum occasionem prima eluxit iuramentorum religio, unde romanis «sacramentum» κατ' ἐξοχήν/ pro militari dictum mansit. Iurabant autem inclyti quemque suos non deserturum proditurumve esse clientes, quin eos docturum, iisque in eorum temporibus praesto fore. Hinc mansit gravioris sceleris apud romanos fallere clientem quam hospitem, ut Sabinus tradit.

Prima infamiae poena — Infamia perfidiae poena.

[50] Itaque eius qui clientem desereret proderetve poena erat infamia, nam cadebat illa virtutis fama qua eum cluere oportuerat. Quae poena divina est, non humana, ut alibi diximus390, cum sit commune humanae rationis iudicium quod scelerata facta condemnat. Quod solum poenae genus summos principes mansit, qui in subditos, ipsorum fidei commissos, libidine, avaritia, crudelitate grassantur, quam nullis potentiae viribus vitare possunt, quia quo gravius premunt, violentius erumpit. Atque ab hac vetustate romani primum patronos qui clientes fallunt, deinde tutores qui non ex fide pupillorum res administrant, postremo omnes quorum fidei res nostras mandamus et perfide in iis administrandis se gerunt, infamia notatos habuere.

471 ―

Unde divisio hominum inter sapientes et vulgus.

[51] Per clientelarum occasiones coepere optimi feros homines deorum religiones docere, sive metuere et vereri deos; et sic poetae fuere vulgi philosophi, et heroes poetae fuere, quales Orpheus, Amphion, Linus. Quem morem recepere romani patricii, qui, patroni clientum, plebem docebant iura; et, prolato imperio, magnifice protulerunt, ut certae familiae universas provincias sub clientelis haberent, ut Marcelli Siciliam, Catones Hispaniam, tanquam ut provinciales romana iura docerent.

Rustica pecuaria prior [apud occidentales]391. — Familia pecunia prior — «Ager», «possessio», «latifundium» — Cur orientales occidentalibus molliores?

[52] Eosdem in ruris artibus instituere: namque inter occidentales, qui falsis religionibus fundati sunt, rustica prior pecuaria fuit, unde fortes gentes provenere. Nam diu optimos in lucis latitare oportuit, ut supra diximus; deinde, auctis familiis, agros culturae subigere; tandem, gentibus conditis, qui agri arcifiniis limitibus, nempe monte, valle, flumine, primas gentes interiacebant, eo pecudes pastum misere; unde in iure «familia» pro «patrimonio» prior «pecunia» est. Quo pertinet aureus sane locus, ubi auctoresDe limitibus definiunt «agrum» esse manu captum, «possessionem» vero late patentem fundum, quod «latifundium» dixere, quem initio, non mancipatione, (unde «ius mancipi»), sed, ut quisque potuit, occupavit ac tenuit. Atque indidem orientales molliores, quia, vera religione, vel in falsas degenerante, pecuariam principio exercuere, deinde rusticam.

Apud gentes nuptiae matrimonio priores —
«Patres», «genitores», «parentes» quid differant?

[53] Deinde optimi suo exemplo clientes docuere singulas habere uxores, et ita continentiam colere et pudicitiam. Unde

472 ―
clientes, animo coniugali et uxorum custodia, matrimonium, quod «naturale» dicunt, celebrare coeperunt: ex quibus matrimoniis uno vocabulo et pater et mater dicti. Optimi namque appellabantur «patres», eorum uxores «matres»: clientes vero, quia natura tantum tales erant, ab ipsa natura «genitores», qua sola certi sunt, et a matribus, quae natura certo pariunt, «parentes» vocati. Itaque matrimonium inter plebeios erat «maris et mulieris individua vitae consuetudo»392; nuptiae inter optimos erant «viri et foeminae omnis divini et humani iuris communicatio»393. Quae definitiones, re ipsa aliae, pro eadem a iurisconsultis romanis habitae sunt: nisi sint a Triboniano confusae, quia iam plebi communicata erant omnia patrum iura.

Patres docuere vulgus religiones.

[54] Denique, ut optimi, ex omnipotentis Numinis persuasione, se submisere diis et divino regimini, ita plebei, ex lege potentiae, quam a meliori natura dictatam diximus, se fortiorum imperio submitterent. Et ita auctoritatem, quam sub theocratia habebant in solos filios, protulere in clientes, eosque, hactenus exleges, inchoavere ad civilia imperia, mox futura, ferenda.

Prima poenarum «coercitio» — «Nervus» pro «carcere» —
«Fides» pro «nervo», pro «potestate et imperio».

[55] Nam ex ea auctoritate — prima poenarum quae corpori infligerentur — orta est «coercitio», qua patres vinculis eos coercebant, qui sibi obsequium aut operas detrectassent. Et primum vinculorum in ea ruditate nervus fuit, ex qua antiquitate Terentius dixit:

Innervum potius ibit394

pro «carcer», et alibi:

Vereor ne istaec395 fortitudo innervum erumpat,

473 ―
ubi argutatur de nervo arcus pertenti et nervo carcere. Et nervus principio dicta «fis», unde mansit «fis fidis», quae Graecis κορδή, et ad significandam «fidem» genus inflexionis mutavit. Unde «fide obligari» obligari nexu, «solvere fidem» solvere nexum; et «fides» pro «imperio» accepta in illis locutionibus «implorare fidem» (implorare potestatem, vim alienam), in «fidem recipere» (recipere in potestatem, recipere sub imperium).

Ius nexi fons omnis publici privatique iuris romani.

[56] Ex quo maiorum gentium iure patresfamilias famulos detrectantes agriculturam nexos habebant; unde «nexus‐us» Plauto dicitur «nervus» inPoenulo396. Quod ius postea, a patribus in debitores exercitum, Romae et Athenis turbarum perpetua materies fuit. Quare caputDe nexis Maioragius recte putabat, ut diximus priore libro397, non ex Solonis legibus inXII Tabulas translatum, quod ante eam legem Romae, ex Livio, id ius nexorum esset: dicti autem rationem ignoravit, quod ex hoc maiorum gentium iure is mos abiit inXII Tabularum legem.

Honor divinus humano prior — Magistratus initium —
Optimi medii inter deos et homines.

[57] Atque hac ratione patres sibi adrogare coeperunt honores, qui hactenus deorum proprii fuerant, quod soli dii habuissent hactenus imperia; et extitere primula magistratuum initia, qui proinde «honores» appellantur, et proprie, ut Aristoteles notat, de diis dicuntur. Idque egerunt patres, quod se diis ortos ac diversi a vulgo generis esse putarent: quare «viri» sunt appellati, qui idem latinis sonant ac graecis ἥρωες, ab eadem Ἥρα, Iunon e, aëris dea, ab auspiciis, quod ex auspiciis, quibus divina inclyti celebrabant connubia, nati

474 ―
maiorum moribus romanorum politiam, qui sacerdotes, magistratus, maritos (iure et cum imperio in uxores) et iudices appellavere «viros».

«Arx» unde dicta? et «arcere». — «Territorium» unde?
unde «terra»?

[58] Ad hoc, quod narravimus, instar — quod principio arae cuiusque ius fuerat, ne quis profugum398 intra aram receptum laederet, — totus ager aratro designatus «arx» diceretur, et agri finis «ara»: unde «arcere» postea derivatum, ea significatione qua «territorium» dictum, quod postea, ad possessiones quoque prolatum, definitur «universitas agrorum intra fines cuiusque civitatis»399. In cuius verbi enarranda origine omnes, praeter Varronem, falluntur, neque ipse Varro omnia ex vero dicit. Scribit enim400 «territorium» dictum quod magistratus intra eius fines «terrendi ius», nempe imperium, habet, et «terrere» quidem «submovere» interpretatur. Sed fallitur, dum «submovere» putat quod lictor submoveat turbam ut magistratui via cedat: cum «terrere» sit ab eo, quod inclyti terrerent violentos, qui profugos intra aras receptos persequerentur. Ex qua eadem origine ipsas «terras» appellatas esse, paullo inferius dicemus.

Quae inclytorum gloria? — Postliminii origo.

[59] Atque ea ratione inclyti gloria ceteris praestabant, qui quam latissimas haberent aras, suaque longe lateque paterent asyla, ut svevos narrat Tacitus in eo gloriam collocasse: ingentibus terrarum spatiis submotos habere hostes. Atque huius maiorum gentium iuris propago est postliminium, iure minorum gentium introductum, quo ab hostibus capti, post suae civitatis fines regressi, priorem libertatem recipiunt;

475 ―
essent. Quod dat coniiciendum constantem super gentium et vero, nisi quis intra arces imperii, quae hostem arceant, se receperit, is iure gentium postliminio receptus non habetur401.

Duo rerumpublicarum ordines inchoati —
Respublicae ex pietate et virtute ortae.

[60] Ita, clientelis fundatis, extitere duum ordinum, quibus omnes stant respublicae, rudimenta, inclyti et clientes: illi sacri, hi profani; illi fortes, hi infirmi; illi sapientes, hi vulgus; ac proinde illi digni, qui heri essent, hi famuli. Unde ordinibus omnino duobus omnis respublica constat: altero qui imperat; qui paret, altero. Et respublicae omnes pietati, religioni, virtuti suas primas debent origines; namque ex optimis et pleb ibus primum coaluere, ut inferius dicemus, qui, rebus publicis sedatis «patres» et «plebes», motis vero «optimates» et «turbatores» dicuntur.

«Viri» et «homines», «foeminae» et «mulieres».

[61] Et prima illa generis humani divisio introducta, ut alii «viri», alii «homines» essent, et «viri» essent qui graecorum «heroes»: unde romanis mansere «vir» vocabulum dignitatis, «homo» naturae; uti «foemina» vocabulum laudis, «mulier» contemptus.

Optimi, heroes inchoati philosophorum, iuris heroici fundatores.

[62] Et optimi tertii ab homine integro heroes fuere, heroes, inquam, pudoris, continentiae, iustitiae, fortitudinis, sapientiae, humanitatis, quas omnes virtutes colebant ipsa pietate: quales postea philosophi suos heroas fingere rationibus studuere. Quare libro superiore402 dicebamus, si «ius maiorum gentium» graece vertere quis vellet, ei δίκαιον ἡρωϊκόν/ quam proprie tam eleganter dicendum esset.

476 ―

Conclusio huius capitis.

[63] Et tandem, rebus ipsis dictantibus403, nullo mendacio, nullo consilio, nulla arte, sed solo pudore propudiosae veneris et turpis victus, et falsa persuasione caelum deum esse et per auspicia hominibus imperare, patres sua auspicia, suos agros, suos focos, suas aras, suum ignem, suam aquam, suum far suamque adoream, suum fas, seu linguam putarunt suam. Atque ita iure sacro auspiciorum ius publicum connubiorum, imperiorum, bellorum, sacerdotiorum, et privatum patriae potestatis, adgnationum, gentilitatum, ac proinde successionum, testamentorum, tutelarum et nexorum, religione conspersum et commixtum, natum est, ut religione omnis respublica, republica omnes res privatae religionis glutino cohaererent: ut, religione sublata, omne ius sacrum publicum privatumque corruere necesse sit.

Hercules clientelarum character — Pancratium iuris nexi significatio.

[64] Clientelarum characterem poetae fecere Herculem, et eundem ludorum olympicorum institutorem, quorum primus erat pancratium, maxime spectandum ea arte qua pancratiastae se humi implicabant explicabantque; qua arte Hercules vicit Antaeum, quem, cum vincere humi non posset, sublimem raptum interfecit. Hunc ludum dixere «nexum»404, quo indito vocabulo nullum magis appositum inveniri potuit ad clientes terrae nexos significandos.

Ludi olympici quid notarunt?

[65] Ludi autem ab Olympo dicti, namque caeli observatione coepere auspiciorum religiones: unde Hercules putatus caelum humeris sustinere, uti Olympus et Atlas; et Atlas magnus caeli observator; et Atlas et Olympus altissimi montes, ad quorum fontes primi pudici adhaesere.

477 ―

Cur a ludis olympicis incipit graeca historia?

[66] A ludis olympicis graecis coepit historia, quia ab auspiciis coepit humanitas; et celebris postea graecis epocha olympiades fuere, quia a clientelis insigniores res humanae extitere: quarum monumento in Circo olympico ara statuta.

Hercules gallicus clientelarum character.

[67] Sed, rudiores quam graeci, Galli clientelarum fecere Herculem characterem, ut libro superiore innuimus, qui catenulis ore emissis ingentem hominum turbam, auribus catenatam, sequentem quo vellet, duceret: quem hactenus characterem eloquentiae somniarunt, de temporibus quibus genus humanum infans nondum loqui, nedum eloqui, satis noverat.

Arae maximae historia quid notet?

[68] Huius igitur tum celebratissimae rei gnarus, Romulus sedulus curavit in primis aram dicare Herculi, eamque «maximam» appellavit405: quod eruditi, harum, quas nunc scribimus, originum nec opinantes, in Livio, tanquam exiguas res de Romulo memoraret, reprehendunt.

[69] Has duas, quas narravimus, theocratiarum epochas latinis aborigines et Evander406 excurrunt407.

Aborigines qui et unde dicti?

[70] Aborigines, ut Dionysius tradit, auctores conditoresque gentis romanae, Italiae indigenae, ita dicti, quasi ἀβεῤῥίγεναι, ab «erronibus»: quod etymon Virgilius, antiquitatis doctissimus, probat, cum «indocile et dispersum genus» appellat408, quae cum nostra de exlegibus erronibus historia congruit.

478 ―

Evandri mythologia.

[71] Evander autem pelasgicae Arcadiae rex est somnium philologorum. Ex communibus proprietatibus «arcas», quia arcades glande vesci soliti erant et pastionibus dediti; nam diximus post rusticam inter occidentales pecuariam natam esse; unde Pana, pastorum deum, propria religione colebant et a pueris musicam docti — unde Virgilio409:

... soli cantare periti

Arcades, — quia primi homines rudi quodam rhytmo loqui coepere. Carmentae quidem filius Evander, quia inclyti carminibus leges dabant. Ut Mercurius, lyrae inventor: non ob illud philologorum somnium, eloquentiam; sed quia inclyti fuere primae agrariae legis latores, qua famulis parendi mercedem dedere victum. Literas invenit: quia poetae heroes characteres heroicos invenerunt. Pulsis aboriginibus, tenuit illorum loca, ubi postea Roma condita est: quia inclyti erronibus romanum territorium asylorum ope purgarunt.

Ab «arx», «arcas» et «arceo».

[72] Quidni igitur, ut «arcades» graecis, quia antiqui hominum dicti, «arcades» dicti latinis sunt ab «arx», monosyllabo infantis linguae, unde et «arcas» et «arceo»? Cum qua nostra origine congruit historia quam de Evandro tradit Virgilius, a quo fertur

... Romanae conditor arcis410,

ubi is innuit Pallanteum411, nos verius accipimus antiquas aras, quibus postea arx romana successit, ut superius diximus.

479 ―

Caput XXII
Tertia epocha temporis obscuri,
qua omnes respublicae fuere optimatium,
et senatus auctoritas primum in terris nata412
Ex primis turbis coortae plebes — «Turba», «rixa».

[1] Sed, ut suis clientibus singulis coercendis quisque optimorum satis firmum habebat imperium, nempe nervum, fidem; ita, ut universos in officio continerent, infirmi fuere. Igitur, cum, ut fert natura, optimi in nexos aequo duriora exercerent imperia, et nexos eius rerum status tandem pertaesum esset, et omnes una caussa ageret, conspirarunt ad libertatem, etturbam facere ausi sunt, nativa significatione, qua «multorum rixam», ut «rixa» «duorum turbam» significat413. Ex qua turbatione primae plebes natae, quarum proprium est res novas moliri.

«Ordinis» nativa significatio — «Regis» nativa significatio —
Ut primi in terris reges creati?

[2] Igitur, motis rebus, necesse fuit optimos inter se imperia communicare, et ita, divina providentia, rebus ipsis dictantibus, natus est ordo optimatium414, ea ipsa significatione nativa, qua militiae «ordines» dicuntur, quod optimates, in ordine stantes ad speciem et ad terrorem, plebem turbantem deterruere. Et qui omnium fortissimus eum ordinem regeret, significatione maxime propria, uno ex infantis linguae monosyllabis, «rex» dictus; et ita verus Sallustius, qui scribit

480 ―
regium in terris nomen imperii primum fuisse415, et ceteri historici, qui primos reges a staturae proceritate, dignitate oris et corporis viribus animique praestantia creatos narrat.

Lyrae mithologia.

[3] Ita ex singulis fidibus, seu privatis imperiis, lyra composita est, hoc est imperium publicum, cum quo respublicae sunt fundatae. Quae est lyra Orphei, qua feras cicuravit, Amphionis, qua saxa in urbes composuit; a Mercurio inventa, Apollini tradita; ad quam concinunt musae, nempe humanitatis artes et disciplinae, quas reipublicae debemus universas.

Prima rerumpublicarum natura — Quid «ordo et plebs»? — Quid «ordo
et populus» seu «senatus populusque »? — Quid «optimates et plebs»?

[4] Ex eo enim ordine, a regibus recto, et ex plebe primae respublicae ortae sunt, quae ex optimatibus et plebe constabant416. Et respublica «ordo et plebs» primum dicta, uti postea, liberis civitatibus constitutis, «ordo et populus» sive «senatus populusque» omnes respublicae dictae mansere. Sed, rebus motis, redit prior civium divisio, qua qui reipublicae statum tuentur «optimates», qui res novas moliuntur «plebs» appellantur.

Primae in terris secessiones.

[5] Quia clientes, severissimis patrum in filios imperiis, consuefacti metuere et vereri inclytos, hinc turbantes plebes, optimatium ordine deterritae, nihil ultra ausae secessionem fecere.

Lex agraria secunda — Nexus culturae factus nexus dominii bonitarii.

[6] Necesse igitur fuit, ne inclyti in vacua regnarent, ut plebs, sub aliqua libertatis lege, in priores sedes concederet, ut in plebis romanae secessionibus legimus factitatum. Eam

481 ―
non aliam fuisse necesse est, quam ut nexus culturae transiret in nexum dominii, eius tamen cuius plebei compotes essent. Cum enim ii auspicia non haberent, ex quibus possent iure optimo habere agrum, et, ut haberent agrum, tamen auspicia habere non possent, uti iure naturae sine auspiciis matrimonia celebrabant et «parentes» non «patres» erant, ita quoque haberent naturale dominium, quod «bonitarium» iuris civilis interpretes antiqui, «possessionem» vero feudistae dicunt. Quod dominii genus cum hominibus natum est: quod tandiu habebant, quandiu fundos occuparent; sed, si inde exciderent, nullum ipsis ad eos vindicandos ius esset.

Prima nobilitatis ocia — «Decima herculea» quid?

[7] Et ita lex ad eos lata, ut agros colerent sibi sive haberent in bonis, qui tamen patrum essent optimo iure, iure fortissimo; et ita apud patres agrorum staret proprietas sive auctoritas, ut phrasi utar legisXII Tabularum, sed sub iure nexus, quod in plebeios tamen, non ultra pro cultura exercerent, sed pro tribuenda sibi certa frugum parte, ex qua coepere primulum patricii, virtute maiorum partis, per ocium frui, quae semper et ubique habita est nobilitatis nota praecipua. Eam frugum partem poetae «decimam Herculis» appellarunt. Atque haec est secunda lex agraria, qua libro priore417 diximus fundatas primas optimatium respublicas418.

Primi in terris legati — Primi legislatores significatione nativa.

[8] Atque heic primum extitere legati, qui, sagminum sanctitate protecti ne ab infensis plebibus violarentur, sancti iure maiorum gentium habiti — quod ius «fas deorum» passim poetae, historici, oratores vocant, — et ii primi, et significatione nativa, «legislatores» fuere, qui hanc legem agrariam ad plebem tulere419.

482 ―

Mercurii mythologia — Mythologia caducei.

[9] Huius reipublicae characterem fecere poetae Mercurium, quem leges dedisse aegyptiis tradunt. Atlantis nepotem, qui caelum humeris sustinet: qui gentes religione fundarat. Eundem deorum ad homines legatum: qui primus420 a patribus agrarias ad plebes tulerat. Petasum et talos gestare alatos: quod a patribus, qui habebant auspicia, leges ferret. Sed quid sibi velint duo dracones in caduceo, uterque ad alterum conversi? Pudet heic infirmissimas philologorum referre rationes. Dicamus igitur ex nostris principiis draconem esse terrae characterem: igitur significant, alter terrae dominium bonitarium, alter optimum, quorum utrumque ad alterum spectat.

Tributorum origo.

[10] Eam frugum partem, quam poetae «decimam Herculis» dixerant, primitus coniicio vulgo dictam «tributum», quam vocem sibi genuit vocabulum «tribus». Quam proprie de plebeis dici, comitia tributa satis docent, in quibus plebei patribus suffragatione praepollebant.

Respublica «democratica» eadem ac «ex censu».

[11] Sed postea, quum Servius Tullius instituit, ut, non singulis optimis, sed publice aerario penderent omnes, dictus est «census», quem athenienses per δήμους describebant. Erant enim δῆμοι minuti populi Atticae, ex quibus populus atheniensis constabat, qui ad comitia legum ferendarum Athenis conveniebant. Unde Bernardus Segnius, graece satis doctus, in versioneEthicorum Aristotelis δῆμον vertit «censum», ut tantum sit graecis respublica δημοκρατική seu popularis quantum «respublica per censum» instituta, cum census sit unicum eius reipublicae fundamentum, in qua honores pro censu dantur421.

483 ―

Lux affertur romanae historiae.

[12] Quare Servius, hac in plebem largitione (quae postea, patrum fortitudine et plebis magnanimitate moderata, fuit caussa omnis romanae magnitudinis), patrum regnum afflixit, ut, libertatis obtentu, uti solent, mox occuparet tyrannus. Unde patres contra eum Tarquinium subornant, qui, occiso Servio, mox Servii artibus usus, regnum in dominationem convertit.

«Census» unde dictus?

[13] Sed, ut ad rem nostram redeamus, ab hac usque antiquitate est ut «census» postea diceretur contractus quo fundus alteri fruendus iure dominii pleno minoris datur, sub onere certae rei vel pecuniae domino fundi pensitandae.

Duo corpora politica in primis civitatibus sine ulla aequi
iuris communione.

[14] Ex ea libertatis lege plebes cum optimatibus compositae sunt, et, iure clientelarum in respublicas optimatium prolato, duo corpora politica intra una agebant moenia, quae nullam aequi iuris communionem habebant422. Nam plebes naturalia matrimonia agitabant; natura «parentes» erant; qui nascebantur «nati» seu «filii», non «liberi»; sanguinis necessitudine coniuncti «cognati», non «adgnati» dicebantur; fundos, non iure optimo, sed in bonis habebant; ac proinde contractus de iis iure naturali celebrabant, quorum obligationes solo pudore starent; suprema elogia eorum fide, quibus essent commissa, continebantur; si ea deessent, cognatis deferebantur bonorum possessiones; haec omnia inter se privatim: publice autem, per legem obsequii prorogatam, parerent ordini, qui solus imperaret. Contra, patres sibi retinuerunt quae iam habebant: auspicia, agrorum dominium iure optimo, quod, iamdiu ipsis partum, per eam legem primum eluxit ut a bonitario distingueretur. Et quia habebant auspicia et agrum,

484 ―
sua hinc haberent imperia: praeterea, nomen, gentem, fas suum, suam linguam eiusque scientiam, et, per haec omnia digni qui diis accederent, haberent sacerdotia. Et privatim omnia inter se optimo iure agitarent.

Rerum romanarum principia.

[15] Atque haec duum corporum intra unas urbes diversitas erit nobis fons politiae, historiae et iurisprudentiae romanae universae.

Ordinis auctoritas ut nata?

[16] Et «patres» divino vocabulo mansere dicti, apud quos tamen cunctos summa esset auctoritas, ut singulorum libertates, dominia, tutelae ordinis auctoritate constarent. Quare, sicuti homo, ut natus est, statim cum libertate et duabus eius partibus, dominio et tutela, natus est; ita respublica, ut primum constituta est, cum summa libertate, cum summo imperio, cum eminenti dominio extitit, quae cuncta senatus auctoritate continentur, ut libro priore satis abunde diximus.

Unde «patria» dicta?

[17] Et respublica a praestantiori parte, patribus nempe, «patria» primum dicta est423, et post pietatem deorum patriae pietas successit, et pietati in parentes praeposita: quod deorum religio maioribus patriam, patria deinde nobis certos parentes dedit.

Unde custodia ordinis nata est? — Primae arces quorsum? — Primae curiae — «Turris» unde? — Unde «terrae»? — «Orbis terrarum» — Cybeles turrita — Prima regnorum arcana — Prima «astutia».

[18] Eo rerum motu, intellexere optimates sibi, quia paucis, adversus moltitudinem cavendum esse: hinc, quando editis in locis natura siti erant, ibidem arcibus se muniere. Quae sunt

485 ―
munitissima habendi senatus loca, quae dicit Cicero; primae, quas diximus, curiae; et poetis sunt «regum turres 424, nempe a «terrendo» dictae, ceu «terres», et forsan hae primae «terrae»; et inde «orbis terrarum» gentium universitas, quarum Cybeles turrita character. Tunc primum coepere regnorum consilia sive imperiorum arcana, quo spectat illud Sallustii de tempore obscuro dictum: «alii corpus, alii ingenium exercere», quando Ἀστύ urbs dicta, unde «astutia» et «astuti» vocati.

Reipublicae optimatium nota propria: custodia iuris.

[19] Hinc praecipua reipublicae opt imatium nota fuit custodia legum, quam his artibus tuebantur, custodiendo fortiter mores quibus suas gentes fundatas accepere; et sic habere «ius in latenti», ut Pomponii phrasi utar, et iura manu regia ministrare exemplis, in quibus diximus consistere «ius incertum» quod Pomponius narrat, idque esse quod veneti servant et vulgo dicunt «caso seguío»425.

Antiquissima plebiscita.

[20] Itaque patres clam publica decernebant; deinde, plebis consilio advocato, decreta evulgabant, quae sunt antiquissima plebiscita uno «s» scripta, de quibus libro priore426 diximus. Qua forma antiquissimas respublicas Aristoteles inEthicis notat, et heroica regna Homerus recta esse testatur427, et exemplum romanum in horatiano iudicio, apud Livium, libro superiore observavimus428.

Cur priscis temporibus tyrannorum laudatae caedes?

[21] His temporibus tyrannorum caedes laudatae et tyrannicidis statuae positae429, quia ex arcano ordinis decreto fiebant non aliter ac nunc si iusti regis imperio subditus, regni

486 ―
usurpator, subornatis percussoribus occidatur. Nam ordo erat summa potestas: heroici autem reges erant ordinis lingua domi in legibus ferendis, manus foris in bellis administrandis. Neque sane putandus Lucius Iunius Brutus turbidus populi romani excitator, quum regum eiiciendorum extitit auctor, neque talis tantusque vir ab eventu laudandus: necessarium enim est ut, ob tot caedes senatorum factas, ob intolerandam superbiam, ob insignem luxuriam, patres eius rei Bruto auctores fuissent.

Reipublicae optimatium proprietas: tutela imperii stare.

[22] Indidem, cum eae respublicae in eo starent, ut ordo se430 a plebibus tueretur, earum perpetua proprietas fuit ut imperia in protutando sua, non occupando aliena, regerentur: quarum rerumpublicarum heroicus character fuit, supra nobis expositus, Tanais. De quo tempore vere Sallustius tradit illud: «sua cuique satis placebant».

Unus graecorum Theseus septem romanis regibus aequipollet.

[23] Quare illa Thesei non minor quam ulla Herculis aerumna fuit, ut de eo tradit Plutarchus: atticos, per minuta regna dispersos, in unam urbem Athenas cogere. Et in Latio, circa Romam, tot minuti reges et populi, ut, intra ducentos et quadraginta regni romani annos, viginti ferme regnis excisis et captis, non ultra viginti stadia imperium romanum prolatum sit.

«Res repetere» unde dictum? — Quae «bella pura et pia»?

[24] Atque ex hoc primo minorum gentium iure provenit illa foecialis iuris formula «res repetere» pro «bellum indicere». Nam eo iure regna, quia omnia optimatium erant, non in prolatione, sed in tutela imperii continebantur; et bella a diis primum orta, quae vere pura ac pia erant, nam ob repetitionem rerum raptarum, quae non restituerentur, gerebantur.

487 ―
Quae postea, iure recentiori gentium minorum, quoad certos iustitiae externae effectus, ad bella omnia, quae a potestate civili indicta gererentur, translata est, et quod erat «fas gentium» postea «fas nationum» fuit.

Ius violentiae privatae cessat — Ius violentiae publicae valescit — Gentes maiores in minores traductae — «Nomen» pro «stirpe» — «Nomen» pro «populo» — «Populus» ordo, «plebs» accessio populi, ut postea provinciae fuere.

[25] Namque patres, in eo terris primo rerum motu — rebus ipsis experti singularia imperia infirma, in una potestate coniuncta praevalida esse, — non ultra ius violentiae privatae inter se, quod ius maiorum gentium libro superiore431 definivimus, sed ius violentiae publicae, quod definivimus ius gentium minorum432, regnare voluerunt. Et ita gentes, quae, maiores, fuerant viriles stirpes in plures familias divisae, postea, minores, fuere plures gentes in unam civitatem compositae; et «nomen», quod prius erat commune ius gentilitium, deinde universi populi factum est, uti, exempli gratia, «nomen romanum» pro «populo romano» passim legis. «Gens», «nomen», seu «populus» ipse ordo erat; «plebs» autem erat populi accessio: ut provinciae postea, non civitatis romanae partes, sed accessiones fuere, ut recte Grotius advertit.

Clientes dediticiorum rudimentum — Primae plebes
rudimentum provinciarum.

[26] Etenim, uti, lege agraria priore, clientes dediticiorum rudimenta fuere, quibus postea romanus victor, rebus omnibus, sacris, profanis, publicis privatisque, sibi deditis, vitam permittebat et operas quibus se sustentarent, namque in agrum colonias deducebat — quod ius vel in hostes ob gravissimas iniurias iudicatos vel in victos romani imperii intolerantes exercebat; — ita, lege agraria posteriore, plebs rudimentum fuit

488 ―
provinciarum, quibus romani433, per victoriam iure optimo adempto, dominium bonitarium sub vectigali relinquebant, et omnia inter se iure naturali, pro communi generis humani captu tunc explicato, transigere permittebant434.

Quando iura privata violentiae imitationes factae — «Quirites» romani hastati — Minerva hastata — Bellona hastata — Iuno hastata dicta «Quiritis» — Mars «Quirinus» — Hasta telum heroicum — Hastati romani patres.

[27] Inde postremo cessere inter gentes vi exerceri privata iura, et successere illa violentiae imitamenta quae libro superiore435 diximus. Et in primis ex morum custodia ius nexi mancipiique abiit in celebre ius quiritium, ab eruditis omnibus tantopere excultum, neque hactenus quicquam intellectum, nempe, ut libro superiore436 diximus, ius patrum, ius romanorum hastatorum, qui patres hastati in concionem conveniebant: quorum nunc rectius dicimus Minervam domi, Bellonam foris, utramque hastatam, poeticos fuisse characteres. Quin et Iuno, propria dea optimatium, hastata, unde «dea Quiritis» et quandoque etiam «Quiris» ipsa appellata, et Mars «Quirinus»: heroes enim hastis pugnasse, et binas gestasse, ex Homero habemus. Quem romani maiorum gentium servavere morem, qui fortes bello spectatos milites «hastis puris», hoc est sine ferrata cuspide, donabant: quod primi heroes hastis praeacutis, sine ferro, nondum invento, armarentur. Et in exercitu romano milites primi ordinis erant «hastati»: uti nunc observamus in moribus positum gentem principem primum in agmine, primum in acie servare locum. Cetera de iure quiritium libro superiore dicta sunt437, et reliqua inferius438 dicemus.

489 ―

Fundi romani et feuda comparata —Liber aureus venetorum.

[28] Heic tantum addamus quod, cum quirites essent patres in ordine, tales erant fundi romani apud plebeios ex iure quiritium, sive ex ordinis auctoritate, qualia feuda ex iure seniorum. Et auctoritas erat tanquam seniorum assensus. Mancipatio autem, seu nexus traditio, erat veluti relatio in tabulas publicas, in quibus feudorum alienationes referuntur — quae relatio si non adsit, alienatio inutilis est; — sive, aptius, erat relatio in «librum aureum» quem dicunt veneti, quorum optimatium respublica est, et etiamnum eorum ditio «Dominium venetum», ordo «la Signoria», optimates «i Signori» appellantur. Eaque in aureum librum relatio auctoritatem praestat emptores iure optimo fundum, vel aedes, vel super iis emisse iura.

«Actus legitimi» ius civile commune antiquorum.

[29] Et ex iure nexi mancipiique, atque ex eo: quod, in tradendo nexu, «uti quis lingua nuncupasset, ita ius esset», quod postea recte inXII Tabulis relatum est (vidimus enim supra ex iure maiorum gentium verba in promissis, iuramentis, votis strictissime accipi), proveniunt omnes actus legitimi, qui ferme omnes mancipatione transigebantur, summa verborum religione custoditi, iisque ius civile commune, nempe439 omnibus Latii optimatium rebuspublicis440, continebatur. Ita ut quod hactenus ius a romanis inventum et romanorum proprium habitum est, id omne ex maiorum gentium iure sub theocratia introductum, postea, rebuspublicis optimatium conditis, commutatum, eo pacto ius civile commune sive minorum gentium factum sit441, a quibus Romulus recipit, et patres diu moribus observarunt, et tandem in legemXII Tabularum abiit.

490 ―

Communis iuris interpretum error.

[30] Quod hactenus visum tantum fuisse romanorum, quia soli romani patres summa fortitudine, praeter ceteras gentes, id custodierunt, qua eadem virtute imperium orbis terrarum iure item maiorum gentium, idest lege iustae violentiae, sibi fundarunt et iure victoriae ceteris ademerunt, ut supra diximus et infra gravius demonstrabimus.

Cadmi mythologia.

[31] Huius epochae character est Cadmus, a quo serpentis dentes per sulcos sati — nempe inclyti aratores — mox in armatorum cohortes e terra emersi — coorti patres hastati in ordine.

491 ―

Caput XXIII
De diis maiorum gentium ex nostris
principiis mythologia

[1] Hactenus historiam temporis obscuri, quae facem praelucet iuri maiorum gentium, narravimus: ex qua historia habebimus veram sententiam de diis qui «maiorum gentium» sunt appellati, quando demonstravimus tempus fabulosum esse temporis obscuri historiam, et poetas, theologos quidem, sed civiles, non naturales fuisse.

Chaos.

[2] Chaos, igitur, non elementorum, sed confusio sanguinum, quae sunt propria hominum elementa: nempe confusio nefariorum exlegum, deses, obscura et athea, sine diis.

Olympus — Dii duodecim.

[3] Olympus deorum sedes, qui maiorum gentium numerantur duodecim et «olympici» proprie dicti sunt, quibus ara extructa Athenis extabat, et qui οἱ δώδεκα simpliciter appellabantur: Iupiter, Mars, Vulcanus, Apollo, Mercurius, Neptunus, Iuno, Diana, Ceres, Minerva, Venus, Vesta.

Hercules.

[4] Hercules Olympi humeris sustentator: quia optimi, quorum Hercules est character, fundarunt τῶν δωδεκῶν religiones.

Ex Chao dii, homines, heroes, mundus.

[5] Itaque ex Chao dii et homines orti, et heroes, medii inter utrosque, origine caelestes, nam ex auspiciis nati, natura mortales. Et ita ex Chao ab gentibus mundus factus est deus.

492 ―

Diluvium.

[6] Diluvium universale, uti ante, et post id gigantes, physicas historias demonstravimus.

Deucalion et Pyrrha — Themis.

[7] Deucalion cum Pyrrha uxore, ex Themidis oraculo, velatis capitibus, lapides post terga iactant, ex quibus nati sunt homines. Themis, divina poena, divina ultio, est theocratiarum character442, sub qua poenae consecrationibus irrogabantur. Deucalion et Pyrrha velatis capitibus sunt primi homines, qui, pudore propudiosae veneris et foedi victus, cum femina quisque sibi capta in lucos se abdunt. Ex lapidibus nascuntur homines, ut ex iisdem, ad Amphionis lyrae sonum, Thebarum muri, ultro coeuntibus, construuntur443.

Gigantes.

[8] Iupiter, mens aetheris sive caeli superioris, numen caeli, quod deum putarunt, voluntas auspiciis significata, fulmine profligat gigantes, Terrae filios, qui, fulmine sive religionibus victi, se in montibus abdidere. Quorum posteri se ex terris, ubi siti erant, natos esse putarunt; et ita finxere gigantes montes montibus superstruxisse, ut caelo Iovem deiicerent.

Aquila Iovi attributa — Aves et fulmina divinationis materiae —
Iupiter regnorum dator — Aquila regnorum heroicorum character.

[9] Aquila Iovi attributa, quia, contra Titanes accincto, haec avis augurium futurae victoriae in Naxo tulerit444 et, pugnanti, fulmina ministrarit: quia aves et fulmina in divinatione duo sunt observata maxime. Et Iupiter rex deorum et hominum

493 ―
et dator regnorum: quod auspiciis prima regna fundata. Et aquilam, eburno scipioni impositam regium insigne, divino cultu sunt prosecuti aegyptii, a quibus fortasse minores assyrii eundem accepere morem: nam et Pharaon aegyptius et Nabuchdnesarus babylus id sceptrum gestasse narrantur, et indidem thusci tulere in Italiam, a quibus acceptum institutum romani consules conservarunt. At aquilas, vexillis pictas, et troiani et persae, et romani postremo, numina legionum coluere.

«Aquilae» etymon — «Legis» etymon.

[10] Atque heic rogo illos satis doctos viros, qui «aquilae» etymon a nobis allatum445 non satis probare videntur: dicant, quaeso, quid sit quod romanorum tempore genus aquiliferum tam ferax ut ubique et passim observaretur446, nunc vero tam rarae sint ut in regum atriis miraculi pene loco habeantur? Quodnam ab analogia rectius etymon fingi potest? Sine quo vero quod enarrat, «aquila» quid cum «aquula» et «aqua» commune habet? An ab «aquilo» subfurvo colore dictam putemus, et non potius «aquilum» colorem ab «aquila»? Cur Iovi et non Iunoni attributa, et attributa quidem cum fulmine, nisi quia sunt auspicia aëris superioris, ubi et fulmen gignitur et quo aquila, sive omnes maiores aves, ut accipitres447, milvii, grues, evolant? Unde Iupiter mens aetheris, Iuno aëris, qui a nobis spiratur, putata est? Quodnam «legis» fuerit etymon, cum leges ante omnem scripturam in terris latae sint, ut a «legendo» dici possent? Neque primae leges optimatium a «legendis» exemplis, quae nondum extabant; neque posteriores a «legendis» suffragiis, cum duumviri, ut a rege Tullo creati, eas ferrent, eam ducere possent originem. Si his omnibus fecerint satis, nostrum etymon improbent.

494 ―

Iuno, «Iugalis», «Lucina».

[11] Iuno soror et coniux Iovis, quia inferioris aëris numen, sive inferioris caeli448, quod deum putabant, voluntas. «Iugalis», quia, auspiciis optimorum, nuptiis praeesse putabatur, et «Lucina», quia certos ex nuptiis partus in lucem edere credebatur. Cuius gloria fuit Hercules, optimorum character, quem duodecim aerumnis mandatis filium Iovis probavit. Eademque, ob has omnes rationes, Ἥρα, heroum dea.

Saturnus.

[12] Saturnus character optimorum, qui primi sata invenere, et pro tempore habitus. Eique falx attributa, namque annos optimi a messibus numerabant; unde illud:

Tertia messis erat449.
Minerva — Pallas — Aegis — Bellona.

[13] Minerva optimorum character, qui leges consultant, cumque primae leges divinae, et sub theocratiis omnes divinae. Hinc Minervam e Iovis capite natam dixere450. Eadem hastata, ut vidimus; et «Pallas», quae hastata quoque, character patrum hastatorum in concione. Cuius aegidi, seu scuto Medusae, caput affixum451, quod capite sequenti characterem imperii civilis esse ostendemus. Et eadem «Bellona», quoque etiam hastata, character patrum hastatorum in bellis, qui et mens quoque erant bellorum.

Mercurius — Inde «Mercurius», unde «merces» et «commercium».

[14] Mercurium iam diximus452 historiam esse primarum legationum ad plebes clientum, qui primas fecerant secessiones, et primam ad ipsos legem agrariam tulisse, qua dominium

495 ―
bonitarium iis a patribus adportavit, optimo apud patres manente. A qua parendi «mercede» fundi in «commercio» esse coeperunt: «merx» enim monosyllabum infantis linguae vox est. Et Mercurius mercatorum quoque et lucri habitus deus et aegyptiorum legislator, inter quos saepe ob legem agrariam turbae et bella inter plebes et sacerdotes orta. Heic addamus: caduceo animas Orco revocat, sive453 ab antiqua sylva, quae homines vorabat, ut qui incerta venere nullum sui nomen, nullam gentem relinquebant; et caduceo soporem immittere, hoc est pacare, quietare respublicas454.

Diana — Actaeon.

[15] Dianam significare primas fontium religiones, priore libro455, Actaeonis mythologia, explicavimus.

Mars.

[16] Non est ut de Marte repetamus quae diximus456: iure maiorum gentium, virtutem esse pugnandi pro aris; iure minorum, virtutem pugnandi pro patria, et belli quoque fortunam dictam esse457.

Ceres.

[17] Nec de Cer ere458, agriculturae charactere, quae in infernum descendit et iterum redit ad superos, ut significet sata terrae demissa, deinde in messes redire. «Legifera»: innuit primas leges fuisse agrarias, quarum prior fuit de nexis culturae, altera de nexis dominii bonitarii, sive tributi.

496 ―

Vulcanus.

[18] Nec de Vulcano, qui significat optimos qui invenere ignem.

Venus — Amor — Gratiae.

[19] Venus, in mari nata, Vulcani uxor459: ob matrimonia aqua et igni celebrata. Nam Venus principio fuit pulchritudinis humanae character, quae deinde ab humanae ad universae naturae pulchritudinem a physicis prolata est. Mater Cupidinis: qui dictus graecis Ἔρως ab eadem origine unde Ἥρα, Iuno, et «heroes». Eique Gratiae attributae comites: nempe officia civilis vitae; unde latini «negocium», «caussam», dixere «gratiam». Nam quid Venus ex Saturno orta nisi nata ab iis qui primi sata invenere? Cur ex spuma maris orta nisi quod in maritimis urbibus humanitas maturius excoli coepit, in quas ab Aegypto vel Phoenicia coloniae deductae sunt? Unde «honestas et decor» et «pulchritudinem et nobilitatem» significant. Venus Asiae numen: ubi mox sub monarchia sunt plebibus patrum connubia communicata; et sic europaeis, non «Iugalis», sed «Pronuba».

Neptunus.

[20] Neptunus vero significat maris potentiam, qua primae gentes polluere; et tridente quatere terras, hoc est suis rapinis terrorem incutere terrarum ad mare accolis.

Apollo — Musae — Mons Parnassus — Fons Hippocrenes —
Pegasus — Alae patriciorum stemma.

[21] Apollo autem et divinus et cantor: quod patres suas leges auspicato ederent, et carminibus conceptas ederent, iisque prima vitae agendae oracula ederent. Semper iuvenis: quia connubiis nomina perennantur; unde et nominum aeternator. Lyra insignis: qua et Orpheus et Amphion humanitatem fundarunt. Et Apollo musarum deus, quae ad eius lyrae concinunt

497 ―
sonum: quia lyra, ut supra diximus460, est publici imperii character, quo respublicae fundatae sunt, quibus omnes artes ac disciplinae debentur. Et musae montis Parnassi ac fontis Hippocrenis cultrices: quia in montes primi gentium auctores concesserant, et ad fontes primi pagi constructi. Et una musis, Urania: ἀπὸ τοῦ οὐρανοῦ dicta, a caelo, quia caeli contemplatrix, nam auspiciis prima humanitas instituta; deinde a doctis habita astronomia. Et Urania Hymenaei mater: quia auspiciis iustae nuptiae inter solos optimo s celebratae. Et Pegasus, alatus equus, ungula fontem legit: quia patres primi equitandi artem invenere, et alae fuerunt patriciorum insignia, quorum propria auspicia erant461, unde Mercurio, Amori, Saturno alae quoque appictae.

Vesta — Ops.

[22] Vestam, postremo, Saturni alii filiam, alii matrem faciunt. Matrem, cum terram significat, cui in senatu, nempe loco optimorum, aram consecrarunt athenienses, qui se «terrigenas» dicebant, quod omnes optimi se indigenas putabant; et, post terram, fuere sata, quorum Saturnum diximus characterem. Filiam Saturni, ex Ope natam462, cum significat «ignem»: quod optimi se indigenas dixere, quum infirmi eorum opem implorarunt ut contenti essent, agraria lege, quam iis ferebant, ut ipsorum colerent agros pro victu. Plerique omnes eam referunt ad focos et aras publicas, et est primorum sacrificiorum character, quae prima optimi sacra fecere diis. Et sic, non κατὰ λέξιν ab hebraeo ducta origine, sed ex vero, potius numinis cultum quam numen significat.

Ut maiores gentes vim verae divinitatis imprudentes agnorunt.

[23] Sed heic aperte intelligere datur ex ipsis gentium erroribus vim verae divinitatis iis imprudentibus erupisse:

498 ―
Caeli, falsi dei, voluntatem Iovem, Iunonem fecere numina; virtutem consulendi Minervam, fortia patiendi Martem, pacandi infensos Mercurium, industriae Saturnum, continentiae Dianam, honeste vivendi Venerem, legum dandarum Cererem, regendorum imperiorum Apollinem, deos deasque fecere. Quas sane res omnes divinas agnoverunt, quum deos deasque fecere; et divina beneficia omnia esse agnoverunt, quum utilia vitae inventa deos deasque fecere463.
499 ―

Caput XXIV
Maiorum gentium character, Aeneas virgilianus
vi libris prioribus descriptus

[1] Ex hac temporis obscuri historia facile et commodum erit enarrare Aeneam, quem poeta antiquitatis doctissimus heroicum maiorum gentium characterem sex libris prioribus fingit, eoque heroas, qui primas gentes primasque urbes fundarunt, exprimit: uti heroicum characterem minorum gentium, sive heroem bellorum, libri sex posterioribus describit.

[2] Aeneas proponitur heros pietate insignis et armis: pietate gente fundat, armis bella administrat. Et pro hoc naturae ordine prioribus libris describit Aeneam pium, posterioribus bellatorem.

[3] Aeneas erro est genus humanum exlex.

[4] Veneris filius: nam primi homines ex incerto concubitu nati, sive genus humanum per terrarum orbem propagatum ab Asia464, ubi cito sub monarchia plebibus communicata connubia.

[5] Invisus Iunoni: quae connubia inter patricios custodit.

[6] Novae urbis fundandae studio flagrat: sunt primi heroes urbium conditores.

[7] Et, non sibi suisque, sed diis urbem fundare studet: en theocratiae sub imperio deorum.

[8] Auspiciorum et oraculorum ubique maximus observator: primi heroes, qui divinatione gentes fundarunt.

[9] Penates Anchisae patri committit: sacris familiaribus imperia paterna constituta.

[10] Et dii penates, Neptunus et Vesta: aqua et ignis prima omnis humanitatis fundamenta.

500 ―

[11] Ad Aeneam, Troia excisa abeuntem, magnus virorum mulierumque numerus confluit, eiusque auspicium, quocumque terrarum abducere velit, obsequi paratus: clientelae auspiciis conditae.

[12] Dido et Aeneas, urbium conditores, in antro coniunguntur: primi gentium fundatores venerem in propatulo vitant.

[13] Mercurius Iovis imperio edicit Aeneae ut Italiam capessat: agraria lex, qua Iupiter Aeneae Italiam assignat colendam sub imperio deorum.

[14] A Sybilla iubetur ire in antiquam sylvam: ingens terrae sylva, quae, a primis heroibus per suas partes auspiciis capta, colenda suscipitur.

Quid «aureus ramus»?

[15] Aureum ramum evellit, quo, uno avulso, alter non deficit: frumenti segetes aurei coloris465, quibus, demessis, aliae cultura succedunt.

[16] Non evellitur nisi sinentibus diis: quia cultura non prodest nisi prosperante natura.

[17] Aureus ramus ferendus Diti: qui inferior terra est, quae, culta, ditat respublicas.

[18] Cum hoc aureo ramo Aeneas ad inferna loca descendit, ut Ceres ad Inferos ire et redire dicta: nempe farris semen, terrae demissum et inde enatum.

[19] Sine aureo ramo non potest visere Anchisem: hoc est suos maiores.

[20] Neque suam posteritatem: sine eo quod certis sedibus haereat et colat agrum, gentem non habet.

[21] Misenum inhumatum sepelit, Palinuro coenotaphium adornat: religio deorum manium, ab optimis incoepta, humanitatis proprie dictae principium.

[22] Offa data, Cerberum dat sopori: canina impudentia correcta.

501 ―

[23] Successorum ordinem in Inferis noscit: gentes conditae sepulchrorum religione.

[24] Ab eo Ascanius puer virtutem et verum laborem discit: disciplina oeconomica.

[25] Omnis Aeneae cura stat in Iulio Ascanio: custodia familiarum et gentium.

502 ―

Caput XXV
Quarta epocha temporis obscuri, qua respublicae
optimatium aut abierunt in regna mera,
et patrum auctoritas omnis in reges translata est,
aut de poenis primum latis legibus constituta,
aut in populare imperium dissipata
Prima rerumpublicarum corruptio.

[1] Ubi autem ordo, non ex ordine in republica agere, sed, extra ordinem quisque, impotenter se gerere cum plebe optimates coeperunt, tot minuti extitere tyranni, qui, spretis deorum religionibus et fidei clientelarum obliti, quas utrasque auspiciis sibi fundarunt, in corpora fortunasque plebeiorum, libidine, avaritia, crudelitate, grassabantur. Adversus quas cum oppressi ipsos patres per eorum fidem nequicquam obsecrarent, ob quam adversus vim et iniurias sese ipsis devinxerant, et sic, cum inclytorum, virorum, heroum fides plebibus nullo pacto prodesset, fidem, potentiam deorum et hominum implorarunt illa formula, quam hoc tempore primum natam coniicio: «Proh466! dii atque homines, vestram fidem imploro», atque ea ratione, turbis et secessionibus factis, expresserunt ut «patres redigerentur in ordinem». Cuius locutionis nativa vis est «divisos et turbatos in ordinem revocare»; sed postea translata est ut significet «movere ordine» seu, vulgo, «senatu eiicere».

Summa omnium rerumpublicarum capita.

[2] Et sane stat pro utraque significatione ipsa rerum natura, per quam duum horum alterum fieri, aut ex utroque quid misceri, necesse fuit. Unum, quod ea multitudo, ut tot

503 ―
minutos dominos cervicibus excuteret, ad unum aliquem potentissimum confugisset, qui, multitudine fretus, patres omnes in ordinem redegisset, hoc est ordine eiecisset, et sic extinxisset senatum, et omnia ad suum unius arbitrium revocasset, omnemque auctoritatem in sua regis placita transtulisset. Alterum, ut quis vir sapiens extitisset, qui consilio aliquo flagitiosum ordinem aut legibus omnino submitteret, et sic quasi senatum extingueret, ceu Theseus atheniensium libertatem fundavit; aut ex parte legibus temperaret, uti Lycurgus, Zaleucus, Charondas suas optimatium respublicas constabiliere, et sic, nativa significatione, in ordinem patres redegere.

[3] Eo pacto tres omnino in rerum natura rerumpublicarum formae merae ortae — optimatium, regia et libera, — atque ex his tribus omnes aliae temperatae. Itaque eleganter dixeris ordinem, reges, leges regere cuncta. Nam optimatium virtus, in tot tyrannorum vitia resoluta, reges monarchicos fecit, ut inter orientales. Alicuius optimatis virtus mores antiquos, quibus optimi regnum fundarunt, severissimis legibus revocans, ordinem custodivit, ut spartanis Lycurgus. Libertatem aut acumen gentis et praeclarorum sapientia virorum statim intellexit, ut atheniensium et Thesei; aut ruditas per multa et varia malorum experimenta cognovit, ut romanorum, uti libro superiore diximus467.

504 ―

Caput XXVI
De origine et iure monarchiarum

[1] Sed reges (quibus optimates, magis suis ipsorum vitiis regno depulsi quam vi multitudinis deiecti, suis auspiciis, suis connubiis, ac proinde suis familiis gentibusque, et indidem sua nobilitate, suis agris, suis imperiis, suis sacris, suis nexorum iuribus concessere) — summa religione consecrati, summa nobilitate insigniti, summo imperio protecti — sua domi vitae et necis in subiectos iura, sua foris iura bellorum et pacis, sua agrorum dominia rerumpublicarum omnium, quas vel per subiectos gererent, auspicia sua seu suam bonam regni fortunam468, suam reipublicae vel per subiectos bene gestae adoream fecere. Et sic respublicae mere monarchicae sunt c onstitutae, quae unius utilitatem, salutem et gloriam spectant; in cuius unius vita utilitas, salus, gloria gentis a monarcha rectae continentur469.

[2] Et hi monarchae, sive reges meri in infinita potentia, nullis legibus nec nisi uni Deo reddere rationem adstricti, liberrimo suo arbitrio, quod ex natura monarchiae iuri naturali conformatur — quanquam monarcharum vitio quandoque iuri naturali adversetur, — omnia regunt; neve cives sua unorum invidia peccent, omnes continent in officio. Et ita auctoritas patrum in unumquemque monarcham universa concessit, cui quicquid placet, sive animo legis condendae constituit, legis habet vigorem470.

505 ―

[3] Eaque ratione, ut qui ad aras confugerunt — quia in illo statu exlegi, in quo genus humanum impium et flagitiosum in sui exitium corruisset, nisi ab inclytis recepti essent, salvi esse non poterant, — tanquam servorum quaedam rudimenta, sub imperium venere inclytorum471, ita deinde optimates huic summo imperio cessere monarchis, simili item iure ac si iure minorum gentium regna belli iure quaesissent.

Ius monarchicum assertum antiquissimum ante publica bella —
Grotii principia firmantur — Gronovius ad Grotium perstringitur.

[4] Atque ita ius regnorum monarchicorum antiquissimum assertum puto. Quod Grotius in genere intellexit, sed in specie non agnovit, qui duas eius iuris monarchici caussas statuit: alteram, si qui bellum gerit, suo aere gerat — quod antiquissimis illis temporibus accommodari non potest; — alteram, si qui in imperium veniunt, aliter salvi esse non possunt: quod de antiquissimis monarchiis neque is neque alius unquam existimarunt, neque existimare sane potuerunt, qui omnes, ex errore omnium temporum, vetustate firmato, putarunt prima regna, citra hanc necessitatem, populorum consensu nata esse. Quod dictum sit contra Gronovium, qui, in suis ad Grotium notis, huius doctrinam convellere, sed satis infirme, conatur.

506 ―

Caput XXVII472
De legum poenalium origine

[1] Quomodo autem leges sunt natae, ex quibus optimatium ordines aut sunt temperati aut prorsus extincti, est modo explicandum.

Principio plebi cum patribus controversia iuris nulla.

[2] Nulla plebibus erat cum patribus contentio iuris, nam patrum erat ius omne sacrum, publicum privatumque, neque plebes iis quicquam detrectabant: plebium erat vita, libertas et bona, sive agrorum commoditates, quas industria et cultura parabant. Has circa res plebes de vi et iniuriis patrum querebantur et adversus vim et iniuriam ius aequum postulabant473. Igitur vis et iniuria erat adimenda a corporibus et rebus plebeiorum.

Iniuriarum genera duo: damnum, malum — Poenarum genera duo:
duplio, talio — Talio rude poenae genus.

[3] Omnis iniuria ad haec duo genera revocatur, damnum et malum: damnum rebus, malum hominibus datur. Hinc duo prima poenarum genera in terris nata, duplio et talio: pro damno iniuria dato duplio, talio pro malo. Quo utroque poenae genere utuntur decemviri inXII Tabulis.

Iustum pythagoricum.

[4] Antiquissimis enim mortalium rudibus aequalitas simplex prius innotuit, ex qua iustum pythagoricum extat, a

507 ―
Pythagora, qui Zaleuci praeceptor fertur, appellatum: ita ut qui damnum iniuria dedisset, aestimationem reponeret et tantundem poenae nomine daret.

Rhadamanthes primus humanarum poenarum inventor —
Ut in talione «tantundem» mali est?

[5] Circa malum iniuria datum, Rhadamanthes primus talionis poenam invenit, cuius rei fama apud Inferos iudex est constitutus a poetis. Quanquam enim iniurians idem pati ac iniuria affectus, ac proinde malum ex aequo et sons et insons reportare videatur, tamen in exigenda talione reus plus mali referebat, et saepe pro sanabili malo necem, cum nunquam tam exacte ad normam malum reddi posset ut idem vulnus, exempli gratia, idem os fractum, eadem curatio sequeretur. Atque hoc periculum erat «tantundem», in quo poena stare aestimabatur. Postea vero poenae, geometrica ratione, seu duplici commensu, expensae sunt, quam acutiora ingenia ex iure naturali explicatiori in leges importarunt.

Leges poenales de malo legibus de damno priores.

[6] Sed ex hactenus narratis vides leges poenales de malo legibus de damno priores fuisse: nam lex talionis a Rhadamanthe, lex duplionis a Pythagora coepit; unde iudicia publica privatis antiquiora. Et hunc ordinem natura dictat, ut legislatores prius deterrerent cives a delinquendo exemplis, deinde legibus iudiciariis delinquendi occasiones praeciderent.

Cur in rebuspublicis optimatium severissimae poenae?

[7] Itaque patres experti satis cum periculo, per iniurias singulorum optimatium, primis plebium secessionibus — quae primae «seditiones», «seorsum itiones», proprie dictae fuere — suum imperium pene concidisse, et id paucorum esse, et adversus multitudinem obtinendum. Ideo severissimis in rebuspublicis optimatium poenae sancitae.

508 ―

Minos, primus inventor legum, crudelitatis notatus — Spartanae leges durissimae — Draconis, sanguine scriptae — Regiae romanae severae — Duodecim Tabulae crudeles et inhumanae.

[8] Quare Minos, primus qui inter gentes fertur legum inventor, a quo historiam legum Tacitus474 exorditur, apud Plutarchum inTheseo, quamvis commendatus Hesiodo tanquam Iovis amicus et necessarius475, tamen apud tragicos poetas ob crudelitatem pessime audiit. Unde spartanae leges nimis durae Platoni et Aristoteli visae; leges Draconis, qui statum optimatium reposuit, «sanguine scriptae» dicebantur; vel patricii iuvenes, atque adeo ipsius Bruti filii, qui libertatem romanam fundavit, apud Livium476 legum regiarum rigorem praenimium queruntur, ita ut tyrannum quam suos parentes optimatium reges malint; et poenae legisXII Tabularum, vel iam constabilita libertate sancitae, ut crudeles et inhumanae a Favorino, apud Gellium477, incusantur.

Aut fide aut iuris necessitate constant imperia.

[9] Namque patres, ut in posterum omnem vim privatam adimerent et fidei ac iuris necessitatem civibus facerent formidandam, quibus duabus rebus severum constat imperium, aeris alieni fidem, iudiciorum sanctitatem, testimoniorum religionem poenis severissimis intenderunt. Dat id coniicere lexXII Tabularum, quae obaeratos dissecari, iudices pecunia corruptos ultimo supplicio affici, de saxo deiici falsos sancit.

In rebuspublicis optimatium iurisprudentia spartana.

[10] Cumque ex ingeniorum ruditate scrupulosissimi essent verborum, ut supra diximus478, hinc natura rerum ipsa factum ut iudices conceptas iuris formulas strictissime sequerentur:

509 ―
unde in rebuspublicis optimatium regnavit iurisprudentia rigida, quam libro superiore479 placuit «spartanam» appellare.

Cur Minoi legislatori Rhadamantes additus iudex?

[11] Quare Minoi legislatori additus a poetis frater Rhadamanthus, severissimus iudex, ut quod severae leges caverent, iudices strictissime sequerentur480. Quod doctissimus antiquitatis poeta481 significare videtur eo versu:

movet urnam Minos,

qui, tanquam praetor, iudices sortiatur iisque formulas dictet.
Fons aequitatis civilis.

[12] Atque hac ratione summa severitas legum poenalium, quae in rebuspublicis optimatium latae sunt, fundarunt, natura coniunctas, et ordini iuris auctoritatem, et plebi hanc iuris aequi adversus iniuriam libertatem. Nam non distinguebant patricius ne an plebeius fecisset iniuriam: immo ob id ipsum non distinguebant, quia a patriciis natae primum erant iniuriae.

Ut plebes primum civitatis pars factae sunt?

[13] Ea aequi iuris de vi et iniuriis communione, plebes civitatum partes factae sunt, et civitas sive respublica hac formula «patres et plebs» mansit significata; eaque libertas adversus ipsorum patrum, nedum aliorum plebeiorum, iniurias, plebibus mercedi parendi imputata est. Exinde etiam plebei caedes, tanquam aequalis, «perduellio» dicta est.

In romana historia observandum.

[14] Quare illu d in romana historia mirum: quanquam patres haberent plebeios vel aetatem nexos in carcere, unde

510 ―
seditio semel Romae orta apud Livium482, tamen, in tot patrum cum plebe certaminibus, a patribus plebeium legis occisum neminem.

«Publica iudicia» cur dicta?

[15] Atque indidem criminum accusationes «publica iudicia» dicuntur, cuius rei effectus, non caussa, est ut quivis de populo ad accusandum admittatur: ut, bello indicto, cuivis civi fas est hostem occidere.

Quomodo vindicatur publica auctoritas? — Legis actio, genus:
cuius species legis actio publica, legis actio privata.

[16] Nam, iuris auctoritate constituta, uti privati asserunt dominium rerum suarum vindicatione, ita ordo, seu potestas civilis, vindicat publicam auctoritatem legis actione: ita ut legis actio, ita in genere accepta, sit vindicatio seu tutela auctoritatis. Quae483, si tuetur auctoritatem iuris publici a criminosis, qui eam publice laeserint, dicitur «imperium», quo «lege agere» dicitur lictor, cum de capite civis rei supplicium sumit; et id est quod a legibus dicuntur «crimina vindicari». Sin autem tueatur auctoritatem iuris privati, dicitur «iurisdictio», ex qua dicuntur legis actiones in specie, quam Pomponius narrat primam iuris civilis, nempe romani, partem484.

Legum imperium et iurisdictio.

[17] Quapropter auctoritatis civilis partes extitere duae, legum imperium et iurisdictio; et omne ius privatum utilitate est publicum auctoritate. Quod idem est quod iuris privati cives habent usum, potestas civilis habet dominium.

Notandum.

[18] Unde omnes qui in leges peccant, privatim reponunt restitutione vel praestatione, publice luunt poena vel mulcta.

511 ―

Natura iudiciorum apud romanos.

[19] Hunc ipsum naturae ordinem haec res apud romanos servavit: nam principio «legis actio» nihil aliud significavit nisi executionem poenae in facinorosos, uti δίκη graecis «accusationem» significavit.

Prius nata publica.

[20] Id tradit Livius in Marci Horatii iudicio. Quod mansit postea, ut formula accusationis et poena «lex» diceretur, ut reus legis Iuliae de adulteriis, damnatus lege Cornelia de falsis; et quanquam lenitae vel exasperatae sint primarum legum poenae, tamen ex iisdem legibus rei accusari damnarive dicuntur.

Diu post privata — Mos primarum gentium ex parte servatus graecis,
ex parte romanis.

[21] De privat is autem caussis diu actiones romanis ineditae: tantum cives in officio continuit prima poenarum et iudiciorum primis legibus edicta severitas. Qui mos gentium — tandiu servatus romanis donec lexXII Tabularum lata est, ut tradit Pomponius — antiquissimus ab Aristotele observatur inEthicis, qui tradit vetustissimas fuisse respublicas in quibus de iure privato nullae proditae leges, ne cives temere aliorum sequerentur fidem et eorum temeritas rempublicam litibus inquietaret485. Quod inter graecos ex parte servatum, qui pecunia praesenti commercia agitabant, unde illud «graeca fide mercari»; et ex parte apud romanos, apud quos ex nudis pactis non datur actio.

Qua ratione violentiae imagines introductae?

[22] Postremo, quo omnis vis privata a republica abesset, vel iustis violentiis a iure maiorum gentium introductis, ordines rerumpublicarum quasdam violentiae imagines iure civili

512 ―
communi, seu minorum gentium moribus, induxere: quod in ea rerumpublicarum forma necessarium, et ea aetate facile factu fuit. Necessarium quidem, ut quamminimum a moribus, super quibus gentes et regna heroica fundata erant, abscederent. Sed hoc, non tam consilium, quam natura fuit, qua et facile factu fuit: nam, seculo poetico, homines ad imitationes natura ipsa facti erant, ut supra diximusDe poeseos origine486, quorum characteres, Orpheus et Amphion, et heroes et poetae et rerumpublicarum fundatores dicti sunt. Et diximus ius civile commune minorum gentium fabulam quandam et imitationem iuris maiorum gentium atque adeo poema quoddam fuisse487.

Fons actuum legitimorum.

[23] Atque is fons et origo fuit omnium actuum legitimorum, quibus uni patres inter se ius optimum agitarunt, quorum solennitates, ex rigore summo quod tunc regnabat, religiosissime quoque servabant. Unde graecis δίκη, a iure vox ducta, «solennitatem» significat: quod romanis postea, in libertate vel sub principatu, omnia ferme ex iure naturali agitantibus, mansit, ut significaret solennitatem, qua etiam contempta, res utiliter agitur.

Iuris optimi proprietates duae: solennitas, necessitas.

[24] Atque his rationibus ius optimum, vera violentia a maioribus gentibus fundatum, factum est, iure civili communi, a gentibus minoribus ius optimum, his duabus proprietatibus praeditum: altera qua est maxime solemne, altera qua est maxime certum sive maxime necessarium; et, ob id, est solemne maxime, ut sit maxime certum, maxime necessarium488.

[25] Hoc tanto legum poenalium rigore, tanta iudiciorum publicorum severitate, tanta actuum legitimorum religione, vis privata de republica adempta est: quod fieri non poterat, nisi in unam vim, quaque privata maiorem, omnes privatae violentiae concessissent, quae singulos coerceret.

513 ―

Legu m imperium quid? — Iusta vis corporum,
ad vim animorum transmissa, genuit iura.

[26] Haec vis quaque privata maior est legum imperium, quo ius optimum iure maiorum gentium ex vi iusta corporum abiit in ius optimum iure civili communi ex vi iusta animorum. Ita virtus, quae iure maiorum gentium fuerat vis corporis ratione temperata, qua suas res quisque manu tuebatur, facta est vis animi seu iuris, quod animo haeret, qua quisque res suas lege parat, lege conservat.

Ut ordo corporum factus ordo iuris?

[27] At, legum auctoritate tanto terrore firmata, ordo patrum, qui, in certaminibus [quae] cum plebe existebant, erat ordo iuris maiorum gentium, qui eminebat vi, factus est ordo civilis, qui emineret legum auctoritate, sive iuris civilis dominio.

Agrariis firmatus ordo corporum — Legibus poenalibus firmatus ordo civilis
— Rerumpublicarum ordinum legumque ad Deum recursus.

[28] Atque, ut ex ordine iuris maiorum gentium natae primae leges, nempe agrariae; ita ex legibus dein poenalibus confirmatus est ordo civilis, seu civilis potestas, qui, ut legibus est constabilitus, ita legibus conservatur; et reipublicae forma eo propius ad genus divinarum rerum accessit, quo altius se extulit, ut civilis potestas, ex coitione corporum, ua in primis cum plebe turbis nata est, fieret consensio animorum. Atque haec esset lex ipsa, quam Papinianus eleganter «communem reipublicae sponsionem»489, et Aristoteles divine «mentem affectionibus vacuam» definivit490.

Medusae mythologia.

[29] Huius epochae, quantum ad optimatium respublicas legibus poenalibus constitutas attinet, character fictus Medusae

514 ―
fabula, ex ceto, marina bellua, orta. Haec est navis quae transmarinos, postea in plebem receptos, exponit. Pulcherrima et capillis auro simillimis: sunt plebeiorum uxores, et messes, quae sunt aureus ramus quem Virgilius cecinit. Eius forma, et potissimum auro capillorum, captus, Neptunus in Minervae templo cum ea concubuit: patres qui, non amplius, ut montani, sed ut maritimi, plebeiorum mulieres in arcem abducunt, eoque messes plebeis ereptas comportant. Inde Pegasus natus: patricii minorum gentium e plebeis mulieribus orti. Qui postea in Parnasso monte Hippocrenem fontem aperit, de quo musae bibunt: nam minorum gentium aevo disciplinae humaniores inventae. Et Pegasus alatus: quia optimi artem equitandi invenere, et alae stemma patriciorum, ut supra diximus491. Minerva, hinc irata, Medusae crines, quibus maxime amatori suo placuerat, in angues mutavit: haec est mens sapientis optimatis, qui legibus poenalibus patricios, inertia corruptos, ad agrorum culturam convertit. Deditque ut omnes eam aspicientes in lapides converterentur: ut, poenarum metu, plebeiorum mulieres contrectare et messes rapere exhorrerent.

Chimaerae mythologia.

[30] Perseus dictus «Hercules alter», qui ut Hercules multas aerumnas tulit; inter quas in alio graeco orbe Bellerophon, quasi Βουληφορόν, sapientiae conciliator, Pegaso invectus, Chimaeram occidit, ut ille hydram, Cadmus serpentem, Apollo pythonem. Et ima Chimaera draco erat: anguis, serpens, quo genere plana terrarum, ab Diluvio diu humentia, abundare necesse fuit. Media Chimaera capra: quia in editioribus terris necesse quoque erat ut agri essent et pascua, unde, natura ipsa, in edito primae urbes fundatae492. Summa Chimaera leo: quia inde etiam necesse fuit ut, cum in iacentibus terris dracones viverent, in editioribus homines agerent, ferae in summis saltuum laterent. Et Chimaera flammivoma: quia a venis silicis inventus ignis.

515 ―

Persei mythologia.

[31] Perseus Iovis filius: hic sapiens, fortis quoque, pietate ductus reipublicae optimatium, quae auspiciis primum fundata est. Ab Iove genitus: nempe ex auspiciis. Aureo imbre in Danaes gremium decidente: genitus, nempe, ex optimis, qui messes colligebant, ut messis «aureus ramus» Virgilio. Et in turri genitus: in arce, quas poetae «regum turres» dixere. Mercurii talaribus indutus: legibus poenalibus latis, agrarias firmat et sic mercedibus plebeiorum cavet. Et falcato ense accepto: revocatis ad falcem patribus. Palladis scuto: quae est character patrum in turbis cum plebe natis. Ut in eo repercussam Medusae effigiem salvus videre posset: severis exemplis ordo servaretur. Cum ipsa anguesque sopiti essent: cum patres ocio inertes et in vitiis iacerent degeneres, agros non amplius colerent. Interemit: extinxit privatas violentias. Et guttae sanguinis, decidentes per solitudines, in serpentes mutatae: severissimis poenis agri, qui iam deserti erant, iterum culti a patriciis. Medusae caput aegidi affixum: id imperii civilis symbolum, ut diximus. Quod hostes conspicatos in saxa convertit: quia, ubi disciplina civilis domi severo imperio continetur, ibi armorum imperia sunt foris hostibus formidanda.

De Vulcani rete mythologia.

[32] Haec historia alibi fuit Mars nudus (patricii degeneres), e mari, sub quo latebat, cum Venere (cum plebeiorum uxoribus) a Vulcano (optimatibus, qui nuptiarum sacra custodiunt) rete iaculo retractus, factus ludibrium diis (capti et enecti).

Ludi gladiatorii origo.

[33] An hinc gladiatorius ludus ex retiario et gallo; et gallus, non senon, sed plurium et vilium uxorum maritus?

516 ―

Caput XXVIII493
Traduces per quos ius maiorum gentium in ius
minorum traductum est
Traduces duo: liberum regum arbitrium, severum legum imperium.

[1] Ita violentiae privatae, sub theocratiis metu deorum modeste habitae, in violentiam publicam traductae sunt, horum duum traducum altero: aut infinito regum, aut crudeli legum imperio. Tantae molis erat, contemptis deorum religionibus, genus humanum in civili societate continere!

Primis regnis monarchicis ius assertum.

[2] Namque, ubi deorum religiones spretae sunt, poena rum humanarum terrore genus humanum in societate continere ipsa natura docuit: qua ex divina providentia, rebus ipsis dictantibus, cum primum plebes, patrum iniuriis oppressi, deorum hominumque opem implorarunt, reges illico extitere illis plebium implorationibus, tanquam collatis suffragiis creati, aut fortissimi viri, qui cuncta, moribus corrupta, ad se unos emendanda revocarunt, a quibus monarchiae primae in terris sunt constitutae, aut viri sapientissimi, qui legibus poenalibus antiquos mores, sive respublicas optimatium, ad sua principia reduxere.

Ius creandorum regum plebibus primum natum.

[3] Et ita plebes tum primum sibi reges creare coeperunt: qui mos gentium, a romanis receptus, perpetuo servatus est. Nam quae Livius494 super ea re in interregno Romuli narrat, est vulgaris traditio veris falsisque commixta.

517 ―

Rudimenta plebiscitorum — Plebiscita eiusdem naturae in republica optimatium mera et in mero regno — Primis plebiscitis sancitae poenae — Prima plebiscita agrariae leges fuere — Leges dictae «exempla».

[4] Inclamationes autem et obtestationes sub theocratiis celebratae docuerunt plebiscita, quibus plebes adessent tanquam testes, qui facta testarentur, de quibus reges conderent iura. Ac plebiscita eiusdem naturae, et in regnis meris et in regnis optimatium, ut libro priore495 diximus, nata sunt; et plebiscitis principio privilegia irrogata, et privilegiis poenae sancitae496, qui mos apud romanos etiam in republica libera diu mansit. Et ex prima origine leges agrariae plebiscita, quibus scirent plebes mercedem parendi sibi a patribus constitutam497. Et plebiscita fuere leges, significatione qua, ut libro priore, plebes, unde secessissent, elicerent et in urbes reducerent. Et leges fuere exempla, quae mansere poenae asperrimae in reos editae, quae ceteros summe deterrerent498. Atque hae leges ordinem confirmarunt, et «ex ordine» postea leges severissimae dictae.

Legis de corporibus obaeratorum secandis utilitates.

[5] Quare, quanquam inter romanos lex de corporibus obaeratorum secandis nunquam exercitam esse memoretur, necesse tamen est inter gentes romana priores dictatam esse. Cuius unius terror et industriam et frugalitatem et fidem, cum queis tribus bonis animi artibus omnes antiquos mores in rebuspublicis optimatium, quos postea longo seculorum excursu obtinuerunt, felicissime revocavit.

Prisci legumlatores in se vel in suos exemplis auctoritatem
suis legibus vindicarunt.

[6] Sed has leges primi legumlatores aut in se ipsos aut, iure patriae potestatis, in suos exercuere.

518 ―

Lycurgus.

[7] Lycurgus, accepto a spa rtanis iuramento ut, tantisper dum rediret, leges a se latas servarent, ne ultra rediret, ultro mortem oppetiit.

Charondas.

[8] Charondas, lagislator thuriorum, cum contra legem, quam tulerat, ne quis armatus in concionem veniret, ipse, rure rediens, imprudens peccasset, admonitus legis ab eo qui proxime sedebat, eidem gladio incubuit.

Zaleucus.

[9] Zaleucus, locrensis legislator, filium adulterii compertum ex sua lege oculis orbari damnarat; cumque tota civitas ob virtutem et merita patris poenam filio deprecaretur, precibus victus alterum sibi, alterum filio oculum eruit.

Brutus.

[10] Simili exemplo Brutus ordinem reposuit, cum filii contra legem, cuius ipse auctor fuerat, de regibus non restituendis coniurassent, fortissimus consul, pater infelicissimus, in domus orbitatem, eos securi percussit.

Dido.

[11] Quod Virgilius, antiquitatis nunquam satis admirandus, in Didone legislatrice expressit, quae, regum externorum connubia multoties dedignata, cum in Aenea morem gentium corrupisset, se ipsam interemit.

Eius severitatis utilitates.

[12] Hisque exemplis clientelae legibus poenalibus prolatae sunt, ut veri optimates plebibus patrocinio essent, non oppressioni. Et regibus mos traditus, ut sua sapientia et fortitudine humanam naturam corruptam emendarent, et ita natura regnarent natura philosophi. Et traditus mos patribus, ut omnibus privatis rebus, et vita ipsa, patriam haberent potiorem,

519 ―
quando eorum respublicas legislatores sive filiorum sive adeo suo ipsorum sanguine restituerunt; et documenta plebibus edita, ut patribus essent obsequentissimae, qui de suis ipsorum filiis passim edebant severissima exempla; et per haec omnia tum patres, tum plebes libertatem haberent quam charissimam. Cumque libertas ipsis corporibus haereat, inde factum ut priscis bellis liberos occumbere quam vivere servos mallent.

Principia romanae virtutis.

[13] Quae omnia, a romanis recepta, erunt nobis principia omnis romanae virtutis, ut demonstrabimus.

us violentiae privatae in ius violentiae publicae transformatum.

[14] Per has rationes, imperio publico constituto, ius maiorum gentium, seu violentiae privatae, regnare desiit, et minorum coepit, quod est ius violentiae publicae, domi imperio legum, foris armorum. Quae res nobis quintam et postremam temporis obscuri epocham dabit.

Imperii publici characteres heroici.

[15] Hoc publicum imperium constitutum, inter graecos fuit aliis Gorgonis caput, lyra aliis Orphei, aliis Amphionis, aliis Apollinis, quae, adsonans ad legum carmina, concentum excitavit humanitatis. Rudius Gallis fuit Hercules, qui ore, hoc est verbis legum, non ultra manu, catenulas in hominum aures, disciplinarum sensum, non in corpora, iniicit. Hetruscis severis fuit fascis virgarum, quae securim mediam et eminentem cingunt499: a quibus insigne imperii receptum conservavere romani.

Cathena Homeri quid significet?

[16] Haecque est cathena500, quam per summam sublimitatem Homerus fi ngit e caelo demissam — nempe auspiciis et religionibus — orbem terrarum constringere — hoc est genus humanum cum diis et inter se domi forisque consociare: — non

520 ―
autem catenam caussarum ex quibus naturae necessitas constat, quam vix postea, summa sua ingeniorum subtilitate, stoici intellexere et ex necessitate iuris, quam gentes dixere «fas», ipsi «Fatum» appellarunt, ut libro priore diximus. Ac sectae studio, ut suae sententiae antiquitatis auctoritatem conciliarent, sui dogmatis Homerum fecere auctorem, sive Homero suum ipsi dogma affinxere.
521 ―

Caput XXIX501
Theseus fabulis vindicatus

[1] Hactenus narratum uti primae optimatium respublicae vel in regna mera abierunt, vel legibus poenalibus ordinem sibi civilem fundarunt. Superest ut tradamus quomodo et quando in libertatem sint resolutae.

Theseus primus in terris libertatis assertor.

[2] Theseum primum omnium ad vulgus inclinasse seque abdicasse dominatu, Aristoteles, apud Plutarchum502, scripsit: cui adstipulator Homerus, qui, in navium catalogo, atheniensem populum tantum nominat, quod recte idem Plutarchus observat. Igitur est heic nobis Theseus verus, fabulis, quibus mixtus est, excutiendus, qualem nobis ipse tradit Plutarchus.

[3] Is, principio eiusVitae, fatetur in tanta historiae antiquitate fabulas consectari; sed quid veri iis fabulis subsit, aut nihil aut parum curat, quia hanc iuris gentium seu temporis obscuri historiam, quae sunt principia historiae profanae universae, ignoravit.

Thesei mythologia.

[4] Itaque paternum Thesei genus ad Erechtheum ac primos indigenas relatum narrat. En Theseus indigenis ortus, hoc est e terra Attica natis, quales athenienses se «terrigenas», ut supra diximus, appellabant.

[5] Clam genitus, clam natus, clam eductus ab Aethra matre. En e media propudiosa multitudine in lustris abditus, et matris nomen ab aethere, sive aëre, sive caelo, unde auspicia veniunt, deductum.

522 ―

Thesei etymon — «Possessio» unde dicta?

[6] Theseus appellatus a θέσις, ut putant, insigni membrorum positione; anne, multo rectius, ab illa «pedum positione», unde «possessionem» appellatam putant, quam tu rectius a «porro sessione» dictam dixeris. Ex qua nata et dicta haereditas ab «haerendo», quam diximus cuiusque inclyti ditionem principio vocatam: unde «inclyti», «heri» primum dicti, qui etiam sic dicti mansere a servis famulabundis, ut herus iussit, non dominus.

[7] Studio Theseus deflagravit ad Herculis exemplum se comparandi, et Periphetem Corynetum503 (a clava, κορύνη,/ appellatum, quam postea, ut victi insigne spolium, ad Herculis exemplum, gestavit), Synnim Pytiocamptem504, Crommionem505, suem ingentem et pugnacem feram, Scyronem, Procustem, aliosque latrones interemit; unde «Hercules alter» dictus.

Theseus, atheniensis agri inclyti.

[8] An eo Theseus quoque poeticus plures fuere inclyti qui Athenas, ut Hercules plures inclyti qui Spartam, fundarunt: non verus Hercules, quia non, ut spartani, statum optimatium conservavit?

Minotauri mythologia.

[9] Cretensis Minotaurus (hanc unam e satis multis fabulis pro nostris principiis interpretor, quia haec una est omnium maxime insignis et potissimum ad rem nostram facit) navis fuerit, cuius prora, uti naves solent, in taurum sit efformata506 et «Minois», cretensium regis, «taurus» dicta. Quae in Labyrintho — hoc est Mari Aegeo, ob tot, quot habet innumeras

523 ―
insulas, amfractuoso — versaretur: per quod, ad Atticae oras appulsa, inde quotannis pueros puellasque diriperet, quos sibi impositos, atticis, ex puerili imagine, vorare videretur.

Daedali mythologia.

[10] Theseus et Daedalus, patrueles ficti, sunt patres et artifices athenienses, qui fuere duo civium ordines a Theseo, praeter agricolas, instituti. Daedalus est vis ingenii507, et heic ipsa navis, uti Virgilius accipit quum dicit eum super mare ferri «alarum remigio»508, et sic Labyrinthi, hoc est navigationis, inventor.

Ariadnae mythologia.

[11] Theseus autem Ariadnae, Minois filiae, amore captus fuerint patres athenienses, capti gloria rei et militiae navalis, quae inter cretenses, quos diximus ingeniosissimos509 et quia insulanos, primum nata iis gentibus est. Et Ariadnae filo — hoc est cursu navali certa arte ducto510 — e Labyrintho egressus est — hoc est Aegeo mari in Cretense evaserit. — Postea Ariadnem deseruerit, contempserit, prae sororis amore: hoc est classis suae, quae ex eadem cretensium arte nata est. Et ita cretensium piraticam prohibuerit, et patriam indigna et foeda eius belli lege (nam prima bella rapinae fuere, et perpetua bella fuere, ut mox dicemus) liberavit, ut quotannis seni pueri, senae puellae in Cretam, a Minotauro in Labyrintho vorandae, mitterentur.

Persei et Andromedae mythologia.

[12] Similis character in alio orbe, Aethiopia, fuit Perseus, etiam «Hercules alter» dictus, qui Andromedam — virgines eius orae maritimae — a marina bellua — a navibus piraticis — liberavit.

524 ―

Herculea Thesei aerumna — Theseus libertatem Athenis
fundat, optimati bus mixtam.

[13] Hinc ingens facinus aggressus, quo omnes gentes, omnes δήμους, seu populos, in unam civitatem coegit, offerendo iis aequalitatem iuris, ac proinde popularem statum, et se tantum bellorum ducem et legum custodem fore; et populum distinxisse in nobiles, quos εὐπατρίδας vocavit (qui sunt patricii ipsissimi romanorum), artifices et agricolas; et nobilibus quidem tractandi res divinas, ex suo ordine creandi magistratus, interpretandi leges ac religiones potestatem permisit; de reliquo eos cum ceteris quasi ad aequalitatem redegit; et urbem «Athenas» appellavit.

Graecae historiae inverisimilitudo.

[14] Sed facile est Theseum id nexis atticis persuasisse, qui sub astricto patrum imperio per minuta regna Attica sparsi erant. At patribus ipsis suorum pagorum (quae duodecim prima numerant) eripere regna, eosque sub suum belli et legum arbitrium redigere (uti, apud Plutarchum, ipsi patres postea indignantur ita, ut, gravi invidia oneratum, ad calamitosum exitum tandem perducerent), natura fortium non patitur, neque sinit ut credamus complures eorum ultro in Thesei oblatas conditiones concessisse alios, metu eius potentiae, id voluntate fecisse ad quod inviti cogi posse providebant, et quae regna herculea virtute quaesierant, omnem vim inexperti, ut ignavi solent, per inertiam amisisse.

Verum atheniensis historiae principium — Origo Arae clementiae —
Ut Athenis primum nata libertas?

[15] Itaque pro nostris historiae profanae universae principiis dicendum — cum iam in parvis Atticae regnis herculea virtus esset resoluta, et patres, ocio inertes, luxuriam, avaritiam, crudelitatem in nexos exercerent — ius nexi cum plebe aequum atheniensibus populare imperium fundasse. Quod plebes ex Attica, vicinitate, ad celebrem atheniensium Aram, quae

525 ―
proinde «Ara miserorum» dicta est, omnes ferme confugerent: quapropter pagorum Atticae patres, ne in vacua regnarent, cum maxime Athenis locum dignitatis haberent — genus, imperia, sacerdotia, — et ipsos cum suis gentibus in atheniensem civitatem convenisse. Et ita atheniensis libertas, aequo cum plebe nexus iure, sive aequo iure privato, tamen salvo patribus iure publico, nempe connubiis, magistratibus, sacerdotiis, sub Thesei charactere, ab Athenarum heroibus fundata est qualis, trecentos post annos, romana civitas legeXII Tabularum tandem est constituta.

Ordo rerum in romana idem ac atheniensi republica.

[16] Firmant hanc historiam res in atheniensi republica in tempore historico consecutae. Nam patres sensim ius nexi resumpsere alieni aeris obtentu, quo plebem onerabant; et quia saeviter nexos in nervo et privato carcere habebant, eaedem Athenis numero, quae postea ob easdem caussas Romae turbae et seditiones factae. Et ita ius nexi, quod primum culturae fuerat sub clientelis, deinde, in optimatium republica mera, fuit dominii bonitarii, sive tributi: tandem, republica libera constituta, fuit ob511 aes alienum. Qui ordo rerum idem numero in romana republica legenti romanam historiam apud Livium innotescet.

526 ―

Caput XXX512

Quinta et postrema temporis obscuri epocha,
qua, bellis introductis, omnis humana
auctoritas ad Deum redit513
Ut natura gentes docuit belli artes? — «Oppidum» unde?

[1] Natura ipsa, seu rectius divina providentia, rebus ipsis dictantibus, gentes, ut pacis, quas vidimus, ita et belli artes edocuit: quae duxit primos hominum fontium studio in montes rupesque, unde primi pagi naturae situ muniti extitere, quae proinde «oppida» dicta. «Oppidum» enim priscis «validum», ex quo fuit «oppido» antiquum pro «valde», «valide».

[2] Inde adversus violentos extruxere aras, qualis modicus agger quo Romulum munisse urbem Romam tradit historia; unde «pugnare pro aris focisque» «pugnare pro patria» dictum mansit. Postea in primis cum plebe turbis natura extitit ordo militaris, qui plurimum valet ad vim, speciem et terrorem. Et semper ordines in comitiis habebantur, in quibus solis proinde dicebantur «quirites», quia hastati in concionibus aderant. Hinc populi optimatium in bellis postea ferme erant invicti: contra, asiani, quia sub regnis meris non conveniebant armati in comitiis, quae sub monarchis nulla habentur, disiecti pugnabant et facile vincebantur. Tum ex natura reipublicae optimatium patribus cavendum a multitudine fuit; et ita in ipsis oppidis arces fundatae, et arma ad subitos plebium tumultus in promptu. Demum, legibus poenalibus in rebuspublicis optimatium severissimis latis et severissime exercitis, terror imperii natus, qui est omnis militaris disciplinae praecipuum fundamentum.

527 ―

Ut primae civitates ad bellum fundatae?

[3] Atque hae verae sunt caussae historicae eius quod ab eruditis est observatum quidem — primas civitates ad belli artes bellicamque virtutem in primis esse fundatas — sed tanquam id esset condentium urbes consilium, quod re ipsa primos homines natura rerum edocuit. Nam514 sane satis perversum est ut urbium conditores ad bella ante omnem bellorum metum cogitarent.

Ut natura gentes docuit belli iura? — Quid bellum? — Cur ius belli? —
Cui ius belli? — Cur ius romanum inter barbaros consepultum?

[4] Iura autem bellorum et ipsa natura, per haec quae dicemus, explicavit. Nam, publicis imperiis constitutis, privata bella domi cessere, et mox publica foris orta, quae etiam «duella» dicta, ut saepius memoravimus; et ex eadem, qua primum ea vox nata est, ratione didicere gentes bella esse iuris controversias inter duas summas potestates, quas, quia inter duas summas, tertius dirimere non posset. Et sic didicerunt quod par in parem imperium non habeat; et sic duella, ut domi vetita, ita foris esse necessaria, eaque solas summas potestates gerere posse. Quo iure515 gentium, barbaris christianorum temporibus, cum de privatis iudiciis iura romana ubique consepu lta iacerent, et merito iacerent (an barbarae ferocesque et natura et victoriis nationes, Europam inundantes, iura discere a victis vellent, quos ex iis legibus, et non ex contemptu legum, victos putabant?), duella per omnia Europae regna a Germanis cum antiquissimo suo vocabulo nativo diffusa sunt.

528 ―

«Duella», «duellatores» — «Hostis», aequalis — Iustitia interna bellorum — «Hostimentum», «hostire» — «Duellio», «perduellis» — Servus poenae — «Rebellio».

[5] Dum prima bella publica «duella» dicta (uti, diu etiam post, Plautus516 romanos «duellatores optimos» appellavit), externi amici «hostes», sive aequales, vocati sunt. Deinde «bella» dixere, et belligerantes vocarunt «hostes»: quod vocabulum id naturae ius gentes commonuit, ut potestates civiles tantum bella urgeant quantum par pari referant, quod dixerant «hostimentum» a verbo «hostire» (aequare). Inde externae amicitiae «hospitia» dicta mansere. Et caedes domi facta «duellio» primum, ut «duellio» Horatio dicta apud Livium; deinde «perduellio» vocata, quasi «perduelles» essent plusquam hesterni hostes, et ob id servi poenae fiebant; tandem «perduellio» «rebellionem» significavit.

Cur inter priscas gentes aeterna hostilitas?

[6] Namque, ut gentes minores conditae sunt, aliae aliis per iniurias innotuere. Itaque, cum omnes sibi ab aliis metuerent, hostilitas inter eos aeterna erat: quare licebat perpetuo ab hostibus rapere. Unde fluxit inXII Tabulas caput illud: «Adversum hostem aeterna auctoritas esto».

Bellorum indictio — Prima bella «tumultus».

[7] Igitur, antequam iure minorum gentium bellis solennitas indictionis introduceretur, bella fuere «tumultus», qui proprie est «timor multus» ad repentinos et indictos hostium insultus. In cuius vocis definitione stat Marci Antonii caussa, apud Ciceronem, in unaPhilippicarum517.

Cur Africae ora dicta «Barbaria»?

[8] Qui mos hodie afris, Interni maris accolis, permanet, quam orbis plagam fortasse ob hunc ipsum barbarum morem

529 ―
«Barbariam» vulgo dicunt: quod, sine caussa, sine indictione, perpetuam piraticam contra europaeos christianos exercent, et praedas refert Grotius belli iure aestimatas.

Foedera amicitiae.

[9] Quare foedera amicitiae caussa inter gentes sero constituta dicendum est, quae «hospitia » prisci appellarunt.

Legatorum sanctitas — «Pater patratus» unde dictus?

[10] Solemnitatum autem, quae bellis inductae sunt, alia est ut legati sancti haberentur, quam ipsam a iure maiorum gentium divisim didicere legationibus, quas ad plebes, quae secessionem fecissent, miserant: unde id fas gentium agnoverunt, et foeciales constituti, qui bella indicerent, quorum princeps «pater patratus», quasi, ut diximus alibi, «pater consecratus», dictus est.

Mancipatio occupationis bellicae rudimentum.

[11] Et ita, si summae potestates bella gerant, et antequam gerant, indicant, occupatio bellica certus esset modus acquirendi dominii. Quam mancipatio privatim gentes edocuit, ut virtute parta fortium dominio cederent.

Servitutis in genus humanum utilitates.

[12] Et ex captivitate servitus introducta. Principio, ne ex bellis bella perpetuo sererentur, in hac externa iustitia conquiescere imperia voluerunt, et interna iustitia potestatum civilium pudori relicta est. Deinde, ne bella in exitium humani generis desaevirent internecina, servitutis commoda victoribus proposuere, quibus illecti, a caedibus temperarent. Quod Caesar bello civili, quo capti servi non fiunt — quod bellorum genus ob id solet esse crudelissimum, — illo edicto imperare militi victor debuit: «Parce ferro».

530 ―

«Servus» et «mancipium» cuius quodque iuris vocabulum?

[13] Et duo vocabula captis indita: alterum a iure minorum gentium, nempe «servus», quod victores admonet humanitatis, ut quos possunt occidere, servare malint; alterum a iure gentium maiorum, nempe «mancipium», quod victores admonet utilitatis, qui captos inter res mancipi habeant, hoc est iure optimo, iure fortissimo, iure victoriae quaesitos.

Filiifamilias rudimenta servorum — Cur in filiosfamilias
quam servos ius durius?

[14] Quod et ipsum iure patriae potestatis privatim quoque didicerant. Quo maiores gentes ius vitae et necis habebant in filios: quos cum recens natos occidere possent, putabant agnitos ac servatos, pro eo beneficio, loco rerum sibi esse oportere, et quicquid acquirerent, sibi acquiri, cum eo quoque inter utrosque severitatis discrimine: quod filiifamilias trina venditione liberarentur patria potestate, quia duplex a patribus beneficium acceperant, alterum quo nati, alterum quo servati; servi autem una manumissione liberi fierent, quia a victoribus servantur tantum. Cetera erant in omnibus et per omnia in acquisitionibus exaequati.

Clientelae manumissionis et patronatus rudimenta.

[15] Clientelae autem gentes quoque divisas ad futuras manumissiones, quae hoc iure introductae sunt, erudierant, ut eas communiter iustas adgnoscerent; quae iura patronatus manumissoribus pararent cum duabus patronatus partibus, praestatione nimirum obsequii et operarum et assignatione. Quare ab Ulpiano liberti clientibus comparati518.

Arae postliminii iura erudiere.

[16] Et antiquissimae maiorum gentium arae futura postliminii iura inchoarunt, ut supra diximus: unde romanis postea de «postliminio receptis» mansit ipsa quoque locutio.

531 ―

Hostium sepultura.

[17] Et prima in terris nata humanitas gentes quoque divisas docuit ne inviderent hostibus sepulturam.

Externa iustitia bellorum auspiciis et duellis agnita —
Sacra «addictionis» origo.

[18] Sed, ut captivitates ac servitutes certae essent bellorum poenae, quanquam ad peiorem caussam belli fortuna inclinasset, id ius, ab primis usque theocratiis, gentes auspiciis privatim didicerant, ut cui aves agrum addicerent, ager iure illius optimo esset, ut, in capiendo agro romano, Romulo Remus cessit. Unde in iure augurio illa: «omina addicere» et «addictivae aves», a quibus postea in privata iudicia derivatum tertium praetoris verbum, «addico». Praeterea hoc belli ius didicere duellis, quorum fortuna in statu exlegi controversias dirimebant; nec, si pars iure superior victa esset, ex duellis duella serebant alia.

Usucapiones ex iure gentium natae.

[19] Et ita Summum Numen providit ne, in exitium generis humani, regna et imperia semper sint in incerto: quapropter usucapiones, ad asserendam regnorum iustitiam, et ipsae a maiorum gentium moribus provenere.

Ut gentes agnovere pacis iura — «Pax» iuris publici venia.

[20] Cumque in iudiciis privatis actiones iniuriarum pactis extinguantur, et pax, uti supra diximus, prius de privatis iudiciis quam de bellis dicta sit — quare supra definitum pactum «venia privati iuris», unde latinis «orare pacem» (orare veniam), — per haec doctae sunt gentes bella pace componere, quae nihil aliud est nisi iuris publici venia.

I s praedarum.

[21] Postremo secedentium plebium redactiones privatim factae docuere gentes redactiones provinciarum, sive praedarum iura.

532 ―

«Vas» et «praes» quid differant? quid «praes» et «manceps»?

[22] Nam qui clientes erant quisque vas, quantum ex prima lege agraria nexus erat inclyto praestare obsequium et operas; et culturae nexus docuit iustam servitutem, ut bello servati colerent dominis agros, non sibi. Iidem clientes, postquam, turbis et secessionibus factis, in plebes coaluere, oblata ipsis per patres lege agraria secunda, quisque eorum, factus nexus dominii bonitarii, dictus est «praes», quantum nexus erat solvere patri decimam agri, cuius pater habebat auctoritatem, sive ius optimum.

«Praestare» sponsorum proprium.

[23] A qua voce «praes» est «praestare», verbum sponsorum proprium, ut docent vulgares iuris locutiones «praestare culpam», «casum», «periculum», «bonam fidem», «custodiam», «diligentiam». Et idem praes erat manceps, quantum agrum haberet sub iure optimo patris.

Praedes rudimenta provinciarum.

[24] Eoque pacto, seu praedes seu plebes fuere porro cuique genti rudimenta provinciarum; et praedes domi docuere ius praedarum foris tum victores tum victos, ut infirmi, ultro dediti, cum aliq uo commodo, si non liceret civilis, saltem naturalis libertatis, in fortiorum potestatem redigerentur.

Primae foris praedae, provinciae.

[25] Atque has primas praedas bellicas coniicio fuisse quae postea «provinciae» dictae sunt. Quod quae «praeda» latinis dicitur, Varroni519 «corpora rerum captarum» definita, graecis ὠφέλεια appellatur, quibus serpens ὄφις; et nos supra satis multis docuimus serpentem fuisse poetis terrarum characterem.

533 ―

«Provincia» unde dicta? — «In provinciam redigere» unde?

[26] Neque enim «provincia» inde quod «procul victa», sed quod «prorsus victa», significatione qua «prorsus» significat «avanti», ut «rursus» «dietro», tanquam provincia esset ulterior plebs redacta. Nam, inter imperii romani initia, Satricum atque Corniculum, proxima Urbi oppida, ut cum Floro520 dicam, provinciae fuerunt. Quod ipsa locutio «in provinciam redigere» satis docet quod sit inde prolata quod principio fuerat «redigere plebem».

«Praeda» quid proprie?

[27] Haec omnia evincunt primum vox ipsa «praes», infantis linguae monosyllabum. Deinde, quod publicani, quantum pro solvendis aerario vectigalibus spondent, «praedes», quantum vectigalia habent redempta, «mancipes» dicti: ut praeda sit res manu capta, pro qua victori victus pendit vectigal aut stipendium aut tributum; unde illa diversa per provincias vectigalia, tributaria, stipendiaria praedia.

«Praedium» et «solum» quid? — Praediorum genera:
fundus, aedes — Unde iura praediorum servitutes?

[28] Itaque ex iure maiorum gentium est vox «praedium» a «praes», unde et particula «prae», italis «innanzi», «in faccia». Et «praedio» adversum «solum», ut «solum» substantia terrae sit, «praedia» sint res soli, quae veniunt sub aspectu sive soli rustici, fundus, sive urbani, aedes: unde «res soli italici», «res soli provincialis» dictae romanis mansere. Affectiones autem rerum soli «iura praediorum» dicta sunt ex iure maiorum gentium, ut praedium iuris optimi, quod manebat apud patres. Praedium iuris nexi datum plebi: nam ex iure minorum gentium, sive bellorum, translata illa, ut praedia alia dicantur «libera», alia «serva», et iura praediorum «servitutes».

534 ―

Primi in terris victi — Verbum «vincere» quando natum? —
Primarum victoriarum clementia.

[29] Itaque primi in terris victi fuere plebes redactae, significatione propria, qua dicunt latini aliquem «vinci» precibus, donis, pro «flecti», et «animo victo» pro «infirmo». Quare primae victoriae, humanitate et legibus, non crudelitate et ini uriis, relatae sunt; unde romani in regni artibus didicere «parcere subiectis».

A «praes» primum «praemium», primum «praecium»,
primum victoriae praemium.

[30] Et ita a «praes» primum «praemium» dictum, et «precium» idem ac «praemium»521 (quod vulgo mansit latinorum), et id praecium primum victoriarum praemium fuit, plebis victae tributum. Ut autem pro duabus agrariis legibus agnita gentibus modo aequiora, modo duriora provinciarum iura, super quibus duabus legibus imperium romanum per terrarum orbem victoriis prolatum est522, diximus libro priore523 et gravius paullo inferius dicemus.

Divinus iuris circulus a Deo ad Deum.

[31] Hisque rationibus providentia divina, rebus ipsis dictantibus, hoc est rerum humanarum divino ordine semper suspiciendo, comparavit ut minores gentes, a iure maiorum gentium et iure civili communi divisim edoctae, agnoscerent bellorum et pacis iura sibi hostibusque communia, tanquam ab uno legislatore dictata, quae proinde «iura a diis orta» dixere.

Orbis terrarum una civitas,
cuius municipes solae potestates civiles sub Dei imperio.

[32] Et agnorunt ex omnibus regnis, imperiis et ex liberis civitatibus populisque, qua longe lateque terrarum orbis

535 ―
patet, unam magnam civitatem constitutam, cuius municipes solae potestates civiles sunt (bella enim, paces, foedera tractare, legationes mittere, inferioribus vetitum), atque huic magnae civitati, quam vix tandem, subtilibus rationibus ex communione rationis et veri, stoici intellexerunt, Deum praeesse, a quo bellorum et pacis iura orta agnovere. Quem in bellorum indictionibus iudicem summum appellabant illo carmine: «Audi, Iupiter», et in pangendis foederibus «fractorum foederum vindicem» imprecabantur, ut libro priore524 diximus, et maiorum gentium implorationibus, obtestationibus in clarigationes et consecrationibus in imprecationes contra foedifragos productis. Sic, inter homines summos aequales statu exlegi recurrente, quia nulla humana societas stare potest sine regimine, ut diximus libro priore525, theocratia inter gentes rediit, quae principes summos doceret iura naturae, quibus solis tenentur, ad quae servanda, quando domi cogi possunt a nemine, foris ad ea agnoscenda belli vi cogerentur.

Rerumpublicarum recursus sane admirandus.

[33] Cumque ex theocratiis patriae potestates, e patriis potestatibus clientelae, e clientelis optimatium respublicae, e rebuspublicis optimatium regna mera et respublicae liberae provenissent; rursum regna mera et respublicae liberae ad respublicas optimatium, quae tutela constant, ut, non cupiditate, sed tutela imperiorum iusta bella gererent; respublicae optimatium ad clientelas, quatenus in bellis arma praesidio, non exitio, generis humani tractarent; clientelae ad patrias potestates, ut potestates civiles, tanquam summi rerumpublicar um patres, aequo violentiae iure inter se agerent; patriae potestates ad theocratias rediere, ut, ceu patres exleges, sub imperio unius summi Numinis regerentur, et victoriis, tanquam summi Numinis auctoritatibus, acquiescerent.

536 ―

Rerumpublicarum occasus — Lex potentiae
fons omnis maiorum minorumque gentium iuris.

[34] Sic Deus Optimus Maximus, aeterna iustitia qua cuncta regit, regna — auspiciorum religione, connubiorum castitate, fortitudine in laboribus et periculis, severitate imperiorum in liberos, et miseros ad aras confugos conservando, et plebibus parendi mercedes agrariis legibus exsolvendo, parta et constituta, — ex contrariis caussis — nempe religionum contemptu, flagitiis principum, luxuria, inertia et per malas artes ditandorum filiorum cupiditate, et oppressionibus populorum, et summa multitudinis egestate — adimit atque dat melioribus, ex lege potentiae recurrente a natura meliori dictatae, in qua utrumque ius, et maiorum et minorum gentium, continetur.

Iura naturalia gentium rudimenta iuris naturalis philosophorum.

[35] Eoque pacto per ius maiorum gentium et ius civile commune minorum, quasi per rerum humanarum tentamina, gentes fas naturae agnoscerent et rationis aeternae necessitatem. Quare eleganter dicere possis ius maiorum gentium fuisse rudimentum iuris cuiusque civilis, et tum ius maiorum gentium, tum ius civile minorum commune fuisse iuris bellorum pacisque magistros, et leges iustae violentiae edocuisse naturalia iura pudoris: uti porro, pro hoc ipso ordine, iura gentium naturalia, in romana republica recepta, in iura pudoris seu in iura naturalia philosophorum, atque haec ipsa tandem in iuris civilis romani necessitatem abiere. De qua re late libro superiore526 disseruimus: quibus haec nunc in praesentia addimus.

«Pia et pura bella» quid? — «Hasta pura» quid?

[36] Priscis gentibus omnia bella religione summe perfusa erant, et ideo religione quia iustitia perfusa erant, et de iustitia deos ipsos iudices appellabant. Quare, cum bella indicebant, ab iniuriosis civitatibus evocabant deos, rati, ubi regnarent iniuriae,

537 ―
ibi deos agere indignum esse. Et ita bella gerebant pia, quia iniuriis lacessiti gerebant, tanquam pro iure ac pro diis belligerare idem esset. Hinc gerebant quoque pura, uti sacra casti tractabant; nam, uti sacrificaturi lavabant prius, ita bellaturi omnia experiebantur prius quam ad vim et arma venirent, eadem significatione qua «hasta pura» ipsis dicebatur quae ferro armata non esset. Ob quae omnia tantum priscis erat «pium purumque bellum» quantum bellum quod ob iniuriam acceptam infertur et post solennem indictionem administratur.

[37] Quem morem constantissime obtinuere antiquae optimatium respublicae, quae nunquam bella nisi iniuriis adactae sumpsere.

Iustitiae romanae caussae —
Respublicae optimatium fortes, quia iustae.

[38] Hinc romani inter innumeras respublicas Latii primum, deind e Italiae crevere, quia nullam laeserant ultro; et difficile tamen quingentum annorum spacio crevere, quia optimatium respublicae, ut innocentissimae ab aliis agebant, ita fortissimae suam tuebantur libertatem.

[39] Hinc in Hispania duae solae civitates, caussis, locis temporibusque divisae, tantas Hannibali aerumnas, vel obsessa, Saguntus, obtulit; tantum romanis, vel obsessa, Numantia, terrorem intulit: nec omnes coniunctae terrarum orbis imperium sibi armis fundarunt; unde de fortissimis populis et bellicosissimis civitatibus illud apud Florum dictum527: «Hispaniam ingentes suas vires victam sensisse».

[40] Hinc postremo unus Arminius, cattorum princips, tot clades romanis dedit, nec unquam Germania cogitavit foederata romanum imperium excindere.

Graecae gentis mature humanitas.

[41] Quae omnia dant coniicere graecae gentis praecox ingenium et proinde praematuram humanitatem futuram, quae foedera bellorum ab troiano usque bello intellexit.

538 ―

Divinae providentiae admiranda consilia.

[42] Idque omne divina providentia moderante, ut quaeque bella cum finitimis gererentur et in proximum semper procederent, ut ex morum communione gentes facilius fas bellorum agnoscerent. Et ita natura ipsa illa regni ars nata est: perpetuo armorum progressu imperia in finitimos, non in dissitos et longinquos, proferre, ut commode cum imperiis gentes in morum et linguarum societatem coaluissent.

Foedera stipulationibus priscis concepta.

[43] Hinc antiquissimae gentes seorsim iure civili communi edoctae sunt stipulationibus pacta firmare, et fas, seu certam gentium linguam, stipulationibus contineri. Unde foedera et deditiones per eam formulam stipulatione conceptae, qua rex interrogabat: «Estisne vos legati oratoresque missi a populo collatino, ut vos populum collatinum dederitis? — Sumus. — Estne populus collatinus in sua potestate? — Est. — Deditisne vos populum collatinum, urbem, agros, aquam (suppleo: ignem), terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique romani ditionem? — Dedimus. — At ego recipio»528.

Verborum religio apud rudia ingenia valet.

[44] Hinc, pro rudi primarum gentium captu, ad generis humani salutem verba foederum, non minus ac votorum, iuramentorum ac ceterarum religionum, ut supra diximus529 sanctissime custodienda esse putabant, et ea ex verborum apicibus recte praestari communiter sentiebant. Quod poeta antiquitatis scientissimus in Didone notavit, quae, in Africam devecta, ab indigenis tantum soli stipulata quantum taurino corio posset circumdare, corium in tenuissima lora prosecuit, locumque satis amplum complexa est, ubi urbem sive, ut

539 ―
alii volunt, arcem condidit, quam proinde Byrsam sive (alii legunt) Buthsram vocavit530. Et inter christianos, ingeniorum ruditate cum barbaris moribus recurrente, foedera ex summo verborum iure servata in eorum temporum historia passim legimus, quorum illud insigne, quo Otho, Germaniae imperator, cum e victa urbe solas mulieres, cum tanto quanque onere quantum humeris efferrent, salvas exire foedere pepigisset, matres, filiae, uxores piae filios, parentes, viros humeris extulere.

Ut fas gentium inter nationes linguis diversas agnitum?

[45] Ex qua ultima usque antiquitate est utilem esse stipulationem, si alter alia lingua stipuletur, alia alter respondeat, neque opus esse eadem lingua utrumque uti, et sufficere si promissor congruenter ad stipulatoris interrogata respondeat531.

[46] Ita fas, per bella et foedera a gentibus agnitum, quod principio erat certa lingua iuris populis divisim agentibus, abiit in fas commune pluribus civitatibus, quae intra unum terrarum orbem ex iisdem linguarum originibus suam quaeque seorsim condidere, ut libro superiore532 latinam linguam Latio communiter natam in exemplum attulimus; unde postea gentes linguarum communione aestimatae, ut gens latina, gens graeca. Deinde, in alios terrarum orbes bellis prolatis, iura rebus ipsis uniformia, diversis linguarum originibus inter gentes linguis diversas nata, stipulationibus in fas, seu linguam certam, abiere.

Quid in Grotio desideretur.

[47] Hanc originem, hunc progressum, quo fas priscarum gentium natum et prolatum est, esse oportebat primum principium tractationis incomparabilis quam Hugo GrotiusDe iure belli et pacis adornavit, ut innumera loca, quibus eos libros ex historicis, oratoribus, philosophis, poetis cumulat, non in eruditionem tantum, sed et in scientiam dicerentur.

540 ―

Cur victis populis ius optimum ademptum et ius naturale relictum?

[48] Indidem, quia sacra adimebantur victis, ademptum quoque iis victoria erat ius optimum agrorum, quod ex auspiciis provenerat. Cum enim non haberent deos, non amplius habebant auspicia; non habebant amplius agrum, non connubia, non magistratus, non sacerdotia (unde cimbris foeminis, sibi nihil praeter vitas et sacerdotia excipientibus, Marius victor nefas esse respondit533); non habebant gentem, non ordinem in quem hastati convenirent, quia iis arma erant adempta; non postremo habebant fas ipsum. Quare victi, dediti et in provinciam redacti, omnia ex iure naturali, quod ipsis ratio iam magis explicata dictaret, ut primae civitatum plebes, inter se transigebant; et omnia privata in dominium, publica in imperium, gentes victae in nomen populi victoris abibant.

Graeca sapientia sub romana potentia
orbem excoluit in christianae religionis usus.

[49] Hinc praetores in provincias mittebantur, qui ex aequitate naturali, quae civilis vitae cultu magis magisque explicatur, ius inter eos dicerent; et interea, graeca humanitate per orbem terrarum invalescente, sub auctoritate romani imperii vige re coepit ius naturale philosophorum. Ita sua aeterna consilia ad orbis reparationem divino Numine moderante, ut romani orbem terrarum vicisse videantur, quo barbaras ferasque gentes victas aeternae iustitiae cultum edocerent, et tandem ius naturale e provinciis in ius civile romanorum assurgeret, ut, cum romana potentia christianam religionem amplecteretur, a graeca sapientia humanissima iura iam erudita, ultro imperaret, ut legibus morum christianis leges gentium commodissime cederent, ut late libro superiore534 disseruimus535. ___________

541 ―

Cur hodie in bellis regnat ius naturale philosophorum?

[50] Iccirco hodie, cum bella gerantur aut inter christianos aut cum turcis, qui sub regno monarchico agunt, ubi ordo naturalis dominatur, ius naturale philosophorum in bellis plurimum regnat: ex eo foedera interpretantur; modi acquirendi dominii, obligationis censentur; successionum iura aestimantur.

Iurisprudentia romana adversus Grotium adserta.

[51] Quam iuris naturalis gentium et philosophorum diversitatem536, de qua nos libro priore537 satis multa diximus, si praestantissimus Hugo Grotius advertisset, neque in earum rerum doctrina romanos iurisconsultos tam crebro notasset: ipse autem ex veris eius argumenti principiis processisset.

542 ―

Caput XXXI538
Huius historiae complexio
Duae mundi aetates: aurea, ferrea —
Aurum priscis messes fuere.

[1] Universi temporis obscuri, seu fabulosi, quod nos quinque divisimus epochis, fecere poetae heroes partes omnino duas, seculum aureum et seculum ferreum, et aureo seculo floruisse heroas agricolas — nec aurum primis gentibus aliud quam messes fuere, ut aureo Sibyllae ramo, aureo capillo Medusae, auro imbre Danaes, aureis catenulis Herculis gallici, auro ipsius Ditis, iam supra demonstravimus; atque adeo aetas aurea, a «satis», «aetas Saturni» dicta539, — ferreo autem seculo floruisse heroes bellorum.

Cadmi mythologia.

[2] Quorum utrorumque expressissimus character est Cadmus, a quo serpentis dentes per sulcos sati — nempe heroes agricolae, messores frugum, qui primi urbes, ab aratrorum urbis dictas, fundarunt, quorum character est Aeneas virgilianus sex priorum librorum — in armatorum cohortes e terra emersi sunt, qui mutuis ictibus confodiuntur — nempe heroes bellorum, quorum character est Aeneas virgilianus sex librorum posteriorum.

Quatuor mund i aetates, falsa divisio: aurea, argentea,
aenea, ferrea.

[3] Sed recentiores poetae mundi aetates fecere quatuor, ignari rerum omnium quas diximus, ut hanc rem quoque in

543 ―
poematum voluptatem concinnarent: non aliter ac physici tribus elementis addidere quartum, et supra aërem collocarunt ignem, ut, pro levitatis gravitatisque ingenio, elementorum fingerent elegantiorem naturam.

Quatuor aetates: pastores, aratores, venatores, bellantes:
quo discrimine540 vera?

[4] Neque minus partim falsa, partim vera illa aetatum divisio, qua prima pastorum, secunda aratorum, tertia venatorum, quarta bellantium. Nam inter vere pios pecuaria quidem rustica prior fuit, sed utrique venatores fuerunt qui seu greges seu agros a feris tuerentur: quare eos diximus secundos ab Ada integro heroes. Inter gentes autem rustica fuit prior pecuaria, et utrique «hercules», extinctores ferarum, a quibus prius sata, mox pascua custodirent: itaque eos tertios ab Ada integro heroes numeravimus541.

Tres mundi aetates, vera aegyptiorum divisio:
deorum, heroum, hominum.

[5] Tota vero illa aegyptiorum distributio, a quibus tres mundi aetates factae, deorum, heroum, hominum542: ut prima aetas regna divina; secunda heroica sive optimatium; tertia humana, nempe monarchica aut tandem libera, in quibus connubia patrum sunt plebibus provulgata, ut in rebuspublicis liberis ad honores summos, in monarchia ad fastigia monarchis proxima nullum discrimen faciat genus. Et ita aetate deorum sub theocratiis omnia seorsim gentes ex iure divino; aetate heroum, et privatim et in bellis et foederibus ex iure optimo; aetate hominum, et privatim et publice omnia gentes iure ab humanitate dictato agitarent543.

544 ―

Caput XXXII544
Romulus tenebris excussus

[1] Ita iuris tum maiorum tum minorum gentium historia, sive historia temporis obscuri fabulosique, nostrorum principiorum ductu enarrata, perfacile erit, uti Theseum a fabulis, Romulum a tenebris vindicare. Quia romanae historiae scriptores, quorum omnium instar est unus Livius, ius maiorum gentium in quamplurimis rebus tanquam a romanis ortum tradunt, quae gens condita est post respublicas constitutas et regna condita: quamobrem in ipso romano historiae limine quamplurima extant, quae hebetiores transmittunt, in quibus ingenia nimis haerent acriora.

Fons errorum in historia romana —
Romanum regnum heroicum, ethruscorum monarchicum.

[2] Et principio quidem forma reipublicae romanae regia fuit545, et Romam principio reges habuere, sed ad exemplum regnorum, quae nos diximus prima in terris orta, heroica, sive poetica, sive optimatium. Etenim Roma condita est, quum in Latio alia regna eius generis iam diu fundata fuerant et in proximo ethruscorum florebat monarchia. Etenim Mutius Scaevola, ut Romam bello, quod Porsena, rex ethruscorum, pro Tarquinio restituendo intulerat, liberaret, frustra regem occidere tentasset, si id regnum optimatium esset, cum ordo alium regem, hoc est summum belli ducem, creasset, quem ad id mitteret bellum. Vicissim, si ethruscum optimatium regnum erat, non expediebat Porsenae bellum pro restituendis in proximo tyrannis, qui facile imperia proferre volunt possuntque,

545 ―
nec solum id faciunt aperto bello, sed nefariis dolis et optimatium internecione, ut filio, Gabiis agenti, per heroicos characteres ipse Tarquinius consuluit.

Romulus ad primorum urbes condentium exemplum fictus,
sed dominationis cupidus.

[3] Itaque Romulus, iuvenis ingenio ferox, ut narrat historia, qui e regia albanorum stirpe et Marte genitum se ferebat — idque adeo ut priscos inclytos, qui primi respublicas fundarunt, ex quibus Mars poetis fictus est, melius imitaretur, — et clam genitus, editus, educatus — ut illi priores conditores urbium graeci, ex quibus Theseus a poetis est efformatus, — inter innumeras finitimas optimatium respublicas, eiusdem generis regnum in speciem, sed, magnanimus, re ipsa, vicino ethruscorum exemplo stimulatus, dominationem fundare cupiebat.

Tamen regnum optimatium fundare adactus,
suis auspiciis et ductu armorum ex patrum auctoritate.

[4] Sed, cum id solus, hoc est suo aere fortibus conductis,546 praestare non posset, neque enim is mos erat adhuc receptus, indignus fortium virorum qui secum ad grande incoeptum conniterentur, iis bonam magnamque imperii partem facere debuit. Et, ad finitimarum rerumpublicarum instar, sibi auspicia ductumque sumpsit armorum, eosque centum, ad imitationem patrum maiorum gentium, «patres» appellavit, iisque maiorum gentium clientelas in eos, qui in novam urbem commigrarent, permisit. Quod ius patres obfirmarunt: quod quia aris a patribus maiorum gentium fundatum erat, senatus «Ar sociorum» ad Ciceronem usque habita est, nec alibi de sociorum iniuriis unquam per septingentos quinquaginta annos cognitum est.

546 ―

Romulus collegae in regno impatiens.

[5] At re ipsa Romulus dominatum affectabat. Etenim optimatium respublica commode patitur duos reges, ut spartana, et romana ipsa, eiectis tyrannis, duos consules, quos «reges» etiam Cicero in suisLegibus547 nominat. Sed Romulus cum fratre Remo contendit uter urbem auspicaretur, quod ex maiorum gentium iure didicere, ut auspi ciis legerent sedes easque facerent suas.

Capit aspera loca: unde gentis virtus.

[6] Unde existimari datur inter tot minutos populos deserta cepisse loca, quae non ob aliud deserta erant nisi quia maxime aspera, quod ad gentis virtutem plurimum contulit.

[7] Certamen ipsum augurio quoque dirimi voluit, ut ipse, nisi solus, saltem primus publica haberet auspicia ac proinde imperium.

Aram sacrat.

[8] Deinde, collegam regni fratrem impatiens, sumpto colore quod humili urbis aggeri saltu illusisset, hasta Remum interemit, et, ut primi inclyti aras, ita is, ab illis accepto more, prima urbis moenia fratris caede consecravit.

Livii de Romuli asylo ineptiae.

[9] Asylum in luco constituit ex moribus maiorum gentium, quae in lucis habebant asyla. Sed in ea re Livius548 asyla maiorum gentium et asylum Romuli prave confundit, quum ait «vetus urbes condentium consilium, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur». Nam primis urbium conditoribus falsa persuasio, Romulo vero consilium fuit, sed satis puerile consilium, nam, conditis iam urbibus (unde «astutia» ab ἀστύ/ graecis dicta), non facile Romulus id confugis probabat: suos cives e terra sibi esse cognatos. Namque et terra inique foecunda

547 ―
habita foret, quae ei mares tantum, non foeminas peperisset, ut postea ei necesse fuerit a finitimis connubia petere. Neque romani e Terra dea orti habiti sunt, quibus vicinae civitates ob vilitatem generis connubia denegarunt; neque adeo albani ipsi, Numitoris auctoritate, quem regno Romulus restituerat, id ius gratiam saltem loco retulere: unde romanis necessarius, per ludorum equestrium simulationem, sabinarum raptus, et inde bellum. Sed nec Livius ipse hanc fabulam colore obtinere scivit, quae et decorum servaret Romulo et historiam faceret verisimilem, ut Romulus, quidem regiae originis iam exploratae, facile uxorem invenisset; sed is, ut optimus princeps, non sibi uni, sed omnibus civibus uxores peteret, quare neque ipsi concessa est: unde ei quoque per Thalassionem pulcherrima sabinarum rapta et abducta est.

Uti narratur hactenus, degener Romae origo.

[10] Haec de Romuli asylo — ex maiorum gentium moribus, ac proinde falsa — traditio fecit ut romani mendacio et impostura, non falsa persuasione, religiones deorum instituisse, hactenus putati sint. Atque indidem illae tenebrae in historia romana: quod patres dicant sua esse auspicia, ac proinde sua connubia, suam patriam potestatem, sua imperia, sua sacerdotia et agros suos; et plebs romana illos Romuli patres non ultra quam ingenuos fuisse respondeat.

Asyli liviani perversae rationes.

[11] Igitur asylum longe alia ratione, quam qua maiorum gentium optimi, Romulus aperiit, nempe ut ibi et ipse et novi cives agerent tuti; et sic rempublicam natura optimatium fundavit, cuius forma tutela est. Nam arcades et phryges, qui ad id asylum confluxerant, a quibus romani omnem suam nobilitatem repetebant (namque ab arcadibus, qui ante Lunam se ortos iactabant, patricii sub calceis argenteam lunulam gestabant; ab troianis autem, utpote ex ultimo temporis heroici florentissimo regno, romanorum primores, in quibus Iulii, ab Aenea originem revocabant), ii, inquam, iure asylorum, quod

548 ―
maiores gentes introduxerant, non in ordinem patrum, sed inter clientes, sive nexos, ac proinde in plebem recepti fuissent. Atta Clausus cum clientibus quibuscum Romam commigravit, Potitii et Pinarii, ex inclytis familiis, Herculis sacerdotes, plebem auxissent.

Ratio cur hactenus falsa romanae historiae principia.

[12] Nam nihil omisit Livius, sive adeo romana traditio, ut Romuli regnum ad heroicum regnorum exemplum posteritati describeret, sed, ut traditiones, et maxime non scriptae, solent, satis obscure et inepte. In Atta mentionem clientelarum facit, ea proprietate, ut clientes inclytum sequerentur; in Potitiis et Pinariis primas urbes ab Hercule aliquo esse fundatas (unde a Romulo ei est Ara maxima constituta549); et ipsi Potitii ac Pinarii ex inclytis familiis orti, quos demonstravimus graecorum fuisse heroes.

Romulus civitatem fundat iure optimo maiorum gentium.

[13] Ita Romulus, fundata civitate ex natura optimatium, ius optimum maiorum gentium, tum publicum, quo auspicia, connubia, magistratus, sacerdotia, tum privatum agrorum patribus permisit, quos, ad illorum similitudinem, «maiorum gentium» appellavit: plebi ius nexi, seu dominium bonitarium, naturalia matrimonia, iura sanguinis, naturales obligationes concessit.

Regnum romanum optimatium ex aliis caussis
quam heroica fundatum.

[14] Praeterea iuventutem divisit per tribus, et equis et armis instruit ad «subita bella», ut Florus inquit550 (latine dixisset et eleganter: «ad tumultus»). Nam civitatem, eadem necessitate qua maiores gentes, ad bellicam virtutem totam composuit, hoc discrimine: quod Romulus consilio quae maiores gentes natura effecere. Quia, cum non esset romanis foedus

549 ―
amicitiae cum finitimis, externi eadem ratione hostes, qua iure maiorum gentium habebantur: quare iis erat de sui imperii salute, non de magnitudine, cogitandum.

Praecipua iustitiae, virtutis et magnitudinis romanae caussa.

[15] Atque haec una ex potissimis caussis iustitiae, virtutis et magnitudinis romanae fuit: quod, cum in aliis optimatium rebuspublicis antiqui gentium mores elanguerent, apud romanos interim invalescerent, ad illud numero instar, quo religiosae familiae novae, ad antiquarum exemplum compositae, ad prima maiorum instituta revocantur: quae novae virtute insurgunt, dum antiquae interdum, corruptis moribus, pessum eunt.

[16] Sed, quia Romulus, vir magnanimus, regnare in armis volebat, qua ratione, gratus plebi, suspectus patribus erat, patres, per oborti nimbi occasionem, ipsum, ad exercitum concionantem, discerpsere, metu ne, dum bello et armis diu insisteret, tandem, oppresso ordine, ex regno optimatium in regnum monarchicum rempublicam corrump eret.

Et Iulii Proculi somnium probat romanum regnum
fuisse optimatium.

[17] Quam caussam arguit somnium Iulii Proculi. Nam quid ad plebem et militem de Romuli morte solandum referebat Romam olim caput orbis terrarum fore, nisi plebs, quae utilitatem bellorum, non iustitiam, curat, sub Romulo Latii imperium animo iam invasisset, cum proferre imperia reipublicae monarchicae vel popularis, non optimatium, votum sit?551. Nam, si Romulum plebs desiderasset, quod sub eo ab externis iniuriis tuta esset, consilium fuisset comminisci pro natura reipublicae optimatium, nunciare nullis opibus humanis romana arma cessura. Alibi552 probavimus horatiano iudicio romanum regnum non fuisse monarchicum553.

550 ―

Caput XXXIII554
Tres fontes seu tria capita universi iuris romani,
quibus Romulus super maiorum gentium
moribus civitate romanam fundavit:

connubium, patria potestas, nexus

[1] Romulus his tribus maiorum gentium iuribus civitatem romanam fundavit: connubii, patriae potestatis et nexi. Queis tribus iuribus in statu exlegi stetere theocratiae, familiae, clientelae, et ex quibus postea, in commune coniunctis, regna heroica primitus orta sunt.

Auspicia primum fundamentum reipublicae romanae universae.

[2] Romulus auspiciis urbem Romam fundavit555, ut Muri Appius dicebat. Quare is quoque ius connubii plebi incommunicatum constituit, quod plebs auspicia non haberet, ut eius inter patres et plebem certaminis historia satis liquido monstrat.

Ius connubii Romae nativum...

[3] Et quidem ipsi doctissimi commeatores attici iuris Romam id ius connubii patrum, plebi incommunicatum, ultro fatentur se in Latium de Graecia non adportare: quamobrem Gothofredus id caputxi tabulae inscribit.

... et nativa Romae patria potestas.

[4] Patriam potestatem, quam «propriam civium romanorum» dicit Iustinianus556, a maiorum gentium iure natam supra demonstravimus. Unde quod Ulpianus557 scribit: «ius patriae potestatis moribus receptum», audacter «gentium», et quidem

551 ―
«maiorum», suppleo. Igitur quod Papinianus, apud pariatorem legis mosaicae cum romanis558, deserte tradit, patri lege m regiam dedisse in filiam vitae necisque potestatem, pro meo iure eam a Romulo de maioribus gentibus acceptam aio, sicuti ex iure gentium recepisse athenienses quoque testatur Menander et, post eum, Terentius suaPhormione, cuius argumentum hac potissimum caussa constat: quod pater, si uxor filiam pareret, eam occidi iusserat, et mater prae pietate eam clam alendam dederit, et postea agnita sit. Romulus hoc ius a maioribus gentibus recepisse etiam in filios verisimile est, quando, etiam regiis legibus abrogatis, in tabulaiv relatum est ut in liberos, hoc est filios iustis nuptiis procreatos, patri ius vitae et necis eiusque vendendi ius esset: quod ius nedum ex Attica, sed ex omni Graecia allatum negat Aristoteles, qui inEthicis similem huius persarum legem uti tyrannicam reprehendit559; et tyrannica graviorem Dionysius Halicarnassensis560 notat, quod trina venditione liberos liberet a patria potestate, cum, ut servi dominica liberentur, una manumissio sit satis.

Iura romana progenies connubii.

[5] Hinc vides patriam potestatem esse germen connubii, quod soli patres habebant, uti connubia sunt auspiciorum propago. Inde domus, familiae, gentes: ex domibus iura suitatis, ex familiis iura adgnationis, ex gentibus iura gentilicia provenere.

Iura romana soboles patriae potestatis.

[6] Et ex hoc patriae potestatis iure, romanorum proprio, testamentorum iura, uti inter maiores gentes primum nata, ita conservata inter romanos, et ab intestato successiones suis adgnatis gentilibusque delatae. Indidemque aut patribus familiarum in testamentis permissae, aut, iis ab intestato defunctis, pro successionis iure legibus delatae tutelae.

552 ―

Ius nexi Romae nativum.

[7] Tertius proprius iuris romani fons fuerat ius nexi mancipiique, in quo tradendo, uti dominus nuncuparit, ita ius esset. Quo iure stant clientelae, quas eruditi omnes ex Graecia non venisse fatentur, quanquam in eo errent: quod putent Romulum eas instituisse. Nam demonstravimus eas Romulum a maiorum iure gentium accepisse.

[8] Sed et, uti connubium, ex quo patria potestas nata una est, auspiciorum soboles, ita ius nexi mancipiique est auspiciorum progenies altera, ut supra demonstravimus.

Iura romana iuris nexi familia.

[9] Ex iure nexi mancipiique provenere res mancipi et nec mancipi et mancipatio, forma omnium ferme actuum legitimorum, quos transigere solis romanis ius erat, et ius quiritium privatum, sive ius optimum maiorum gentium vi adempta et, pro vera vi, certis, quae diximus, violentiae imitamentis inductum, quod dominii genus soli parabant romani. Eo autem quod uti lingua nuncupassit ita ius esset, continebatur stipulatio, quam supra demonstravimus maiorum gentium ruditate ortam, in quam omnia pacta et obligationes iuris gentium minorum, sive iuris naturalis posterioris, transfundebant, ut iure optimo haberent sibi obligatos debitores. Unde acceptilatio in actibus legitimis numerata.

Actus legitimi moribus Romae introducti —
Quid sint?

[10]561 Namque actus legitimi, de quibus neque lex decemviralis, neque lex ulla regia, neque consularis, neque tribunitia concepta est, sunt formulae agitandi romani iuris, a

553 ―
gentibus minoribus inventae, ad ius nexi mancipiique in legisXII Tabularum defluxum accommodatae. Quos, a Papiniano562 strictim563 numeratos, sic omnes explicaveris564.

Actuum legitimorum exacta numeratio.

[11] Eae565 autem sunt: manumissio, adoptio, tutoris datio, testamenti factio, cretio, optio, mancipatio, nexus traditio, acceptilatio, in iure cessio566.

Manumissio — Emancipatio — Nuptiae per conventionem — Nuptiae per coemptionem — Adoptio — Mancipatio hominum in specie dicta — Tutoris datio — Testamenti factio per aes et libram — Cretio — Optio — Mancipatio rerum in specie dicta et lingua nuncupatio — Usucapio — Stipulatio, actus legitimi praeparatio — Acceptilatio — In iure cessio.

[12] Iis enim acquiritur vel potestas in se, idque fiebat567 vel manumissione, eaque vel una et vera, si servus, vel trina et imaginaria, si filiusfamilias esset568. Vel acquiritur potestas in alios, eaque vel in uxores et filios, idque fiebat iustis nuptiis: vulgo per conventionem in manum, inter sacerdotes autem coemptione et farre, quae utraque erat species mancipationis. Vel acquiritur potestas in filios tantum, idque fiebat adoptione vel in servos: quod fiebat utrumque mancipatione, nempe hominum liberorum simulata, servorum vera. Vel acquiritur potestas in pupillos, idque fiebat tutoris datione. Vel acquiritur dominium rerum per universitatem, et agebatur testamenti factione per aes et libram, quae mancipatio quaedam erat (unde «familiae venditor» et «familiae emptor»

554 ―
dicti), cui successit postea testamentum praetorium569, uti ante legemXII Tabularum erat testamentum calatis comitiis; et haec570 acquisitio perficiebatur571 cretione572, cui postea successit deliberatio, demum aditio. Vel acquiritur dominium rerum singularium ex ultima voluntate, idque vel fiebat573 rei legatae optione574, praeter enim575 eam caussam cetera legata cretione heredis legatariive acquirebantur. Vel acquiritur dominium rerum singularium ex iuris gentium contractibus vel pactis ipsis, et tum id mancipatione et nexus traditione transigebatur, et uti lingua in eo actu nuncupasset ita ius esset576: alioqui usucapione opus erat anni vel biennii, prout res mobilis erat vel soli; et usucapio tunc erat dominii adiectio, qua dominio bonitario, acquisito ex naturali traditione, adiiciebatur dominium ex iure quiritium usucapione. Vel acquiritur obligatio ex contractibus aut pactis, et in stipulationem erat transfundenda, quae postea acceptilatione tolleretur. Vel postremo acquiritur dominium adiudicatione, idque fiebat cessione in iure.

[13] Quapropter tales fuere, non alii, quia vel ad acquirendum vel ad solvendum vel alienandum sive potestatem sive dominium sive obligationem iure optimo pertinebant. Ideo non plures nec pauciores, quia iis omne acquisitionis, solutionis et alienationis negotium iure optimo absolvebatur577.

Omne ius romanum, publicum privatumque, auspiciorum
religione prognatum.

[14] Vides, igitur, auspiciorum ius influere tanquam per duos rivos: altero in ius quiritium publicum, quo continentur

555 ―
connubia, magistratus, sacerdotia, quare iusti mariti, magistratus, sacerdotes dicebantur «viri», sive, ex auspiciis nati, heroes romanorum; altero influere in ius quiritium privatum, quo stat omnis potestas, omnis obligatio, omne dominium, omnis solutio optimo iure. Et utrumque ius quiritium, et privatum et publicum, iure divino et religione fundatum et conspersum.
556 ―

Caput XXXIV578
Tres fontes seu tria capita universi romani iuris
romanae magnitudinis caussae

[1] Cum igitur respublicae iis artibus crescant, ut super quibus institutis fundatae sunt, perseverent; et respublica, in immensum aucta, ut romana, hoc triplici iure fundata sit, connubio, patria potestate et nexu, quoquo eoru m religione perfuso; necessario quoque factum ex huius triplicis iuris custodia omnem imperii romani magnitudinem natam esse.

Ut religione res romana crevit?

[2] Auspiciis enim Urbs a Romulo fundata fuerat, et auspiciis omne ius publicum privatumque, sacrum et profanum, continebatur. Igitur patres, ut haec omnia haberent in manu, sua caussa sancte custodierunt religiones. Unde illae Curtii domi, Deciorum foris devotiones; illa Attilii Reguli fortissima promissi fides; illa Horatii Pulvilli, ne filii quidem mortis obnunciatione intermissa, sed prohibito luctu, fortissime templi dedicatio peracta; religione consulatus dictaturae ultro abdicatae.

Custodia connubii virtutum certamina inter plebem
et patres peperit.

[3] Custodia connubii, unde diu solis patribus ad imperia et sacerdotia aditus patuit, magnanimitatem plebis et patrum generositatem in praeclarissimum virtutis certamen commisit, ut utrique fortissima pro patria facinora ederent: ut plebei connubiis, imperiis, sacerdotiis patrum se dignos praestarent; patres autem belli ferocia plebibus anteirent, unde digissimos

557 ―
ex suo ordine candidatos proponebant, ut plebeis pudor esset illis non suffragari.

Plebeiarum tentationum ordo admirandus.

[4] In quibus plebis cum patribus certaminibus illud observatu dignissimum, quo ordine plebis desideria nata sint: ut prius ius aequum, ne patrum iniuriis oppressi essent, tanquam servi degeneres; deinde connubia, ut ex fortibus fortes crearentur; tum imperia, ut per honores clarescerent; postremo sacerdotia, ut optimi ad deos accederent.

Ut magnitudo romana ex religione?

[5] Tam alte antiquas radices egerat persuasio sacerdotia in patrum personis haerere, ut primum plebs petierit connubia, quibus generosi ad militarem virtutem nati; tum imperia, quibus iustitia et prudentia spectati sunt; et sic, ducente ipsa natura, demum digni habiti qui sacerdotia referrent communicata. Atque id est quod, ut vulgo dicebatur, ita non vulgo intellectum: magnitudinem romani imperii romanorum religioni omnem esse imputatam.

Romani, domi tyranni, in patriam pii.

[6] Custodia patriae potestatis — illius tyrannicae quam dicebat Aristoteles et a maioribus gentibus romani acceperant — eos patriae pietatem edocuit, ut, ne patres, filiorum studio nimio capti, forte obessent reipublicae, atque ita se solos suamque gloriam amarent, quae cum complicata esset reipublicae, ipsam patriam filiorum charitate complecterentur. Et eadem opera, filii ita consuefacti [ut], uti apud persas fiebant regum obsequio promptiores, ita in republica ex libertate mixta pientiores prodirent in patriam.

Ius vitae et necis in filios regnum patribus custodivit.

[7] Atque eo patriae potestatis iure, quam fortissime in liberos exercito, extitit illa mira patrum constantia in publico iure quiritium custodiendo adversus tyrannos et libertatem.

558 ―

[8] Hinc Horatii pater, non tam filii pietate quam ut ne introduceretur ad populum provocatio, dicebat suum esse ius Horatium, familiaris criminis reum, domestico iudicio condemnandi. Hinc illa duo praeclara Bruti parricidia, quibus pro patria pietate suam domum ad orbitatem redegit. Hinc, in Manlia familia, et pater filium, quanquam victorem, ob spretum imperium, capitis damnat; et avus patrem579 domestico iudicio, ut ex fama refert Livius, reum perduellionis capite plectit. Hinc Virginius honestissimo filiae parricidio Romam a decem tyrannis liberavit.

Ut gloriam Numinis leges romanis insinuarunt.

[9] Et haec ipsa patriae potestatis custodia adgnationum et gentilitatum iura peracuit et illa sanguinis retudit, ut septimo gradu adgnatus, immo ex alia familia gentilis, filium emancipatum a patris successione excluderet; ut emancipatio ignominiae quandam notam inureret et poenae loco esset, et adoptatus omnino pro nato ex iustis nuptiis haberetur. Quare inofficiosi [testamenti] querela sero et plebiscito introducta, et institutionis posthumorum sero a Gallo Aquillio formula excogitata. Quia ius nominis solum in precio erat, quo romani ad temporis aeternitatem sua consilia dirigebant, et ita, privatim consuefacti a diligentia nominum privatorum, romanum nomen aeternis gloriae monumentis illustrabant.

Cur romani, domi parci, publice magnifici?

[10] Hinc illa domestica frugalitas, qua Curii Fabriciique insignes fuere: contra, publica magnificentia.

Ius nexi custoditum docuit iustitiam romanam in victos.

[11] Custodia iuris nexi libro priore580 diximus omnem romanam iustitiam cum gentibus victis conservatam, indeque natas romanas regnandi artes, quibus poeta romanos graecis,

559 ―
citra obsequium, longe ante ponit. Heic tantum addimus inter artes, quibus patres plebem aere alieno demersam habebant, ne unquam censu in senatorium ordinem pervenirent, in quo imperia capesserent, et hanc fuisse: ut ne agraria perlata unquam ditaretur.

Oppressio plebis a patribus domi, caussa mansuetudinis
romanae in victos foris.

[12] Quae plebis romanae oppressio domi mansuetudinem et magnanimitatem romanis in victas provincias faciebat.

Ut leges alias civiles virtutes docuere romanos?

[13] Et ipsis actibus legitimis cives prudentiam condiscebant, qui disertis sibi verbis cavere docebantur, et diu deliberare, semel decernere, quando ii actus neque diem admittebant neque conditionem, neque poterant iterari. Unde inter romanos nullae ex pactis actiones olim proditae, ne ius adesset temeritati, et tam sera formula de dolo a Gallo Aquillio inventa, tanquam esset romano cive indignum postulare se deceptum, errasse vel lapsum esse. Et industria intentata, cum quisque curaret res suas581: unde sero mandati actio inter romanos introducta, et diu celebre illud: «Per extraneam personam acquiri nemini». Usucapio autem inertiam deterrebat: unde turpe ac degeneris animi res virtute partas per inertiam amittere. Iuribus praediorum indito vocabulo «servitutis», quae patientia constituitur: romani servile pati putarent. Quare lex Aquillia sero et quidem ple biscito lata, quod indignum putarent romanos postulare ius de accepto damno, quod virtute vindicare oportebat. Et sera actio «Vi bonorum raptorum» et poena quam furti manifesti leviore, atque haec ipsa a praetore introducta. Uti et sera actio «Quod metus caussa», item praetoria, ut turpe putarent civem romanum metu adactum et vi cessisse.

560 ―

Aetas romanae virtutis.

[14] Haec triplex custodia intente habita est a patribus usque ad aetatem qua «nulla virtutum feracior» narratur a Livio582, hoc est usque ad bellum punicum secundum; qua aetate, ut refert Sallustius583, quae ex ea custodia inter plebem et patres extitere certamina composita sunt.

A romanis in Carthagine orbis devictus.

[15] Unde, mox devicta et excisa Carthagine, orbis terrarum imperium est romanis constabilitum. Nam victoriae romanae, corrupta dein republica, consecutae, quibus reliquas terrarum orbis gentes devicere, eae tanquam carthaginiensis victoriae praemia fuere. Atque id est quod Plutarchus aliique scribunt: romanos iure gentium orbis terrarum dominos factos.

Historia, politia et iurisprudentia romanae uno spiritu continentur.

[16] Igitur, uti libro superiore584 diximus ex custodia iuris privati apud patres et desiderio libertatis apud plebem iurisprudentiam in terris natam apud romanos, ita ex custodia iuris publici a patribus et desiderio eius aequandi apud plebem nata omnis magnitudo romanorum.

Clavis universae romanae historiae.

[17] Et haec est, ut ita dicam, clavis historiae romanae universae, sine qua hactenus et historicis et politicis et iurisconsultis omnibus occlusa fuit. Quod patria potestates, tyrannice in liberos fortissimis exemplis exercita, firmabat tyrannidem in clientes, qua vel de eorum tergo, quemadmodum Sallustius, loco citato585, tradit, «regio more» sumerent poenas: cui quasi nativae dominationi clientes nexu dominii consuefacti,

561 ―
in tot iuris certaminibus, contra patres arma sumere nunquam ausi, unde sunt rerumpublicarum excidia; sed tantum secessiones aut faciebant aut minabantur, hoc est deserere agrum quo tenebantur nexi, unde magnanimitas plebis romanae provenit. Quibus secessionibus, per virtutis certamina, expressere a patribus tribunos plebis, leges sacratas, ius aequum, connubia, magistratus, sacerdotia, ex ipsa patrum auctoritate. Sed, postquam lege Poetelia plebs nexu dominii soluta est et obsequio patribus liberata, a Gracchis extitere potentiae certamina, et plebs per vim extorquere a senatu agrariam vol uit: unde civilibus bellis respublica occidit.
562 ―

Caput XXXV586
Adversus Plutarchi librum
«De fortuna romanorum»
Macchiavellus genus romanae reipublicae non assecutus.

[1] In romanae magnitudinis caussas inquirit587 Nicolaus Macchiavellus, qui, inLectionibus livianis, eas ad quaedam sparsa instituta romanorum refert, tam paganica quam militaria, sed genus ipsum reipublicae non complectitur, ex quo ea instituta provenere.

Polybius effecta virtutis romanae tantum observat.

[2] Polybius, aequus rerum aestimator, tribuit virtuti romanorum, sed magis virtutis facinora narrat quam caussas.

Plutarchus romanae virtuti iniquus.

[3] Plutarchus autem, iniquior, fortunae imputat, quae stultis perraro constat et praeceps abit, quod erat felicitati tribuendum, quae est constans ac diuturna, nec unquam a sapientia divisa est.

[4] Initium erroris Plutarcho fecit quod putavit reges populi iudicio creatos et reges fuisse monarchicos. Quod utrumque falsum: hoc posterius per satis multa, quae et hoc et libro priore disseruimus; prius falsum ostendit Livius588, qui, mortuo Romulo, narrat patres plebi permisisse regum electionem, cuius mox patres «fierent auctores», hoc est ut plebs crearet reges, quos tamen patres probarent.

[5] Itaque, ut vis abesset, quam ipse Livius dicit, necessario id actum: ut patres populo plures nominarent, quorum

563 ―
si uni regnum suffragarentur, patres suffragationem probabant. Et reges sic creati nihil aliud erant nisi ordinis domi principes, foris duces. Igitur, non fortuna populi romani, sed patrum sapientia creatus Numa, pietate clarus, qui ferocem populum, qualem sub Romulo oportuit, religione mitigaret; patrum sapientia creatus Tullus, disciplinae militaris solers, qui militum robur arte dirigeret; et sic deinceps.

[6] Nam illa tanto philosopho indigna: ut anseres Manlium excitarint589. Nam quod militaris disciplinae flagitium, cum Galli sex perpetuos menses Capitolium acriter obsiderent, obdormire vigilias? Anseres in omen a duce accepti, quo militibus augeret augurio animos.

[7] — Coriolani inventa forte mater, quae illius deliniret in patriam ingratam iras590. — Quasi non quaevis pro patria obsecratio, iis temporibus quibus tantopere patria cara erat, optimum civem, iniuria eiectum, ad ipsius pietatem convertisset!

[8] — Camillus forte intervenit, dum Galli iniqua lance aurum expendunt et contra tendunt romani591. — Igitur exulis armis, qui ius belli non habebat, ac proinde latrocinio, servatam Romam putandum? an ex patrum auctoritate in illis ultimis reipublicae temporibus restitutum venisse, cum imperium nec ex praesumpta summae potestatis voluntate, ut recte Grotius firmat, mandatum censeatur?

[9] — Annibal, caeso ad Cannas r omano exercitu, victoria uti nescivit. — Tota Asia, ab Antiocho terra marique armata, per regis stultitiam Annibale duce usa non est. — Persei avaritia, qua galatas conducere noluit, macedonum monarchiam romanae felicitati subiecit592. — Sed et ipse Plutarchus alibi593 fatetur hanc ipsam esse sapientiam: hostium stultitia recte uti.

564 ―

Caput XXXVI594
Quid ex iure attico in XII Tabulas importatum?

[1] Cum igitur omnis romana magnitudo ex romana virtute orta, et omnis romana virtus ex custodia triplicis iuris super quo respublica primum fundata, et tria illa iura ex iure maiorum minorumve gentium a romanis recepta moribus, quibus, tanquam in naturam abeuntia, ceu nativa romana facta sunt; videamus quid ex iure attico in legemXII Tabularum foris importatum.

[2] Heic percurrere primo licet per singulas tabulas quod ius atticum eruditissimi eius pariatores, Samuel Petitus595, Claudius Salmasius596, Iacobus Gothofredus597 aliique, cum romano componunt.

Tabula prima
Pacta servari.

[3] Ut, si de re transactum fuerit inter in ius vocatum et vocantem, dum venitur in ius, id ratum habeat praetor. Et lege Solonis haberi rata a iusdicente pacta Demosthenes,Adversus Panthenetum598, docet. — Et a Solone romanos discere opus erat quod naturalis ratio cuique dictat, cui nihil tam conveniens est, ut ipsae romanae leges loquuntur, quam pacta servari?

565 ―

Iudicia solis occasu intermitti.

[4] Ut sol occasus supremus iurisdictionis et iudiciorum terminus esset romanis. Et iure attico arbitros ad occidentem usque solem sedere Petitus599 observat. — Ecquis ignorat romanos, uti et graecos, perpetuum diem negociis dare, eoque advesperascente, curare corpora?

Tabula secunda
Suae rei, etiam cum caede iniusti, tutela.

[5] Ut fur nocturnus quoquo modo, interdiarius, si se telo defendisset, romanis occidendi ius esse t. Idemque ius atticis a Solone positum Demosthenes,Adversus Timocratem600, docet. — Igitur, quando idem ius positum hebraeis est, ut legum mosaicarum pariator cum romanis confert601, dicemus Solonem accepisse ab hebraeis, quo tempore, nedum hebraeos, sed ne assyrios quidem, quinam essent graeci ignorabant, ut supra demonstravimus?

Tabula octava
Ne privatorum pacta reipublicae noceant.

[6] Ut romanis sodalitiis leges, quas vellent, sibi ferre liceret, modo publicis legibus contrariae ne essent. Et a Solone idem cautum habetur apud Salmasium602 et Petitum603. — Ecquae respublica tam rudis ac barbara usquam est, quae non id cavet, ut collegia reipublicae serviant, non pugnent, neve adeo dominetur?

566 ―

Tabula nona
Leges ex genere concipi.

[7] Cautum ne privilegia, seu leges singulares, irrogarentur romanis. Et hoc ius translatum ex Attica, et quidem ex Solonis lege, scribit Gothofredus604. — Quasi vero non iam docti essent romani leges singulares esse exitiosas reipublicae, nec iam cum suo periculo experti essent, statim, tribunis plebis creatis, Marcium Coriolanum privilegio correptum, nisi matris Veturiae uxorisque605 Volumniae pietas fuisset, privilegium sibi iniuria irrogatum Romae excidio ultus esset!

Poenae legisXII Tabularum crudelissimae.

[8] An ab humanissima gente dicemus adportatas legem de obaerati corporis sectione, cuius immanitatem Favorinus, apud Gellium606, exhorrescit? de falsis saxo deiiciendis, de iudice, qui ob pecuniam male iudicavit, morti dando, quas leges idem Favorinus praenimiae duriciei notat quoque? an quae, qui frugem noctu secuerit, paverit, ad suspendium adigit, quam Plinius607, reprehendit, quod gravius hunc miserum puniat quam homicidam? an quae, qui dolo agrum vel aedes incenderit, igne necat, quo poenae genere nullum crudelius dici aut fingi potest? Quae omnes leges, non humanitatem Solonis, sed Draconis crudelitatem referunt, qui sanguine leges atheniensibus scripsisse dictus est.

LexXII Tabularum agrestis...

[9] An atticam elegantiam sapit illud: ut morbo invalidus, in iudicium vocatus, iumento in comitium vel in forum ad praetorem veniat?

567 ―

... sylvestris...

[10] An graeca artium in genia refert formula sive actio «Tigni iuncti», ita ac si tunc primum homines sibi pergulas et tuguria construerent?

... rudis.

[11] An deinde attici acuminis est poena talionis, et Athenis, ubi quotannis leges corrigebantur, ad haec usque tempora haec poena, omnium maxime rudis et anceps — Rhadamanti, heroici iudicis, inventum, — perduravit?

De romanis funerum luxu vetito.

[12] Sed enim duo sunt loci, quibus diserte Solonis leges in romanas conversae leguntur. Alter de iure sacro apud Ciceronem, secundoDe legibus608: «Postquam — inquit — sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt: quam legem eisdem prope verbis nostri decemviri in decimam (legit Gothofredus) tabulam coniecerunt. Nam de tribus riciniis et pleraque alia Solonis sunt». Sed hic locus nihil aliud conficit quam romanos, non eundem, sed similem funerum morem, qualis atheniensium erat, introduxisse; quod et Cicero ipse innuit. Quare non mirum si iisdem, non prorsus, sedprope verbis quibus Solon, eum funerandi morem decemviri vetuere. Alioqui, quae sapientia fuisset funerum luxum docere vetando?

De iure praediorum romano.

[13] Alter locus erat de iure praediatorio caput, quod in ipsis decemviralibus Tabulis perscriptum Gaius refert in haec verba: «At certe de finium ratione lex incerta adexemplum legis atticae Solonis609». Sed heic ipse Iacobus Gothofredus610

568 ―
imperitiam eorum arguit, qui, quam Solonis legem Gaius recitat, totidem verbis in decemvirales transtulere; et nos, capite superiore, docuimus ius praediatorium a iure gentium accepisse romanos.

Hermodorus, non interpres legisXII Tabularum, sed auctor.

[14] At enim Plinius narrat611 statuam Hermodori positam in Comitio. Sed nos non negamus Hermodorum, negamus interpretem. Sed Strabo narrat612 eum quasdam leges romanasscripsisse. Et nos id ipsum accipimus. Non enim ait graecas leges esse interpretatum, sed scripsisse romanas. Et sic cum Strabone belle congruit Pomponius613, qui hactenus omnes iuris interpretes, vel eruditissimos, fugit, ubi ait Hermodorum hunc ephesium fuisse decemviris legum ferendarum«auctorem», non autem interpretem. Et hac ratione constat epistola Heracliti ad ipsum scripta in ea verba: «Visio mihi omnia orbis terrae diademata venire salutatumleges tuas, et persarum more ore cluso eas adorare614: illas autem perstare in statu maiestatis pleno». Qua commendatione si Heraclitus ornasset interpretem, tantus philosophus plane ineptire videretur.

Lingua legisXII Tabularum prorsus nativa Latii.

[15] Cumque his congruit quod Diodori Siculi afferunt de legeXII Tabularum iudicium: quod sint adeo «verecundae» et a graecae linguae ratione tantopere differant615. Quidni differrent, cum essent mores a prima usque humanitate sensim in Latio nati et Latii alumni, ut in nostra historia narravimus? Hoc iudicium graeci scriptoris de graeca lingua satis docet Hermodorum non fuisse legum interpretem, sed auctorem romanis,

569 ―
quae leges essent inXII Tabulas referendae. Et hac ratione constat laus quam Strabo616 de viro profert, cum dicit «ephesios dignos qui in puerum usque strangulentur, qui Heraclitum et Hermodorum, memorabiles viros, eiecissent».

Huius historiae ineptiae.

[16] Postremo, si Hermodorus interpres, quae sapientia legatorum fuisset redire cum legibus domum adhuc ignaros iuris quod complecterentur, ut, si Hermodorum talem virum in Italia, et quidem Romae exulantem, non offendissent, frustra cum legibus rediissent? An id quoque Plutarchus fortunae romanorum adscripserit?

Rationes quae historiam oppugnant — Eiusdem historiae inconstantia.

[17] In hisXII Tabularum fragmentis quae extant, nihil de attico iure relatum. Contra, connubii, patriae potestatis et nexus propria romanorum iura; eademque universi romani iuris fontes et romanae magnitudinis caussae. Forma reipublicae romanae optimatibus mixta, et, qua parte mixta, acris custodia domestici iuris, quam per hos duos universos libros perpetua dissertatione deduximus. Sub Tarquinii tyrannide ius papyrianum vulgo editum, et sub Appio Factioso Flavius, cum summo patrum dolore,Fastos evulgat. Hermodorus, non interpres, sed legum romanis auctor. Unde externae leges venerint foeda inconstantia: Livius617 Athenis et ceteris Graeciae urbibus: Halicarnassensis618, Sparta omissa, e graecis Italiae urbibus quoque; Tribonianus619 autem iuris non scripti originem ad spartanos revocat; Tacitus620, ut certum teneat, «accitis quae usquam egregia», his omnibus illud cumulo addatur: naturae humanae proprium quod, ut est infirmiorum postulare, ita potentum est detrectare ius aequum.

570 ―

Legatio legum caussa, in speciem obita? Eius historiae levitas
et inter auctores ipsos adversitas.

[18] An dicemus hanc legationem in speciem a pat ribus obitam, ut plebis desideria frustrarentur; et hoc patrum mendacium, ducentis quinquaginta annorum vetusta traditione firmatum, Titum Livium et Dionysium Halicarnassensem, ambos Augusti temporibus (nam nullus antiquior sive graecus sive adeo latinus narrat), posteritati transmisisse? At Halicarnassensis externus scriptor et graecae gentis. Livius ab secundo bello punico historiam romanam certam se scribere profitetur621, ut inProgrammate historico supra diximus622. Hinc super hac re inter ipsosmet illa maxime adversa, quorum alterum falsum esse necesse sit. Livius scribit quod «tribunorum aequandae libertatis desiderium patres non aspernabantur», et ita missa legatio. Dionysius vero, legatione reversa, narrat et moras et praetextus Caii Menenii et Publii Sextii consulum super lege perferenda; indicta maturius solito comitia consularia, ut se tandem importunis tribunis precibus liberarent; designatum alterum consulem Appium Claudium, e familia, ut cum Livio623 dicam, fatali tribunis et plebi; designatis consulibus, Menenium et Sextium tribunis aures amplius non praebuisse; tribunos quo se verterent non habere; et custodes libertatis romanae ad Appium, ex imperiosissima domo, ut cum Livio624 item loquar, confugere adactos, eique spem offerre potentiae (quae in tyrannidem anno postero erupit), ut legem perferri sineret; et ubi tandem Sextius, alter consulum, de legibus ad patres retulit, post iamdiu reversos legatos et leges adportatas, hinc inde verba facta tam ab illis qui suadebant ut civitas legibus regeretur quam ab iis qui patrios mores servandos esse censebant.

571 ―

Luculentissimus Ciceronis locus, ubi ex erroris vetustate
hactenus caecutitum.

[19] Quid, si dicamus quoque Ciceronem, et Livio et Dionysio priorem nec ex vulgi traditionibus disserentem, haec non putasse vera? Locus est vulgatissimus eruditisDe oratore625, ubi sub Crassi persona inquit: «Fremant omnes licet, dicam quod sentio. Bibliothecas, mehercule, omnium philosophorum unus mihi videturXII Tabularum libellus, si quis legum fontes et capita viderit626, et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate627 superare... Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, cum facillime intelligetis, si cum illorum Lycurgo, Dracone, Solone nostras leges conferre volueritis. Incredibile est enim quam sit omne ius civile, praeter hoc nostrum, inconditum ac pene ridiculum. De quo multa soleo in sermonibus quotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam ceteris hominibus, et maxime graecis, antepono».

572 ―

Caput XXXVII628
Quid actum lege XII Tabularum?
LegeXII Tabularum ius quiritium privatum patribus
et plebi aequatum et in tabulis scriptum.

[1] Quid igitur actum legeXII Tabularum? Actum id quod tribuni plebis, apud Livium, desiderabant, nempe aequata libertas, et quod dicit Dionysius, positum ius aequum omnibus. Libertati obstabat ius in latenti, ius incertum, manus regia, quae plebs, ut Pomponius tradit, ultra pati non posset. Nam leges regias — et maxime quarum «praecipuus sanctor Tullius629, queis (ut Tacitus ait630) etiam reges obtemperarent», quo libertatis beneficio, plebis favore fretus, censum instituit et ordinem oppressit, unde mox patres ad ipsius caedem Superbum extimularunt — Brutus, per eiectorum regum occasionem, omnes abrogavit; et, suppresso censu, rem ad heroici regni naturam redegit et ius incertum restituit, ut libro priore diximus631. Actum igitur est ut ius perpetuo certum tabulis fixum esset. Aequo iuri impedimento erant illa duum corporum in una heroica civitate divisio, ut patres omnia ex iure optimo, plebs omnia ex iure naturali agitaret: quae divisio, iam inde usque a familiis, per clientelas in regna heroica transit. Cum enim filiifamilias in domo patria nihil iniussu patrum iure optimo agerent, et omnium minime nuptias, multo minus clientes sine inclytorum imperio: unde, postquam, secessionibus factis, ut diximus, in plebes coaluere, cum ea proprietate nativa coaluere, ut sine patrum auctoritate nihil optimo iure, sed omnia iure naturali transigerent.

573 ―

Quid Hermodorus praestitit?

[2] Igitur Hermodorus, ut sapientia praestantissimus, potuit, immo debuit, ut momentose Pomponius tradit, legum scribendarum auctor esse patribus — qui usu, non scientia, noscebant rempublicam — quid iuris optimi plebi communicarent, quid sibi custodirent, ex qua temperatura omnis romana magnitudo provenit: unde meretur fidem Heracliti visio et statua ipsi in Comitio merito posita. Igitur patres, Hermodori auctoritate, aequarunt plebi ius patriae potestatis et, ut eius appendices, aequarunt factionem testamenti, dationem tutoris, ius adgnationis et gentilitatis, ac proinde ab intestato successionum; hinc porro legitimae ius tutelae; relaxarunt ius nexi, ut ex nexis dominii iure naturali, quo sibi colerent agros, manerent tantum nexi aeris alieni, quod demum lege Poetelia solutum est; et ita plebi aequarunt ius mancipii et linguae nuncupationis, et hinc ius omnium actuum legitimorum transigendorum, et iura usucapionum communicata. Hinc iudicia privata patribus et plebi aequa, et utrisque, scriptae ut erant, ex aequo poenae.

[3] Sed, ut constaret respublica libera ex optimatium mixtura, patres excepere connubia tabulaxi, quibus auspicia, ac proinde magistratus, imperia, sacerdotia, sibi custodierunt. Atque adeo plebi aequatum omne ius quiritiu m privatum, iure quiritium publico apud patres manente; et quantum libertati datum, ut de capite civis romani nisi in maximo comitiatu ius dicere ne esset, tantum ademptum, ne privilegia irrogarentur.

Ius optimum agrorum aliud publicum, aliud privatum —
Universus ager romanus populi romani feudum a patribus.

[4] Itaque, ubi patres plebi ius optimum agrorum privatum concessere, non autem publicum, populus universus, qui a Bruto factus erat natura liber632, erat dominus imperii omnisque

574 ―
civilis iuris in agro publico patrum; uti nunc quoque sunt regna summa in agro publico aliorum summorum principum, a quibus in feudum sunt data. Et ita qui agri romani privatim apud plebeios ex iure optimo patrum singuli minuta quaedam feuda erant633, apud universum populum romanum unum feudum factum est.

[5] Ob id plebs libera, iure summae potestatis liberae, statim coepit condere plebiscita634; sed nunquam plebiscito agrariam perferre potuit, semper obsistente senatu, ne ager romanus privatim divideretur, semperque coloniae ex patrum auctoritate deductae a duumviris. Ex hac patrum auctoritate, tum tutelae gestae populo, summi imperii domino, tum dominii in agro635, in quo populus summum imperium habebat, omnes respublicae antiquorum dicebantur «Ordo et populus», «Senatus populusque» et «Senatus auctoritas, populi imperium».

Ius connubii aliud publicum, privatum aliud.

[6] Sic quoque patres concessere plebi connubii ius privatum, mancipatione eidem communicata, qua porro plebei nuptias per conventionem in manum celebrarent. Non concessere connubii ius publicum, quia non concessere connubii solemnitatem praecipuam, quae erant auspicia maiora seu publica, quae supra diximus636.

Nuptiae patrum propriae.

[7] Ex quibus nuptiae patrum erant «omnis iuris humani — quod interpretor «gentium», ut iurisconsultus637 ius gentium definit «quo humanae gentes utuntur» — omnisque

575 ―
divini iuris communicatio»; et ideo nuptiae patrum tales erant, quia propriae patrum erant gentes638.

Quando Romae plebs «gens romana» dici coepit?

[8] Unde ab hac iuris aequi communicatione Romae plebs «romana gens» esse coepit, cum antea «gens romana» soli essent patricii639. Propria patrum sacra erant et sacerdotia, quare patres confarreatione nuptias, ut supra diximus640, celebrabant: postremo, quod caput erat, quia propria patrum erat divinatio, seu divinae linguae scientia, quae circa ius divinum proprie gentibus dictum versabatur641, quia patrum, ut saepius diximus642, propria erant auspicia.

Romana historia illustratur.

[9] Hinc, quia transmissum fuerat et a patribus et a decemviris et a plebeis legemXII Tabularum iuramento sacrari, ob rationes quas libro priore643 attulimus, statim post eam legem, uti apud Livium legere est, privilegia irrogari coepta et de capite civis saepe ius iterum dixere duumviri. Quin644, biennio post depulsos decemviros, idest quarto post legem anno, plebs patrum connubia tentarunt, nimirum ut plebs celebraret nuptias cum publicis auspiciis, cum quibus nuptias ipsi celebrabant patricii, ut, iis concessis, deinde tentarent imperia. Uti re ipsa, illis concessis, mox haec quoque tentarunt et, longo post certamine super consulatu plebi communicando, tenuerunt.

576 ―

Tribunatus plebis cur verus magistratus non est?

[10] Quare patres sua connubia plebi denegabant illa, apud Livium, ratione: quod plebei ne in magistratu quidem haberent auspicia, nempe maiora seu publica. Quare, eruditis rei romanae, tribunatus plebis verus magistratus non est et, ob id, non imperando, sed intercessione seu vetando, valebat.

«Filius spurius» et «vulgo quaesitus» qui proprie?

[11] Atque hac ratione earum locutionum duarum «filius spurius» et «vulgo quaesitus» nativa significatio aperitur.

Qui principio «sapientes», qui «vulgos»?

[12] Nam ab clientelis usque sub theocratiis orta illa divisio sapientum et vulgi, de qua diximus quoque inConsectaneis de poeseos origine645, qua sapientes et sacri, seu divini, seu vates, erant inclyti, qui tenebant deorum religiones et divinam linguam, seu auspiciorum scientiam callebant; vulgus autem profanum, res divinas ab inclytis docendum, erant clientes. Ex cuius ultimae antiquitatis poetica lingua loquitur Horatius, quum canit646:

Odi profanum vulgus et arceo,
... Musarum sacerdos.

Cum his ipsis proprietatibus in rebuspublicis optimatium tum illi tum hi fuere patres et plebes647.

Matrimonia propria plebeiorum.

[13] Igitur, usque ad legemXII Tabularum, filii patrum «patricii», qui patrem nomine, seu iure, ciere poterant; filii plebeiorum «spurii», ex qua voce facta est nota «S. P.» («sine patre»), qui patrem iure ciere non poterant, «vulgo»

577 ―
in plebe «quaesiti», quorum parentes iure naturali, ut cetera vitae, ita et matrimonia agitabant648, hoc est agitabant solo animo coniugali et custodia. Et sic, ut inter optimos, qui omnia civilis vitae agitabant ex iure optimo, «nuptiae» erant dictae a «nubendi», seu velandi caput virginis novae nuptae, solemnitate, ita matrimonium plebeiorum erat dictum a «matre», quae tantum natura certa erat.

Romana historia illustratur.

[14] His sic enarratis, datur intelligere quod mihi diu ingenium misere torserat: quid illud sit, quod, apud Livium, patres, in eo certamine trecentis, et plus eo, post Urbem conditam annis, plebi obiiciant: plebeios «more ferarum» agitare connubia. Quia solo concubitu, sive cohabitatione, sive custodia, et animo coniugali agitabant, ut ferae, quibus etiam animum rudes homines tribuebant. Cuius opinionis vestigium in illa locutione apud iurisconsultos permansit, quum definiunt quando ferae «animum revertendi amisisse» aut adhuc «habere» dicantur649.

«Concubina» quae proprie?

[15] Ex quo concubitu plebeia «concubina» dicta est, quae etiam «pro‐uxore», quae patricia «uxor» dicebatur; ut «maritus» plebeius, qui «vir» dicebatur patricius650.

Prava gentium sapientia.

[16] Tam prava super hac re erat gentium sapientia, eadem numero qua heroem aestimabant qualis ab Homero fictus Achilles est:

Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Iura neget sibi nata, nihil non arroget armis651.

578 ―

Divinae providentiae mira consilia.

[17] Atque in ea re divina providentia summe est admiranda, quae ita res mortalium comparavit, ut gentium sapientia ab ipso vulgo, quod profanum arcebat, ius naturale condisceret, quod postea philosophi profess i sunt652; et apud principem gentium populum, in republica libera, primo plebiscitis est eruditum; deinde praetorum edictis est explicatum, quae sapientissime a Baldo dicta sunt «lingua qua locutus est Deus»; tum, sub principatu, responsis prudentum excultum; tandem ipsorum constitutionibus principum iurisprudentiae christianae principium statuminatum653.

[18] Sed, ut ad rem redeamus, postquam tandem sacerdotia quoque plebi communicata sunt, nuptiae etiam plebeiorum fuerunt «humani et divini iuris communicatio», quae antea fuerant «maris et foeminae coniunctio», individuam vitae consuetudinem continens. Quas duas definitiones, cum iandiu moribus confusae essent654, sive Modestinus sive Tribonianus, sive uterque confudit655. Exinde «spurii», seu «vulgo quaesiti», dicti mansere qui ex promiscua venere habentur.

Confarreationis historia.

[19] Et patricii, in antiqui iuris usurpationem, in flaminum pontificumque nuptiis confarreationem retinuere tanta caeremoniae difficultate, ut, cum Tacito loquar656, quod eam sane unam ex caussis ex quibus, Tiberii aetate, iam farracia desuevissent, idem historicus numeret.

Historia romana illustratur.

[20] Sed enim diximus respublicas optimatium patrii moris esse pertinacissimas, et romanos patres ius quiritium acerrime

579 ―
custodisse adversus tyrannos et libertatem. Artemque affectantium, in regnis optimatium, tyrannidem esse ut proponant ius aequum et palam, quo beneficio sibi multitudinis factionem contra paucorum ordinem firment — ut Servius Tullius legibus queis ipsi reges obtemperarent et censu, Appius decemvir vindiciis secundum libertatem edictis — Papyrius sub Superbo, Flavius sub Appio Factioso, ille actionibus, hic fastis evulgatis, confirmant. Et Livius Tacitusque657 initium romanae libertatis narrant a Bruto factum, quod, pro uno perpetuo rege, duos consules annuos instituisset. Quodnam igitur senatus flagitium id fuit: universo iure quiritium privato plebi cessisse et leges evulgare, ac, ut id utrumque fieret, decemviros cum summo imperio plebi quotannis creandos permittere? Magnam igitur vim patribus factam esse necesse est, quae non alia fuerit nisi, quia lex non perferretur, oblata Appio a plebe tyrannis: quod et Dionysius innuit et ipsa res secuta testatur. Hinc intelligere est quantum, ut ingenue Livius profitetur, ante secundum bellum punicum historia romana fatiscat, cum in tam insigni reipublicae mutatione tantum hiatum reliquerit.

Caput legisXII Tabularum «De forte sanate nexo soluto».

[21] Atque heic explicandum venit caput illud: «Ut forti sanati nexo soluto idem sirempse (simile re ipsa) ius esset», qua l ege Theseus, ut apud Plutarchum658 ab heroico usque tempore, atheniensibus libertatem fundaverat. Super eo capite grammaticorum eruditas ineptias, quae apud Iacobum Gothofredum prostant, referre pudet.

Gothofredi interpretatio absurda.

[22] Recte, sed forte, Gothofredus id caput inscribitDe iuris aequalitate; sed quod interpretatur «de iure civium cum sociis aequando», coniectura, capta ex iis grammaticorum

580 ―
ineptiis, satis absurda. Neque enim apud Livium neque apud Dionysium id actum, ut civitas sociis donaretur; neque sane patres in id convenirent, qui vix civibus ius aequum ponere volebant, nisi quisque eorum: aut Spurius Cassius fuisset, qui, ut cum Livio659 loquar, primus vulgator romani iuris in socios, affectati regni crimine damnatus, necatus est; aut Livius Drusus, qui longo post temporum intervallo, iam diu republica in potentiam corrupta, civitatem sociis latinis dederat, quo mortuo, cum praestare patres nollent, sociale bellum exarsit. Agebatur de iure patrum aequando plebi: is enim eius certaminis cardo erat.

Interpretatio pro nostris principiis.

[23] Igitur ab grammaticis sumamus «fortes sanates» esse eos qui desciverant ad obsequium revocatos — non tamen socios, sed plebeios, quales numero secunda agraria660, qua clientes culturae nexo soluti, dominio bonitario permisso, ad patrum obsequium sunt revocati; — et decemviros ea locutione usos esse, in simili iuris certamine, quo sunt plebei nexu soluti dominii bonitarii, privato iure quiritium communicato. Quare sententia legis est ut in iis omnibus, quaeXII Tabulis relata erant, plebi et patribus idem ius esset. Igitur legis caput, quod totius certaminis summa esset, attica lege definiendum erat et formula ab atheniensibus expectanda! Sed quod heic notandum id est: trecentis post Urbem conditam annis, communicatum Romae ius quiritium privatum a patribus plebi, quod ab heroicis usque temporibus Theseus plebi Athenarum permiserat. Tam acriter romani, ut supra diximus, mores maiorum gentium custodiere!

581 ―

Caput Ultimum
De iure maxime proprio romanorum

[1] Cum haec ita sint, quodnam igitur est ius maxime proprium romanorum? Pomponius docet661 prudentum interpretationem et disputationem fori ad ius nexi mancipiique accommodatas, quas Pomponius putat ad legemXII Tabularum appositas, quia ii patrii mores in eam legem relati erant. Id ius communi nomine appellatum narrat «ius civile», et recte interpretes, cum Hermanno Vulteio662, accipiunt ius civile in specie dictum, quod, ut aliae species ob linguae egestatem solent, generis nomen sumpsit: quia ius civile in genere erat ius gentium minorum, sive ius gentium maiorum vi adempta et certis violentiae imitamentis, a quaque civitate seorsim inductum663, quod in alio argumento Grotius «ius gentium» improprie dictum ait, et nos «ius civile commune» appellavimus664. Atque id ius civile sunt illi patrii mores, quos apud Halicarnassensem patres censebant esse servandos, nec legibus esse regendam civitatem: nempe ius gentium servandum esse, quod patres, ex solita optimatium reipublicae custodia, sine scripto custodiebant. Lata est lexXII Tabularum, et ii mores gentium, a romanis recepti, in legem, plebi et patribus aeternum aequam, abiere.

Ius romanum proprium inventione est, ex quo iurisprudentia
in terris inter unos romanos extitit.

[2] Igitur ius civile romanorum maxime proprium, hoc est ius romanum non custodia sed inventione, est ius «

582 ―
compositum a prudentibus», ut ait Pomponius, quod item, pro forma optimatium reipublicae, «sine scripto venit», et «propria parte aliqua non appellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur,... sed communi nomine appellatur ‘ius civile’»665, quia principio totam iuris proprie romani latitudinem occupabat. Unde inter romanos unos iurisprudentia in terris orta666.
583 ―

Operis conclusio

Atque haec sunt, amplissimeFrancisce Ventura, quae lucubravimus de romana constantia sapientis, nempe de tua virtute, qua fortissimus et sapientissimus praestas. Et quando tu me ad haec scribenda excitaras, foveras, confirmaras, ea tibi dico, immo verius addico, nam tot nominibus tua.